Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.12.10-1.12.19

孩童的耐劳特质与献身崇高学问的必要

第 36 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者从身体和精神的角度解释了为什么孩童比青年更能忍受劳苦,并主张应当有效利用时间学习音乐、几何等多种学问。他指出,追求真正雄辩的人不应局限于眼前利益,而应将时间奉献给高尚的学业,以此结束第一卷。

§1.12.10et patientior est laboris natura pueris quam iuvenibus.
而且,孩童的本性比青年更能忍受劳苦。
videlicet, ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant: sic animi quoque, credo, quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur.
正如婴儿的身体虽然经常摔倒在地上,却不会受到多么严重的伤害,手膝爬行、稍后连续不断的玩耍以及整天的跑动也是如此,因为他们身上没有重力(体重),自身也不感到沉重;同样,我相信心灵也是如此,因为它们以较小的努力在运动,不凭自己的奋斗勉力于学业,而只是呈现出任人塑造的状态,所以不会同样地感到疲倦。
§1.12.11praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem velut simplicius docentes sequuntur nec quae iam egerint metiuntur.
此外,顺应那一年龄的另一种顺从性,他们仿佛更单纯地跟随着教师,也不去衡量自己已经做了什么。
abest illis adhuc etiam laboris iudicium.
他们至今甚至还缺乏对劳苦的评判。
porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
而且,正如我们经常体验到的那样,肉体的疲惫对感官的影响远不如精神思考那么大。
§1.12.12sed ne temporis quidem unquam plus erit, quia his aetatibus omnis in audiendo profectus est.
但是,时间方面也绝不会有比这更多的时候,因为在这些年龄中,所有的进步都存在于倾听之中。
cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.
当他退隐去写作,当他自己构思并创作某些东西时,那时开始这些学业要么是没有时间,要么是全无兴趣。
§1.12.13ergo cum grammaticus totum occupare diem non possit nec debeat, ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus?
因此,既然文法家不能也不应当占用一整天,以免学习者的心灵因厌倦而避开,我们更应当把这些仿佛剩余的时间奉献给什么学业呢?
§1.12.14nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio; quae si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus.
因为我既不希望学习者在这些艺能中耗尽精力,也不希望他调制乐调或用音符记录歌曲,更绝非要他深入到几何学最细微的工作中去,我既不让他成为朗诵中的喜剧演员,也不让他成为手势中的舞者;然而,即使我要求所有这些,时间依然是充裕的。
longa est enim, quae discit, aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor.
因为学习的年龄是很长的,而且我并不是在谈论迟钝的智力。
§1.12.15denique cur in his omnibus, quae discenda oratori futuro puto, eminuit Plato? qui non contentus disciplinis, quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.
最后,为什么在这些我认为未来的雄辩家必须学习的所有事情中,柏拉图能独占鳌头呢? 他不满足于雅典所能提供的学问,也不满足于他在意大利航海所拜访的毕达哥拉斯学派的学问,他还去拜访了埃及的祭司,学尽了他们的奥秘。
§1.12.16difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae.
我们把困难作为借口来为懒惰辩护。
neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.
因为我们既对工作没有热爱,也不是因为雄辩是高尚且万物中最美丽的事物本身而去追求它,而是为了可以出卖的用途和卑鄙的利得而作好准备。
§1.12.17dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco.
让许多人在法庭上没有这些学问也能演说并获取利益吧,只要卑鄙货物的商人更富裕,而传令官更依赖自己的声音。
nec velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum.
我甚至不希望给我一个会计算学业能带来多少回报的读者。
§1.12.18qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum illum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus.
但是,那以某种神圣的心灵构想出雄辩本身形象的人,以及那将(如某位不无名气的悲剧诗人所说)万物之女王的言论置于眼前的人,并且那不从辩护的微薄报酬、而是从自己的心灵和沉思及知识中寻求那永久且不受命运支配之果实的人,他将容易说服自己,把消磨在观看演出、战神广场、掷骰子、以及无聊闲谈上的时间(更不用说睡眠和宴会的拖延了),宁可花在几何学家和音乐家身上,想想看,他将从这些学问中获得比从那些无教养的娱乐中多得多的快乐。
§1.12.19dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent.
因为神意赐予了人类这一恩赐:使高尚的事物更让人愉悦。
sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit.
但正是这种甘美本身将我们带得太远了。
hactenus ergo de studiis, quibus, antequam maiora capiat, puer instituendus est; proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.
因此,关于在孩童接受更大学业之前应受教导的学科,就谈到这里;下一卷将仿佛开始一个新的开端,并转入修辞学家的职责。

词汇与语法注释

  1. 1.12.10pueris — 与格 `pueris` 和 `iuvenibus` 依存于比较级形容词 `patientior`(更耐受的),作关系与格(“对孩童而言……比对青年而言”)。其含义是“孩童的本性比青年更耐受劳苦”。
  2. 1.12.14moduletur — 现在时单数第三人称虚拟语气。它可以被解释为带有隐性 `ut` 的愿望虚拟语气,承接前文 `nec ... volo` 的语义,或者作为独立的命令/义务虚拟语气(“他也不应当调制乐调”)。在这里,最自然的理解是作为受 `volo` 支配的名词性从句(“我也不希望他调制乐调”)。
  3. 1.12.18habiturus — 主动意志/将来分词主格单数,修饰主句主语 `qui...`(对雄辩有愿景的人)。它表示预期或推测(“将要获得如此多的快乐”)。`quanto` 是差异夺格,修饰比较级 `plus`(“多得多”)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.12.10-1.12.19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.12.10-1.12.19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。