Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §12.9.11-12.9.21

对待对方辩护人的态度及准备与灵活应变的要求

第 355 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者论述了辩论家不应不当地指责对方辩护人,应始终做好充分准备,并且不应因执着于写好的文稿而失去即兴答辩的灵活性。

§12.9.11atqui etiam in advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur; quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur), tum causae contrarium, cui plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcunque eis uirium est, contumelia augetur.
但是,确实有些人乐于向对方的辩护人发起攻击;除非对方碰巧罪有应得,否则从共同的职责来看,这既是不人道的,对说话者本人也是无益的(因为答辩者也享有同样的权利),同时对案件也是相反(有害)的,因为他们显然成了案件的对手和敌人,而且无论他们的力量多么微弱,都会因侮辱而增强。
§12.9.12super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
最重要的是,那给雄辩家带来最多威望和信任的谦虚将会丧失,如果他从一个好人变成了一个吵闹的讼棍和吠叫者,他的言行不是为了迎合法官的心思,而是为了迎合诉讼当事人的怨气。
§12.9.13frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet non causis modo, sed ipsis quoque, qui dixerunt, periculosam.
此外,率直(自由)的外表也经常容易导致鲁莽,这不仅对案件、而且对说话者本身都是危险的。
Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur.
佩里克利斯过去常常希望自己脑海中不要出现任何会让民众感到冒犯的话,这绝非没有道理。
sed quod ille de populo, id ego de omnibus sentio, qui tantundem possunt nocere.
但是,他对于民众的感受,我对于所有同样具有伤害能力的人都有同感。
nam quae fortia dum dicuntur videbantur, stulta cum laeserunt vocantur.
因为在说话时显得勇敢的话,在造成伤害时就被称为愚蠢。
§12.9.14nunc, quia varium fere propositum agentium fuit, et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem credam fore in hoc oratoris modum, tradere non alienum videtur.
现在,因为辩护者的目的通常是多种多样的,有些人的细心因缓慢的指责而受到困扰,而有些人的流利则因鲁莽的指责而受到困扰,因此,传授我认为在这件事上雄辩家的适度标准是什么,似乎并非不合时宜。
§12.9.15adferet ad dicendum curae semper quantum plurimum poterit.
他将始终尽其最大努力为演讲做好准备。
neque enim hoc solum negligentis, sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit.
因为在被接受的案件中,辩护得比他所能做到的更差,这不仅是一个疏忽大意的人的特征,而且是一个恶人、一个不忠实者和叛徒的特征。
ideoque ne suscipiendae quidem sunt causae plures quam quibus suffecturum se sciat.
因此,甚至不应该承担超过他知道自己能够胜任的案件。
§12.9.16dicet scripta quam res patietur plurima et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta.
他将根据情况的允许尽可能多地宣读写好的文稿,正如德摩斯梯尼所说,如果可能的话,甚至是“雕刻”好的文稿。
sed hoc aut primae actiones aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur permiserint; at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si alia ex diverso, quam opinati fuerint, occurrerint.
但是,这只有在首次辩论中,或者在公审中隔了几天之后进行的辩论中才被允许;但是当必须立即答辩时,不可能准备好所有事情,以至于对于那些不够敏捷的人来说,如果对方出现了与他们预想不同的情况,写好文稿甚至是有害的。
§12.9.17inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque, num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis inseri possit; quod si fiat, non cohaeret nec commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate detegitur.
因为他们不情愿地离开准备好的材料,在整个辩论过程中,他们都在回顾并寻找是否可以从中抽离一些内容并插入到即兴需要说的话中;如果这样做,它就不会连贯,不仅像在接合不良的工程中那样接缝开裂,而且会因文风色调本身的不均匀而被察觉。
§12.9.18ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat; illa enim quae scripta sunt reticent animum, non sequuntur.
因此,既没有自由的冲动,也没有连贯的细致,两者互相阻碍;因为那些写好的东西约束着心灵,并不跟随(即兴的思维)。
itaque in his actionibus omni, ut agricolae dicunt, pede standum est.
所以在这些辩论中,正如农民所说,必须用“所有的脚”站稳。
§12.9.19nam cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae nostrae partis sunt scripta esse possunt, quae etiam responsurum adversarium certum est (est enim aliquando certum) pari cura refelluntur.
因为既然案件由陈述和反驳构成,属于我们这一方的部分可以写下来,而对方肯定会回答的部分(因为有时这是确定的)也可以用同样的细心进行反驳。
ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem adversarium diligenter audiamus.
对于其他事情,我们可以带去一件准备好的东西,即我们对案件了如指掌,并在现场取得另一件东西,即我们仔细倾听对方说话。
§12.9.20licet tamen praecogitare plura et animum ad omnes casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur.
然而,我们也可以预先多加思考,让心灵做好应对一切情况的准备,这比用笔记录更安全,因为不用笔,思考更容易被省去,也更容易被转移。
sed sive in respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprehensum credet orator, cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires etiam facilitatis; §12.9.21quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se unquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus; nam cetera semper sciet.
但是,无论是在答辩中必须突然发言,还是其他任何情况有此要求,由于训练、研研和练习已经赋予了他甚至包括即兴发挥的力量,雄辩家都不会认为自己被压倒和措手不及;对于他——始终武装整齐、仿佛随时准备战斗的人,在案件中,辩才永远不会像日常和家务事务中的谈话那样背弃他,他也不会因为这个原因而逃避重担,只要有时间学习案件即可;因为其他的事情他将始终知晓。

词汇与语法注释

  1. 12.9.11quod, nisi si forte meruerunt — quod是关系代词的连接用法,指代前文所述的指责对方辩护人的行为。nisi si是双重条件结构,表示“除非碰巧”这一例外假定。
  2. 12.9.12convertitur, compositus — 虽然主句在语法上出现了“modestia”(阴性名词),但“convertitur”的逻辑主语以及阳性单数分词“compositus”所修饰的对象,在语境上是省略的雄辩家(orator 或 uir)。
  3. 12.9.16paulo minus promptis etiam noceat scripsisse — scripsisse是完成时不定式,作名词性用法用作无人称动词“noceat”的主语(意为“写好文稿会带来伤害”)。paulo minus promptis是与格修饰语,意为“对于那些稍微不够敏捷的人”。
  4. 12.9.18reticent — 虽然有些版本读作“retinent”(阻碍、束缚),但传抄本中的“reticent”意为“使沉默、使克制”,形象地描绘了写好的文稿如何束缚心灵的自由运动(使其闭口不言)。
  5. 12.9.20tutius stilo, quo... — stilo是伴随比较级“tutius”的比较夺格。quo是关系代词的夺格,指代前文的“stilo”(或不诉诸笔头的心智准备),表示通过这种方式(或由于不用笔),思考更容易被省略或转移。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §12.9.11-12.9.21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:12.9.11-12.9.21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。