Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §12.10.1-12.10.9

绘画与雕塑史上的流派风格多样性

第 356 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作为讨论雄辩文体风格的前奏,作者概述了绘画和雕塑史上各位大师风格的多样性及其各自的优点。

§12.10.1superest ut dicam de genere orationis.
剩下的事情是让我来谈谈雄辩的文体。
hic erat propositus a nobis in division prima locus tertius; nam ita promiseram me de arte, de artifice, de opere dicturum.
这是我们在最初划分时提出的第三个主题;因为我曾承诺要以这种方式谈论艺术、艺术大师和作品。
cum sit autem rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut ostendam, in omnibus his et ars est et artifex.
既然雄辩是修辞学和雄辩家的作品,而且正如我将要展示的那样,它的形式有很多种,那么在所有这些形式中,既有艺术,也有艺术大师。
plurimum tamen invicem differunt; nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Graecis Tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens Attico.
然而,它们彼此之间差异很大;不仅在外观上(如雕像之于雕像,绘画之于绘画,辩词之于辩词),而且在类型本身上,就像希腊人看托斯卡纳的雕像,或阿西亚风格的雄辩家之于阿提卡风格。
§12.10.2suos autem haec operum genera, quae dico, ut auctores, sic etiam amatores habent; atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim condicione vel temporum vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.
然而,我所说的这些作品类型,既有它们自己的创作者,也有它们自己的爱好者;因此,完美的雄辩家尚未出现,我不知道是否有任何完美的艺术,这不仅是因为某种特质在某人身上比在他人身上更突出,而且是因为并非同一种形式能取悦所有人,部分是由于时代或地域的条件,部分是由于每个人的判断和目的。
§12.10.3primi, quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus praeferant, proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est, ambitu.
首批著名的画家,其作品确实不仅仅是因为古老才值得一看,据说是波吕格诺托斯和阿格劳丰。 他们简单的色彩至今仍有如此热心的追随者,以至于这些人甚至将那些几乎粗糙、仿佛只是不久后即将来临的艺术开端的作品,置于他们之后出现的那些最伟大的大师之上。 在我看来,这是由于某种特有的理解范围。
§12.10.4post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes, circa Peloponnesia ambo tempora (Nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt.
此后,年龄相差不大的宙克西斯和帕拉西奥斯,都在伯罗奔尼撒战争时期左右(因为在色诺芬的著作中发现了苏格拉底与帕拉西奥斯的对话),为艺术做出了极大的贡献。
quorum prior luminum umbrarumque inuenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur.
据说,前者发现了光影的原理,而后者则更细致地研究了线条。
§12.10.5nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius atque augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque forma etiam in feminis placet.
因为宙克西斯对身体的肢体赋予了更多,认为这样更宏伟、更庄严,并且,正如人们所认为的,他效仿了荷马,因为荷马即便在女性身上也喜欢最强健的体态。
ille vero ita circumscripsit omnia, ut eum legum latorem vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, tanquam ita necesse sit, sequuntur.
而后者则将一切线条勾勒得如此完美,以至于人们称他为“立法者”,因为其他人对于神明和英雄的画像,都遵循他所传下来的样子,仿佛必须如此一般。
§12.10.6floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue, sed diversis virtutibus.
绘画尤其在腓力时代至亚历山大的继承者们期间繁荣发展,但各有不同的优点。
nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas φαντασίας vocant, Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus.
因为在细心方面是普罗托格尼斯,在理论方面是潘菲洛斯和梅兰提乌斯,在流利方面是安提菲洛斯,在构思被称为“想象”(phantasiai)的视觉形象方面是萨摩斯的泰翁,而在才华与优雅(他自己对此最为夸耀)方面,阿佩莱斯是最杰出的。
Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.
埃乌夫拉诺尔令人赞叹,因为他不仅在其他最好的学术研究中名列前茅,同时也是一位精通绘画和雕塑的奇妙艺术家。
§12.10.7similis in statuariis differentia Nam duriora et Tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit.
雕塑家之中也有类似的差异。 因为卡隆和黑格西亚斯制作了较硬、最接近托斯卡纳风格的雕像,卡拉米斯制作的已不那么僵硬,而米隆制作的则比上述的人更加柔和。
diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant.
波留克列特斯在细心与美观上超越他人,虽然大多数人都把桂冠授予他,然而,为了不至于没有任何可贬低之处,人们认为他缺乏分量。
§12.10.8nam ut humane formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur.
因为虽然他给人类形象增添了超越真实的优美,但似乎未能充分展现神明的威严。
quin aetatem quoque graviorem dicitur refugisse nihil ausus ultra leves genas.
不仅如此,据说他还回避了更庄重的年龄,除了光滑面颊之外不敢尝试任何东西。
at quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur.
但是,波留克列特斯所缺乏的那些品质,被赋予了菲迪亚斯和阿尔卡梅尼斯。
§12.10.9Phidias tamen diis quam hominibus efficiendis melior artifex creditur in ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur; adeo maiestas operis deum aequavit.
然而,人们相信,菲迪亚斯在塑造神明方面是比塑造凡人更好的艺术家;而在象牙雕刻方面,他显然远非竞争对手所能及,哪怕他在雅典只制作了米涅瓦像,或者在埃利斯只制作了奥林匹亚的朱庇特像,其美感似乎甚至给已被接受的宗教增添了某些东西;作品的庄严是如此与神明相匹。
ad veritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant.
他们断言,留西波斯和普拉克西特列斯最能接近真实。
nam Demetrius tanquam nimius in ea reprehenditur et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior.
因为德米特里奥斯被指责在这一点上过于极端,并且他更喜爱相似性而非美感。

词汇与语法注释

  1. 12.10.1superest ut dicam — 非人称动词 `superest` 后接 `ut` 引导的虚拟式名词性从句,意为“剩下的事情是……”。
  2. 12.10.1ut Graecis Tuscanicae statuae — 与格 `Graecis` 是判断者与格(“对希腊人而言”),这里省略了上一句的动词 `differunt`。该句对比了托斯卡纳(伊特鲁里亚)雕像与希腊雕像的差异。
  3. 12.10.3proprio quodam intelligendi... ambitu — `ambitu` 是表示方式或原因的夺格,动名词属格 `intelligendi` 修饰它。字面意思是“通过某种特有的理解范围”,带有些许讽刺意味地解释了为什么有些热衷者偏爱古老粗糙的早期作品。
  4. 12.10.8ut ... ita ... — 伴随虚拟式完成时 `addiderit` 的 `ut` 从句与主句中的 `ita` 呼应,表示让步(“虽然……但是……”)。意思是“虽然他给人类形象增添了超越真实的优美,但似乎未能充分展现神明的威严”。
  5. 12.10.9longe citra aemulum — 介词 `citra`(在……这边/未及)的转义用法,字面意思是“在竞争对手的这边”,即“远非竞争对手所能及”、“绝无对手/独步天下”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §12.10.1-12.10.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:12.10.1-12.10.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。