§12.9.1quae sint in agendo servanda, toto fere opere exsecuti sumus;
关于在实际辩论中应当遵守哪些原则,我们在几乎整部著作中已经进行了阐述。
pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis continentur, attingam.
然而,我还是要触及在此处特有的、与其说属于说服艺术不如说属于辩护人职责的少数几点。
ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat.
最重要的是,不要让对名声的渴望(这发生在大多数人身上)将他从当前案件的实用性中拉走。
§12.9.2nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit; §12.9.3at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec illis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.
因为正如对于进行战争的人来说,军队并不总是被引向平坦和宜人的道路,而是大多时候必须接近险峻的山丘,必须攻克那些无论多么陡峭的悬崖之上的城市,或是由于防御工程的宏大而困难的城市;同样,辩论虽然在有更愉快地流淌的机会时确实会感到高兴,并且在平坦的野地上交战时,会以通俗的方式展开其全部力量;但是,如果它被迫进入法律的弯曲处或必须挖掘的真理的隐秘处,它就不会骑马奔驰,也不会将那些震颤而激昂的警句当作投枪来使用,而是会通过土木工程、坑道、伏击和隐秘的技巧来处理事务。
§12.9.4quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt; unde etiam cupidissimis opinionis plus fructus venit.
所有这些事情,在进行时并不受到赞扬,而是在完成之后才受到赞扬;因此,即使对于那些最热望声誉的人来说,也能带来更多的果实。
nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.
因为当那种说法的恶劣夸耀在它的喝彩者中雷鸣结束时,真德行的更强大的名声就会重新升起,法官们也不隐瞒自己被谁所打动,学者们也受到信任,而且辩论的真正赞扬只有在它结束时才存在。
§12.9.5veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent.
事实上,在古人中,隐瞒雄辩也是一种习惯,而马尔库斯·安东尼乌斯也这样指示,以便让说话的人获得更多的信任,并使拥护者的计谋不那么令人怀疑。
sed illa dissimulari, quae tum erat, potuit; nondum enim tantum dicendi lumen accesserat, ut etiam per obstantia erumperet.
但是当时存在的那种雄辩是可以隐瞒的;因为当时还没有加入如此巨大的说话之光,以至于它甚至能穿透阻碍喷涌而出。
quare artes quidem et consilia lateant et quidquid, si deprehenditur, perit.
因此,技巧和意图确实应当隐藏起来,任何一旦被发现就会失去价值的东西也是如此。
hactenus eloquentia secretum habet.
在这个限度内,雄辩保有秘密。
§12.9.6verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent.
词语的选择、思想的庄重、修辞的优雅,要么不存在,要么显而易见。
sed vel propter hoc ipsum ostendenda non sunt quod apparent; aut si unum sit ex duobus eligendum, causa potius laudetur quam patronus.
但是,正是因为它们显而易见这一事实本身,才不应该展现出来;或者,如果必须在两者中选择其一,宁可赞美案件,而不是赞美拥护者。
finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse.
然而,辩论家应该保证达到这一目的:即让人看起来他以最好的方式辩护了最好的案件。
illud certum erit neminem peius agere quam qui displicente causa placet; necesse est enim extra causam sit quod placet.
有一点是确定的,没有人比那个在案件令人不快而自己却讨人喜欢的人辩护得更糟;因为讨人喜欢的东西必然存在于案件之外。
§12.9.7nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia.
辩论家也不会因为不辩护较小案件的那种厌恶而感到苦恼,仿佛这些案件低于他的身份,或者不那么高尚的素材会损害他的声誉。
nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant; et abunde dixit bene, quisquis rei satisfecit.
因为承担案件最正当的理由是职责,而且也应当希望朋友们拥有尽可能小的诉讼;只要能满足案件的需要,任何人就已经说得足够好了。
§12.9.8at quidam, etiamsi forte susceperunt negotia paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt ac, si defecerint alia, conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur.
但有些人,即使偶然承担了稍微有些单薄、不便发挥的事务,也会用从外部引入的事物将其涂抹粉饰,而且如果其他东西不够,他们就会用谩骂来填补案件的空白,如果有机会就用真实的,如果没有就用虚构的,只要这是才华的素材,并且在说话时值得一阵大喊。
quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto, ut eum ne vera quidem obiecturum, nisi id causa exigit, credam.
我认为这离完美的辩论家太远了,以至于我相信,除非案件有要求,否则他甚至不会指责真实的事情。
§12.9.9ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male dicendi subire; quod facientibus etiam male audiendi praesumenda patientia est.
因为,正如阿ッ皮乌斯所说,承担谩骂的代理业务,完全是像狗一样的雄辩;对于做这种事的人来说,必须预先做好忍受被骂的准备。
nam et in ipsos fit impetus frequenter, qui egerunt, et certe petulantiam patron litigator luit.
因为人们经常会对那些进行了辩护的人本身发起攻击,而且确实诉讼当事人要为拥护者的无礼付出代价。
sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.
但是这些事情比心灵本身的那个恶德还要小,即说坏话的人和做坏事的人之间,除了机会之外没有区别。
§12.9.10turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bona gratia a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem.
卑劣而野蛮、且对听众没有任何好感的快乐,确实经常被诉讼当事人所要求,他们宁要复仇而不要防御。
sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt.
但是,也不应该按照他们的意愿去做许多其他的事情。
hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
事实上,任何哪怕只要是自由人血统的人,谁能忍受在别人的支配下表现得野蛮无礼呢?