Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §12.5.1-12.5.6

演说家所需的精神力量与身体素质

第 349 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者总结了迄今为止讨论过的演说家的“工具”,强调了心灵卓越和自信的重要性,并警告不适当的害羞会埋没才华。同时,他以同时代杰出演说家特拉卡卢斯为例,阐明了声音和体魄等身体素质的重要性。

§12.5.1haec sunt, quae me redditurum promiseram, instrumenta non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris.
这就是我曾承诺要交付的工具,不是如某些人所认为的艺术的工具,而是演说家自身的工具。
haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia.
他必须手头拥有这些武器,必须用这些知识武装自己,同时还要加上词汇和修辞的流利丰富、发想的方法、布局的实践、记忆的坚固以及表达的优雅。
sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
但在这些因素中,最起作用的是心灵的卓越,它不应被恐惧折断,不应被喧嚣惊吓,也不应被听众的权威延迟到超过应有敬意的程度。
§12.5.2nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
因为正如与此相反的过分自信、鲁莽、无耻、傲慢等恶习是令人厌恶的一样,如果没有坚定、自信和勇气,那么技术、研究乃至进步本身都将毫无益处,就像把武器送给胆小和不善战的人一样。
invitus mehercule dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem, sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse interim adversam, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur.
说实话,我是不情愿说出这话的,因为这也可以被另外理解,害羞本身——虽然确实是一种缺陷,但却是一种可爱的、极其容易产生美德的缺陷——有时是不利的,并且对许多人来说,它已成为一种原因,导致天赋和研究的优良成果未能展现于世,而因某种隐秘的荒废而被消耗殆尽。
§12.5.3sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi, sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt; inde confusio et coepti paenitentia et subitum silentium.
但是,如果有人碰巧在区分每个词的含义方面还不够熟练而读到这些,他应当知道,我所谴责的不是正直,而是害羞,这是一种使心灵退缩而不去做该做之事的恐惧;由此产生混乱、对已开始之事的后悔以及突然的沉默。
quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum, propter quem facere honeste pudet?
此外,谁会怀疑将一种使人因光荣行事而感到羞耻的情感归入恶习之中呢?
§12.5.4neque ego rursus nolo eum, qui sit dicturus, et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intelligere; quae si non accident, etiam simulanda erunt.
反之,我并非不希望那个将要演讲的人在站起来时感到焦虑、脸色改变并意识到危险;这些情况如果不上演,甚至也必须加以假装。
sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus.
但这种理解应当是对工作的理解,而不是恐惧,我们应当受到感动,而不是崩溃。
optima est autem emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur.
而克服害羞的最佳矫正方法是自信,无论多么脆弱的表情,都能被伟大的良知所支撑。
§12.5.5sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur, instrumenta, vox, latus, decor; quae quidem tantum valent, ut frequenter famam ingenii faciant.
正如我上面所说,也有一些自然的工具,然而它们也通过精心照料而得到帮助,那就是声音、肺活量和优雅;这些确实非常强大,以至于它们常常能造就才华的声誉。
habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur.
我们的时代曾有更雄辩的演说家,但在演讲时,特拉卡卢斯似乎在同辈中脱颖而出。
ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos.
他的身材是如此高贵,眼神是如此热烈,额头是如此有威严,姿态是如此卓越,其声音确实不是像西塞罗所期盼的“几乎像悲剧演员的”,而是超越了我所听过的所有悲剧演员。
§12.5.6certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memini.
确实,我记得当他在尤里乌斯巴西利卡的第一法庭演讲时,依照惯例,四个法庭正在同时召集,四处都因喧嚣而发出轰鸣,他不仅被听见、被理解,而且——这对其他正在辩护的人来说是最具侮辱性的——还受到了所有四个法庭的赞扬。
sed hoc votum est et rara felicitas; quae si non adsit, sane sufficiat ab iis, quibus quis dicit, audiri.
但这是一种愿望和罕见的幸运;如果这不具备,那么只要被听他演讲的人听见,就确实足够了。
talis esse debet orator, haec scire.
演说家应当是这样的,应当知道这些事。

词汇与语法注释

  1. 12.5.1instrumenta non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris — 'instrumenta' 是前面关系代词子句的主语中性复数代词 'haec' 的同格语(或主格补语)。'artis' 和 'oratoris' 是所有/所属属格。
  2. 12.5.2multisque in causa fuisse, ut — 紧跟在 'in causa fuisse'(曾是原因)之后的 'ut' 子句(带有未完成过去时虚拟语气 'consumerentur')起到了结果名词性子句的作用,说明了所导致的事实内容。
  3. 12.5.3propter quem facere honeste pudet — 无人称动词 'pudet' 的句法。关系代词 'quem' 的先行词是 'adfectum'。不定式短语 'facere honeste'(光荣行事)充当主语/补足语,构成“由于它[这种情感],[人们]对光荣行事感到羞耻”的结构。
  4. 12.5.5quos ego quidem audierim — 关系从句中的完成时虚拟语气 'audierim'(第一人称单数)是限制性的虚拟语气,限制了作者本人实际上听到过的悲剧演员的范围。
  5. 12.5.6auditum eum et intellectum... laudatum quoque... memini — 'memini'(我记得)支配着过去分词 'auditum'、'intellectum'、'laudatum'(均为宾格修饰 'eum',省略了 'esse' 的完成时被动不定式形式),构成宾格加不定式结构,意思是“我记得他被听见、被理解和……被赞扬”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §12.5.1-12.5.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:12.5.1-12.5.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。