§12.10.21quapropter milii falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes.
因此,在我看来,那些认为只有纤细、清晰、富于表现力,但甘于某种雄辩的节制,且总是将手收在斗篷里的人才是阿提卡派的人,似乎是大错特错了。
nam quis erit hic Atticus? sit Lysias;
因为谁将是这个阿提卡人呢?
hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum.
就当是吕西亚斯吧;因为该派名的爱好者们将他奉为标杆。
non igitur iam usque ad Coccum et Andocidem remittemur.
因此,我们现在不至于一直被退回到科克斯和安多基德斯那里。
interrogare tamen velim, an Isocrates Attice dixerit.
然而,我倒想问问,伊索克拉底是以阿提卡方式说话的吗?
§12.10.22nihil enim tam est Lysiae diversum.
因为没有任何东西像伊索克拉底那样与吕西亚斯截然不同。
negabunt.
他们会予以否定。
At eius schola principes oratorum dedit.
然而,他的学堂培养出了最杰出的雄辩家。
quaeratur similius aliquid.
让我们寻找更相似的东西吧。
Hyperides Atticus? certe, at plus indulsit voluptati.
许珀里得斯是阿提卡人吗? 确实是,但他更沉溺于愉悦。
transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et his priores Isaeum, Antiphonta; quos ut homines inter se genere similes, differentes dixeris specie.
我略过许多人,吕库戈斯、阿里斯托格同,以及在他们之前的伊萨奥斯、安提丰;关于他们,你可以说他们作为人在类型上彼此相似,但在外貌上有所不同。
quid ille, cuius modo fecimus mentionem, Aeschines?
我们刚才提到的那位埃斯基内斯又如何呢?
§12.10.23nonne his latior et audentior et excelsior? quid denique Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, conpositione superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non translationibus nitet? non oratione ficta dat tacentibus vocem?
难道他不是比这些人更开阔、更宽广、更崇高吗? 最后,德摩斯梯尼又如何? 难道他没有在力量、崇高、气势、文饰、结构上超越所有那些纤细、谨慎的雄辩家吗? 难道他没有在段落中高亢起来吗? 难道他不喜爱修辞形象吗? 难道他不因比喻而闪耀吗? 难道他没有通过虚拟演说给沉默者赋予声音吗?
§12.10.24non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius Platonem fuisse? quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum? quid Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur? quid est igitur,
难道那个以在马拉松和萨拉米斯牺牲的共和国捍卫者名义发出的著名誓言,不正足够明显地表明他的老师是柏拉图吗? 我们难道要将柏拉图本人称为“阿西亚派”吗——他可是在大多数情况下堪与受神圣灵感启发的预言家相媲美的人? 伯里克利又如何? 难道我们要相信他类似于吕西亚斯式的纤细吗? 当喜剧诗人们辱骂他时,可是将他与闪电和天雷相提并论的。
§12.10.25cur in iis demum, qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? quos ego existimo, si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plus, quam acceperit, seminis reddat, quia hanc eius terrae fidem Menander eludit.
那么,究竟为什么,他们偏偏要在那些如同细流淌过卵石般的人们身上,寻找阿提卡风味,并说只有在那里才散发出百里香的芬芳呢? 我认为,如果他们在那些土地上发现任何更肥沃的土壤或更丰产的作物,他们也会否认它是阿提卡的,只因为其产出的种子多于其接受的种子,因为米南德嘲笑了那片土地的这种忠实度。
§12.10.26ita nunc, si quis ad eas Demosthenis virtutes, quas ille summus orator habuit, tamen quae defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur, adiecerit, ut adfectus concitatius moveat, audiam dicentem, non fecit hoc Demosthenes? et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit) non erit Atticum? melius de hoc nomine sentiant credantque Attice dicere esse optime dicere.
因此现在,如果有人在那位伟大雄辩家所拥有的德摩斯梯尼的那些优点之外,又添加了由于其自身天性或城邦法律而似乎欠缺的东西,难道我要听信一个说“德摩斯梯尼没有这样做”的人吗? 如果有什么东西比韵律更合适地呈现出来(也许这不可能,但万一呈现出来了),难道它就不是阿提卡的吗? 让他们对这个名字有更好的理解吧,并相信以阿提卡方式说话就是以最好的方式说话。
§12.10.27atque in hac tamen opinione perseverantes Graecos magis tulerim.
然而,我更愿意容忍希腊人坚持这一观点。
Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum.
在我看来,拉丁语的雄辩在构思、布局、判断以及此类其他技巧上与希腊语相似,且完全是其弟子,但在表达方式上,几乎没有模仿的余地。
namque est ipsis statim sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus, vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant; quas mutuari solemus, quotiens illorum nominibus utimur.
因为从声音上来说,它一听起来就更为粗粝,因为我们没有希腊字母中最悦耳的两个字母,一个是元音,另一个是辅音,在希腊语中没有比这两个字母吹奏出更甜美音色的了;每当我们使用他们的名字时,我们通常会借用它们。
§12.10.28quod cum contingit, nescio quomodo hilarior protinus renidet oratio, ut in Zephyris et zopyris.
每当这种情况发生时,不知怎的,言语便立刻焕发出更欢快的光彩,正如在“Zephyri”和“Zopyri”中那样。
quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.
如果这些字母用我们的文字写出来,就会产生某种沉闷而野蛮的效果,而那些希腊所缺乏的阴郁粗糙的字母,就会仿佛取而代之。
§12.10.29nam et illa, quae est sexta nostrarum, paene non humana voce vel omnino non voce potius inter discrimina dentium efflanda est; quae, etiam cum vocalem proxima accipit, quassa quodammodo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, it in hoc ipso frangit, multo fit horridior.
因为即使是我们的第六个字母,也几乎不能用人类的声音,或者更确切地说,根本不用声音,而是在牙齿之间吹出来的;这个字母,即使在其紧挨着元音时,也显得有些破碎,尤其是每当它与某个辅音相撞时,正如在“frangit”这个词本身中那样,它会变得粗粝得多。
Aeolicae quoque litterae, qua servum ceruumque dicimus, etiamsi forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur.
还有那个埃奥利斯字母,我们用它来说“servum”和“cervum”,即使其字形已被我们废弃,但其力量本身依然追随着我们。