Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.3.87-11.3.97

双手的表现力与演说中的具体手势分类

第 329 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

阐述了双手的丰富表现力以及应当避免过度戏剧化的模仿,并详细分类说明了演说中各种具体手势及其适用场景。

§11.3.87non eaedem concitant, inhibent, probant, admirantur, verecundantur? non in demonstrandis locis ac personis adverbiorum atque pronominum obtinent vicem? ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum communis sermo videatur.
难道这同一双手不也激发、抑制、赞许、钦佩、表示羞怯吗? 难道它们在指出地点和人物时,不也起着副词和代词的作用吗? 以至于在所有种族和国家之间如此巨大的语言差异中,这在我看来似乎是全人类通用的语言。
§11.3.88et hi quidem, de quibus sum locutus, cum ipsis vocibus naturaliter exeunt gestus; alii sunt, qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas; quod est genus quam longissime in actione fugiendum.
而我所说过的这些身势,确实自然地伴随着言语本身而产生;另一些身势则通过模仿来表示事物,例如,如果你用模仿医生诊脉的手势来表示病人,或者用模仿弹拨琴弦的手势来表示竖琴手;这种类型在实演中是应当尽可能避免的。
§11.3.89abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus ad sensus magis quam ad verba accommodatus; quod etiam histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit.
因为演说者应当与舞者有极大的区别,使身势适应于思想,而不是适应于言词;这甚至在那些稍微庄重一些的演员中也是惯例。
ergo ut ad se manum referre, cum de se ipso loquatur, et in eum quem demonstret intendere et aliqua his similia permiserim, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet ostendere.
因此,正如我允许在谈论自己时将手收回指向自己,在指出某人时将手指指向他,以及其他类似的行为一样,我同样不允许去模仿某些姿态并把所说的每一件事都表现出来。
§11.3.90neque id in manibus solum, sed in omni gestu ac voce servandum est.
这不仅在双手上,而且在所有的身势和声音中都应当遵守。
non enim aut in illa periodo, stetit soleatus praetor populi Romani, inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est; aut in illa, caedebatur in medio foro Messanae, motus laterum, qualis esse ad verbera solet, torquendus, aut vox, qualis dolore exprimitur, eruenda; §11.3.91cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
因为既不应在“罗马人民的执政官穿着凉鞋站着”那一长句中,去模仿维勒斯倚靠在情妇身上的倾斜姿态;也不应在“在美萨纳广场的中央,他正在遭受鞭打”那一长句中,去扭动两侧身体作遭受鞭笞状,或者去发出因痛苦而发出的那种惨叫;因为在我看来,甚至喜剧演员也做得极差,因为尽管他们扮演的是年轻人,然而在叙述中,当遇到老人的话(如《水罐》的前言)或妇女的话(如《农夫》)时,他们竟用颤抖或女性化的声音来念台词。
adeo in illis quoque est aliqua vitiosa imitatio, quorum ars omnis constat imitatione.
以至于甚至在那些全部艺术都由模仿组成的人身上,也存在某种错误的模仿。
§11.3.92est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, simul capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.
而最常见的手势是,中指收缩抵住大拇指,其余三指伸展,这一手势伴随着向两侧的轻微移动而适度前伸,对引言十分有用,同时头部和肩膀也渐渐顺应手所移向的方向;它在叙述中也是稳健的,但那时要稍微延长一些;在指责和反驳时,它是尖锐而紧迫的,因为在这些部分中,手伸得更远、更自由。
§11.3.93vitiose vero idem sinistrum quasi humerum petens in latus agi solet, quanquam adhuc peius aliqui transversum brachium proferunt et cubito pronuntiant.
然而,若将同一手势移向侧面,仿佛伸向左肩,则是错误的,尽管还有更糟的:有些人横向伸出胳膊,用肘部来演说。
duo quoque medii sub pollicem veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et narrationi non commodatus.
中间的两根手指也可以缩到大拇指下方,这种手势比前一种更加紧迫,不适合引言和叙述。
§11.3.94at cum tres contracti pollice premuntur, tum digitus ille, quo usum optime Crassum Cicero dicit, explicari solet.
但是,当收缩的三指被大拇指压住时,通常就会伸出那一根指头——西塞罗曾说克拉苏最擅长使用这一指头。
is in exprobrando et indicando, unde ei nomen est, valet, et adlevata ac spectante humerum manu paulum inclinatus adfirmat, versus in terram et quasi pronus urget; et aliquando pro numero est.
这根手指在指责和指示(这也是其名字的来源)时很有效,手部抬高并朝向肩膀,微微倾斜时表示断言,转向地面且仿佛俯伏时表示逼迫;有时它还代表数量。
§11.3.95idem summo articulo utrinque leviter apprehenso, duobus modice curvatis, minus tamen minimo, aptus ad disputandum est.
轻轻捏住同一指头最外侧关节的两侧,另外两指适度弯曲(但小指弯曲程度较小),这适合用于辩论。
acrius tamen argumentari videntur, qui medium articulum potius tenent, tanto contractioribus ultimis digitis, quanto priores descenderunt.
然而,那些握住中间关节的人似乎辩论得更为犀利,后面几根手指的收缩程度与前几根手指下落的程度相当。
§11.3.96est et ille verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur.
还有一种最适合谦逊演讲的手势:前四指指尖轻触相聚,手在离嘴或胸口不远处伸向自己,然后手掌朝下、微微前伸并放松。
§11.3.97hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum, cum diceret: si quid est ingenii in me, quod senior quam sit exiguum.
我相信德摩斯梯尼在为克泰西丰辩护的那篇怯懦而谦逊的引言中,就是以这种方式开始的;我也相信,当西塞罗说道“如果我有什么才能——我也深知它是多么微不足道”时,他的手就是这样造型的。
eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum resolvitur, ut quodammodo sermonem ipsum proferre videatur.
同样,这只手在手指稍微自由地朝下时向自身收回,并在不同的方向上稍微更开阔地展开,以至于在某种程度上它似乎把言语本身递了出来。

词汇与语法注释

  1. 11.3.88aegrum — `aegrum`(宾格)是句末动词 `ostendas` 的直接宾语,与后半部分的 `citharoedum` 呈并列关系。属格名词 `medici` 受现在分词 `temptantis`(属格)修饰,该分词又以 `venas`(宾格)为宾语。
  2. 11.3.89permiserim — 虚拟式完成时第一人称单数,用作潜在虚拟式以表示温和的断言(“我会允许”)。相关结构 `ut ... ita ...` 起到了让步和对比的作用(“虽然我允许……但是我不允许……”),在 `ita` 之后的否定分句中省略了 `permiserim`。
  3. 11.3.95tanto contractioribus ultimis digitis, quanto priores descenderunt — `tanto ... quanto ...` 是表示程度差异的相关结构(“越……就越……”)。在这里,`tanto` 修饰独立夺格结构 `contractioribus ultimis digitis` 中的比较级形容词 `contractioribus`,并与 `quanto` 引导的从句相呼应。
  4. 11.3.97senior — 原文中的 `senior` 是写本中对西塞罗《为阿基亚斯辩护》第1节名句中 `sentio`(“我深知/感到”)的著名误写。为了语法和上下文的连贯,通常按照西塞罗的原话 `sentio` 来理解和翻译。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.3.87-11.3.97. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.3.87-11.3.97

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。