§11.3.75sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, ut citra motum quoque et hilaritate enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant.
然而,在表情本身中,眼睛具有最强的力量,心灵尤其通过眼睛显露出来,以至于即使没有动作,眼睛也会因喜悦而闪烁,并带上一层忧伤的阴云。
quin etiam lacrimas iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia manant.
不仅如此,自然还将泪水赋予眼睛作为心灵的指标,泪水因悲伤而喷涌,或因喜悦而流淌。
motu vero intenti, remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt, quae, ut actus poposcerit, fingentur.
实际上,通过动作,眼睛会变得专注、松弛、傲慢、严厉、温和、粗野,这些状态将根据实演的要求而被塑造。
§11.3.76rigidi vero et extenti, aut languidi et torpentes, aut stupentes, aut lascivi et mobiles, et natantes et quadam voluptate suffusi, aut limi et, ut sic dicam, venerei, aut poscentes aliquid pollicentesve nunquam esse debebunt.
但是,眼睛绝不能是僵硬直视的,或是倦怠迟钝的,或是呆滞的,或是放荡多动的,或是游移且充盈着某种快感的,或是斜视且俗称风骚的,或是索求某物或许诺某物的。
nam opertos compressosve eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?
因为在演说时,除了完全无知或愚蠢的人之外,谁会把眼睛闭上或紧闭呢?
§11.3.77et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
为了表达所有这些,在眼睑和面颊中也存在着某种服务于眼睛的辅助作用。
§11.3.78multum et superciliis agitur.
眉毛也起着很大的作用。
nam et oculos formant aliquatenus et fronti imperant.
因为它们在一定程度上既塑造了眼睛,又支配着额头。
his contrahitur, attollitur, remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille, qui mentis habitu movetur et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem, cum metu refugit, abit omnis et pallore frigescit; temperatus medium quoddam serenum efficit.
通过眉毛,额头得以收缩、抬高和放松,以至于在额头中,有一件东西起着更大的作用,那就是那受心灵状态支配而流动的血液:当它因羞怯而触及脆弱的皮肤时,便溢出为红晕;当它因恐惧而退缩时,便全部离去并因苍白而冰冷;当它适度平衡时,则产生某种晴朗的平静。
§11.3.79vitium in superciliis, si aut immota sunt omnino aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur.
眉毛的缺陷在于,它们要么完全不动,要么过于多动,要么因不均衡而产生差异(如我刚才谈到喜剧面具时所说),要么与我们所说的话相反地被塑造。
ira enim contractis, tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur.
因为愤怒通过紧锁的眉毛展现,忧伤通过低垂的眉毛展现,喜悦则通过舒展的眉毛展现。
adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut allevantur.
由于点头和摇头的缘故,它们也会被降低或抬高。
§11.3.80naribus labrisque non fere quidquam decenter ostendimus, tametsi derisus iis, contemptus, fastidium significari solet.
通过鼻和唇,我们几乎无法体面地展现任何东西,尽管嘲弄、轻蔑和厌恶通常是通过它们来表达的。
nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur.
因为,如霍拉蒂斯所说,皱起鼻子、鼓起鼻子、移动鼻子、用手指去拨弄、因突然呼气而喷出、过于频繁地张开以及用平手掌将其向上推,都是不雅的,因为即使是过于频繁地擤鼻涕也会被非难,且并非没有原因。
§11.3.81labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte dimittunt.
双唇若是伸出、开裂、紧闭、分开、露出牙齿、拉向一侧且几乎拉到耳朵,或者仿佛带着某种厌恶而翻起、下垂,或者仅从一侧发出声音,都是难看的。
lambere quoque ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus eorum esse debeat motus; ore enim magis quam labris loquendum est.
舔舐或咬它们也是不雅的,因为即使在发音时,它们的动作也应当是适度的;因为应当更多地用口而不是用唇来发音。
§11.3.82cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam.
颈部应当直立,而不是僵硬或后仰。
collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur; adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit.
喉咙收缩和伸展虽然方式不同,但具有同等的丑陋,而且在伸展时还会伴随着劳累,声音会变细且疲惫;下颌贴在胸前会因喉部受压而使声音不够清晰且显得较宽。
§11.3.83humerorum raro decens adlevatio atque contractio est; breviatur enim cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum facit, cum se in habitum adulationis, admirationis, metus tingunt.
肩膀的抬高和收缩很少是体面的;因为这会使脖子缩短,并且当它们让自己染上谄媚、惊叹和恐惧的姿态时,会造成某种卑微、奴化且仿佛欺诈的身势。
§11.3.84bracchii moderata proiectio, remissis humeris atque explicantibus se in proferenda manu digitis, continuos et decurrentes locos maxime decet.
适度地伸出手臂,放松肩膀,并在递出手时舒展手指,这最适合连续和流畅的段落。
at cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud saxa atque solitudines voci respondent, exspatiatur in latus et ipsa quodammodo se cum gestu fundit oratio.
但是,当需要说些更华丽、更丰富的内容时,例如“岩石与荒野响应着声音”那一处,手臂就会向侧面舒展,演说本身在某种程度上也会随身势一同倾泻而出。
§11.3.85manus vero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix dici potest, quot motus habeant, cum paene ipsam verborum copiam consequantur.
然而双手——若没有它们,实演将是残缺且无力的——简直无法用言语来表达它们有多少动作,因为它们几乎赶上了言语本身的丰富。
nam ceterae partes loquentem adiuuant, hae, prope est ut dicam, ipsae loquuntur.
因为其他部分协助说话者,而双手,我几乎可以这样说,它们自己就在说话。
§11.3.86annon his poscimus, pollicemur, uocamus, dimittimus, minamur, supplicamus, abominamur, timemus, interrogamus, negamus;
难道我们不是用双手来索求、许诺、召唤、遣散、威胁、哀求、憎恶、恐惧、询问、否定吗?
gaudium, tristitiam, dubitationem, confessionem, paenitentiam, modum, copiam, numerum, tempus ostendimus?
难道我们不是用它们来展示喜悦、悲伤、疑惑、坦白、悔恨、限度、丰富、数量和时间吗?