Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.3.55-11.3.63

发声缺陷之批判与真实情感的传递

第 326 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良列举了呼吸和发声等声音缺陷,强烈批判了在法廷上流行的歌唱式朗诵。他指出,真正优秀的实演应当适应所论述的事物,演讲者必须自身深受感动,并通过作为中介的声音将心灵的运动传递给听众。

§11.3.55est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur; id βρασμόν Graeci vocant.
有时,呼吸足够长、丰满且清晰,但紧张度仍不稳定,因此会发抖(就像外表健全但肌肉无力支撑的身体一样);希腊人称之为“布拉斯莫斯”。
sunt qui spiritum cum stridore per raritatem dentium non recipiunt, sed resorbent.
有些人吸气时不是通过齿缝发出嘶嘶声,而是往回吸。
sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia.
有些人则通过频繁的、甚至向内发出清晰声响的喘息,来模仿在重负和轭下劳作的牲畜。
§11.3.56quod adfectant quoque, tanquam inuentionis copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit.
他们甚至还装出这种样子,仿佛他们正被丰沛的构思所迫,仿佛有一种比喉咙所能发出的更强大的雄辩力量正在奔涌而来。
est aliis concursus oris et cum verbis suis colluctatio.
另一些人则表现为口部相撞以及与自己的词句搏斗。
iam tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris humore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiamsi non utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt, potissimum huic loco subiciantur.
此外,频繁地咳嗽和吐痰,像用滑轮一样从肺底咳出粘液,用口中的液体溅到最靠近的人身上,以及在说话时将大部分呼吸通过鼻腔呼出,即使这些不一定是声音本身的缺陷,但因为它们是由于声音而发生的,所以最适合归入这一部分。
§11.3.57sed quodcunque ex his vitium magis tulerim quam, quo nunc maxime laboratur in causis omnibus scholisque, cantandi, quod inutilius sit an foedius, nescio.
然而,与现在所有诉讼和学校中最令人困扰的那个 “歌唱”的缺陷相比,我宁愿忍受这些缺陷中的任何一个。 我不知道这究竟是更加无用还是更加令人作呕。
quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis?
因为有什么能比舞台式的抑扬顿挫,以及有时类似于醉汉或狂欢者的放荡,更不适合一位演说家呢?
§11.3.58quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, cum dolendum, irascendum, indignandum, commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem Lyciorum et Carum licentia solvere? nam Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit.
确实,有什么比这更违背打动情感的呢? 在应当感到悲伤、愤怒、愤慨、同情的时候,演说家不仅脱离了那些应当引导法官进入的情感,甚至还用吕基亚人和卡里亚人的放荡来瓦解广场本身的庄严。 因为西塞罗曾说,那些来自吕基亚和卡里亚的修辞学家在结语中几乎是在歌唱。
nos etiam cantandi severiorem paulo modum excessimus.
我们甚至已经超越了那种稍微严谨一些的歌唱方式。
§11.3.59quisquamne, non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat? quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
有谁——我且不说在关于谋杀、亵渎圣物、杀害尊亲的审判中,而是在关于账目和计算的诉讼中——有谁,简而言之,为了毕其功于一役,会在诉讼中歌唱呢? 如果这完全应该被接受,那么我们便没有任何理由不通过弦乐器和笛子,甚至(凭赫拉克勒斯起誓,这更接近这种丑态)用钹来辅助那种声音的抑扬顿挫了。
§11.3.60facimus tamen hoc libenter; nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est.
然而,我们却乐于这样做;因为谁都不会觉得他们自己所唱的东西是不悦耳的,而且这比实际辩论省力。
et sunt quidam, qui secundum alia vitae vitia etiam hac ubique audiendi, quod aures mulceat, voluptate ducantur.
还有一些人,伴随着生活中的其他恶习,在任何地方都被这种能够抚慰耳朵的听觉享受所吸引。
Quid ergo? non et Cicero dicit esse aliquem in oratione cantum obscuriorem? et hoc quodam naturali initio venit? ostendam non multo post, ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem sed, quod plerique intelligere nolunt, obscurior.
那么又该如何? 难道西塞罗不也说在演说中有一种某种更隐蔽的歌唱吗? 而且这难道不是源于某种自然的开端吗? 不久之后我将指明,这种起伏以及确实是歌唱但(绝大多数人不愿理解的)更隐蔽的歌唱,应当在何处以及在何种程度上被接受。
§11.3.61iam enim tempus est dicendi, quae sit apta pronuntiatio.
因为现在是时候说明什么是合适的大声朗诵了。
quae certe ea est, quae iis, de quibus dicimus, accommodatur.
这无疑是那种适应于我们所说事物的实演。
quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque vox, ut feritur; sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti et imitati, veri naturaliter erumpunt, ut dolentium, irascentium, indignantium, sed carent arte, ideoque sunt disciplina et ratione formandi.
这一点在很大程度上是由心灵本身的运动提供的,声音因受击而发声;但由于有些情感是真实的,有些是虚假和模仿的,真实的感情会自然地迸发出来(如悲伤、愤怒、愤慨之人的情感),但它们缺乏艺术,因此必须通过训练和理性来塑造。
§11.3.62contra qui effinguntur imitatione, artem habent; sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tanquam veris moveri.
相反,通过模仿塑造出的感情具有艺术,但它们缺乏自然,因此在这些感情中,首要的是自己深受感动、在心中构想事物的意象,并仿佛因真实事物而触动。
sic velut media vox, quem habitum a nobis acceperit, hunc iudicum animis dabit.
如此,声音作为一个中介,会把它从我们这里接受到的状态赋予法官们的心灵。
est enim mentis index ac totidem, quot illa, mutationes habet.
因为声音是心灵的指标,并且伴随着心灵所拥有的同样多的变化。
§11.3.63itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodammodo hilaris fluit; at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur.
因此,在喜庆的事物中,声音流淌得丰满、单纯,并且其自身在某种程度上是欢快的;但在争斗中,它被以全部力量提升,并仿佛以全部神经紧绷。
atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra; neque enim potest esse longus spiritus, cum immoderate effunditur.
在愤怒中它是凶猛、粗糙、浓密且呼吸频繁的;因为当呼吸无节制地释放时,无法长久持续。
paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa.
在制造反感时要稍微缓慢一些,因为几乎只有低劣者才诉诸这种手段;但在奉承、承认、道歉、请求时,它是温柔和低沉的。

词汇与语法注释

  1. §11.3.55ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur — 连词 ut 表示比较或比喻(“像……一样”)。对于关系从句的主语 corpora,aspectu(“在外表上”)是限制形容词 integra(“健全的,完整的”)的规格夺格。nervis(“筋肉”)作为工具夺格,修饰被动语态动词 sustinentur(“被支撑”)。
  2. §11.3.56quod adfectant quoque, tanquam inuentionis copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit — 关系代词 quod 作为直接宾语,指代前述行为(像牲畜般喘息)。连词 tanquam 引导假设性原因(“仿佛,好像”),因此从属句的动词 urgeantur 和 ingruat 使用虚拟式现在时。在比较级 maior 之后的连词 quam 后面,quae 是关系代词,其先行词是隐含的 vis(“比能从喉咙中发出的更大的力量”)。
  3. §11.3.56iam tussire et exspuere crebro... potissimum huic loco subiciantur — 句子的骨架是一系列主格不定式(tussire, exspuere, adducere, spargere, effundere)担当主语,支配主动词虚拟式被动语态 subiciantur(“应当被归入”)。虽然夹杂着 etiamsi 引导的让步从句,但 quia 从句解释了将这些身体行为纳入声音讨论的合理性。
  4. §11.3.57cantandi, quod inutilius sit an foedius, nescio — cantandi 是动名词属格,作为同格属格或限定属格修饰前面的名词 vitium(“歌唱这一缺陷”)。通过省略了 utrum 的二选一疑问句结构 quod... an...(“这到底是更无用还是更令人作呕”),引导间接疑问句,悬挂于主动词 nescio 之下。
  5. §11.3.58cum dolendum, irascendum, indignandum, commiserandum sit — 连词 cum 表示时间或情况(“当……时,在……情况下”)。它支配一系列非人称的主格动形词(dolendum, irascendum, indignandum, commiserandum)与助动词 sit 结合,构成表示义务或必要性(“当必须悲伤、愤怒……时”)的非人称被动周边式结构。
  6. §11.3.62primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tanquam veris moveri — 三个不定式(adfici, concipere, moveri)并列,担当 est 的主语,primum(“首要之事”)为表语。veris 是中性复数夺格(相当于“真实的事物”,形容词名词化),作为手段或原因夺格修饰被动不定式 moveri,并伴有 tanquam(“仿佛”)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.3.55-11.3.63. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.3.55-11.3.63

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。