Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.3.45-11.3.54

声音变化之必要与呼吸及语速控制

第 325 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者以西塞罗的演说为例,阐明了实演中声音变化(多样性)的必要性,并指出控制呼吸以及避免过快或过慢语速的重要性。

§11.3.45sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus.
站立、行走、坐下、躺下都有交替,我们无法长久忍受其中任何单一的状态。
illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rationem rerum, de quibus dicimus, animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet.
然而最重要的一点(虽然我们稍后会讨论它),是声音必须根据我们所说的事物的性质以及我们的心灵状态来塑造,以免与演讲不协调。
vitemus igitur illam, quae Graece μονοτονία vocatur, una quaedam spiritus ac soni intentio; non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio; §11.3.46sed ut in iisdem partibus iisdemque adfectibus sint tamen quaedam non ita magnae vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit: ut, qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent.
因此,让我们避免希腊语中被称为“单调”的现象,即气流和声音的某种单一紧张度;不仅是为了不让我们吵闹地说话(那是疯狂的),或者仅限于日常说话的范围(那缺乏感染力),或者用低沉的喃喃细语(这实际上削弱了所有的紧张感),而是为了在相同的部分和相同的感情中,根据词句的庄重、思想的性质、语音的下沉、开始或过渡的要求,声音仍能有一些不那么大的起伏:正如那些用单色绘画的画家,仍然使某些部分更加突出,其他部分更加后退,否则他们甚至无法给肢体以其应有的轮廓线。
§11.3.47proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium; nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est? etsi vereor, iudices, ne turpe sit, pro fortissimo viro dicere incipientem timere.
因为让我们设想一下西塞罗在为米罗辩护的那篇最著名的演说中的开端;难道在几乎每一个单独的停顿处,即使在同一容貌下,也不应该改变表情吗? “虽然我担心,法官们,在开始为一位最勇敢的人辩护时感到害怕是可耻的。
§11.3.48etiamsi est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius, dum dicit pro fortissimo viro, quam cum etsi vereor et turpe sit et timere.
” 即使从整体目的来看,它是收缩和低沉的,因为这既是开场白,也是一个焦虑者的开场白,但在他说“pro fortissimo viro”时,仍然必须比说“etsi vereor”、“turpe sit”和“timere”时更加丰满和高昂。
§11.3.49iam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quae sequuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur.
现在,第二次换气应当增加,这既是由于某种自然的努力(通过它我们能更少恐惧地叙述接下来的话),也是因为米罗精神的伟大得以展现: “而这是最不适宜的,因为提图斯·安尼乌斯本人对国家安全的焦虑甚至超过了他对自己安全的焦虑。
deinde quasi obiurgatio sui est: me ad eius causam parem animi magnitudinem ut ferre non posse.
” 接着是仿佛对自己的责备: “我竟然不能为他的诉讼带来同等伟大的精神!
§11.3.50tum invidiosiora: tamen haec novi iudicii nova forma terret oculos.
” 然后是更容易招致反感的内容: “然而,这种新形式的新审判却令双眼生畏。
illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis: qui, quocunque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.
” 而另一个段落确实现在几乎就像人们所说的那样,用敞开的笛管吹奏: “它们无论落在何处,都在寻找广场的惯例和古老的审判习俗。
nam sequens latum etiam atque fusum est: non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat.
” 因为接下来的内容甚至是宽广和流淌的: “因为你们的席位并没有像往常那样被人群所环绕。
§11.3.51quod notavi, ut appareret, non solum in membris causae, sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi uarietatem, sine qua nihil neque maius neque minus est.
” 我指出这一点,是为了表明不仅在诉讼的大段落中,而且在关节处也存在某种实演的变化,没有这种变化,任何事物既不会被放大也不会被缩小。
vox autem ultra vires urgenda non est.
然而声音不能被逼迫超过其力量。
nam et suffocatur saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum erumpit, cui Graeci nomen a gallorum immaturo cantu dederunt.
因为声音经常会被憋住,用力越大越不清晰,有时被挤压出来,会爆发成那种声音,希腊人根据公鸡未成熟的啼叫声给它起了个名字。
§11.3.52nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur.
我们也不能用过于急促的语速来把我们所说的话弄得一团糟,由此停顿和情感都会丧失,有时甚至某些词语会被剥夺其自身的一部分。
cui contrarium est vitium nimiae tarditatis; nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit.
与此相反的缺陷是过于缓慢;因为它既承认了寻找词句的困难,又因懒散而使听众的心灵松懈,而且,即使在有某种才华的情况下,它也会在规定的时间内流失水分。
promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum;
口齿应当伶俐,而非轻率;应当适度,而非迟缓。
§11.3.53spiritus quoque nec crebro receptus concidat sententiam, nec eo usque trahatur, donec deficiat.
呼吸也不能因为频繁吸气而切碎句子,也不能拉得太长直到气绝。
nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non opportunus, ut qui fiat non ubi volumus, sed ubi necesse est.
因为气尽时的声音是丑陋的,呼吸就像在水下憋了很久的人,而且吸气的时间更长,且不合时宜,因为它不是在我们想要的地方,而是在不得不吸气的地方发生。
quare longiorem dicturis periodum colligendus est spiritus, ita tamen, ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit; reliquis partibus optime inter iuncturas sermonis revocabitur.
因此,准备说较长句群的人必须蓄气,然而要做到既不花很长时间,也不发出声音,更不要让人察觉到;在其余部分,最好像在言语的连接处那样收回呼吸。
§11.3.54exercendus autem est, ut sit quam longissimus; quod Demosthenes ut efficeret, scandens in adversum continuabat quam posset plurimos versus.
但必须锻炼呼吸,使其尽可能持久;为了达到这个目的,德摩斯梯尼在爬陡坡时,会连续朗诵尽可能多的诗行。
idem, quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat.
同样,为了能更轻松地用自由的口表达词句,他常常在家里把小石子含在舌下转动着练习说话。

词汇与语法注释

  1. §11.3.45non solum ne dicamus ... sed ut ... sint — 此结构由虚拟语气关联词组 non solum ne ... sed ut ... 构成。前半部分 non solum ne dicamus...(不仅为了让我们不……)指出了需要避免的缺点,后半部分 sed ut... sint...(而是为了让……存在)则指出了需要实现的积极改变,即在语气中加入变化。
  2. §11.3.49me ad eius causam parem animi magnitudinem ut ferre non posse — 此处的 me... non posse 是由 ut 引导的“对格加不定式”(A.C.I.)结构,形成一个表示强烈愤慨、惊讶或自我责备的感叹从句:“我竟然不能为他的诉讼带来同等伟大的精神!”。
  3. §11.3.52in quo est aliquid — 关系从句 in quo est aliquid(“在其中有些什么”)指代前文“过度缓慢的缺陷”,意为“即使这种缓慢中有些许道理或价值”,在有严格时间限制(水钟限制)的情况下最终也会带来损失(浪费时间)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.3.45-11.3.54. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.3.45-11.3.54

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。