§11.3.34nam et vocales frequentissime coeunt, et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur.
因为母音极易融合,而某些辅音在后随母音时会被省隐。
utriusque exemplum posuimus:
"
mullum ille et terris
"
Vitatur etiam duriorum inter se congressus, §11.3.35unde pellexit et collegit, et quae alio loco dicta sunt; ideoque laudatur in Catulo suavis appellatio litterarum.
我们已经给出了这两者的例子: “他于陆地屡遭(mullum ille et terris)” 也应避免较硬音素之间的相互碰撞,由此产生了“pellexit(诱惑)”和“collegit(收集)”,以及在别处已经说过的那些词;因此,卡图鲁斯对字母的甘美发音受到了赞誉。
Secundum est, ut sit oratio distincta, id est, qui dicit, et incipiat ubi oportet et desinat.
第二点是演讲要条理分明,即说话者要在该开始的地方开始,在该结束的地方结束。
observandum etiam, quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod Graeci ὑποδιαστολήν vel ὑποστιγμήν vocant, quo deponendus.
还必须观察在什么地方应当让言语保持悬停和仿佛中断(希腊人称之为 hypodiastole 或 hypostigme),以及在什么地方应当落下。
§11.3.36suspenditur arma virumque cano, quia illud virum ad sequentia pertinet, ut sit virum Troiae qui primus ab oris, et hic iterum.
在“武器与人我歌唱”处要悬停,因为那个“人”字属于后面的内容,从而成为“最先从特洛伊海岸(来)的人”,这里也是如此。
nam etiamsi aliud est, unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem verbo continetur venit.
因为即使他来的地方与他去的地方不同,但由于两者都包含在同一个动词“来了”中,所以不应予以切分。
§11.3.37tertio Italiam, quia interiectio est fato profugus et continuum sermonem, qui faciebat Italiam Lavinaque, dividit.
第三次悬停在“意大利”之后,因为“因命运而流亡”是插入语,打断了本应构成“意大利及拉维尼亚”的连续话语。
ob eandemque causam quarto profugus, deinde Lavinaque venit litora, ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus.
基于同样的原因,第四次在“流亡者”之后,接着是“来到了拉维尼亚海岸”,在此处将会有停顿,因为从这里开始了一个新的意思。
sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias brevius, alias longius dabimus; interest enim, sermonem finiant an sensum.
但即使在这些停顿中,我们有时会给出较短的时间,有时给出较长的时间;因为这取决于它们是结束了一段话语还是结束了一个完整的意思。
§11.3.38itaque illam distinctionem litora protinus altero spiritus initio insequar; cum illuc venero atque altae moenia Romae, deponam et morabor et novum rursus exordium faciam.
因此,在“海岸”这个停顿之后,我将立即开始吸气并继续;当读到“以及高耸罗马的城墙”时,我将停顿、逗留,并重新开始一个新的开端。
§11.3.39sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in periodis.
有时在句群中,也会有一些不伴随吸气的停顿。
ut enim illa in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum, et. , multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii), sed unam circumductionem, ita paulum morandum in his intervallis, non interrumpendus est contextus.
正如“的确在罗马人民的集会中,执行着公务,身为骑兵长官”等话语包含许多肢体(因为意义各不相同),但却构成一个单一的完整句,因此在这些间隔中必须稍作停留,而不应中断语境的连贯性。
et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est; alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio.
相反,有时必须在不让人察觉到停顿的情况下换气,在那种地方,气流应当被“偷换”过去;否则,如果拙劣地换气,它所带来的模糊性不亚于错误的断句。
virtus autem distinguendi fortasse sit parva; sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest.
断句的优点或许是微不足道的,但如果没有它,在实演中就无法存在任何其他优点。
§11.3.40ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa; cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non facile cessurus.
华丽的实演得益于一种顺畅、宏亮、圆润、灵活、坚定、甜美、持久、清晰、纯净、能划破空气且驻留于耳际的声音(因为存在某种并非因音量大、而是因其特质而适应听觉的声音),此外,它仿佛是易于操控的,确实包揽了所有令人渴求的起伏与力度,正如人们所说,是用“整个风琴”装备起来的;与之相伴的,还将有强健的肺活量,以及既有空间宽度又不易屈服于劳苦的持久呼吸。
§11.3.41neque gravissimus autem in musica sonus nec acutissimus orationibus convenit.
然而,音乐中最低沉的声音和最高亢的声音都不适合演讲。
nam et hic parum clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et immodicae claritatis, cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest.
因为前者不够清晰且过于沉闷,无法给心灵带来任何触动;而后者极其纤细且过度清脆,一旦超越了自然,既不能通过实演加以变化,也无法将紧张度维持得更久。
§11.3.42nam vox ut nervi, quo remissior, hoc gravior et plenior, quo tensior, hoc tennis et acuta magis est.
因为声音就像琴弦:越松,就越低沉圆润;越紧,就越纤细尖锐。
sic ina vim non habet, summa rumpi periclitatur.
因此,最低音毫无力量,最高音则有断裂的危险。
mediis ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi.
因此必须使用中庸之音,这些声音有时要通过增加张力来激扬,有时则要通过降低张力来缓和。
§11.3.43nam prima est observatio recte pronuntiandi aequalitas, ne sermo subsultet imparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, gravia acutis, elata summissis, et inaequalitate horum omnium sicut pedum claudicet; secunda varietas, quod solum est pronuntiatio.
因为正确实演的首要注意事项是均匀,以免言语因不等的间隔和声音而跳跃,将长音与短音、低音与高音、高亢与低沉混杂在一起,并由于所有这些的不均匀,仿佛脚步跛行一般;第二点是多样,而这本身就是实演的全部。
§11.3.44ac ne quis pugnare inter se putet aequalitatem et varietatem, cum illi virtuti contrarium vitium sit inaequalitas, huic, quod dicitur μονοείδεια, quasi quidam unus aspectus.
免得有人认为均匀和多样是相互矛盾的,因为与前一种美德相反的缺陷是不均匀,而与后一种相反的则是被称为单调的现象,即仿佛某种单一的外貌。
ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi,
此外,变化的艺术不仅能带来优雅并使耳朵焕然一新,而且通过改变劳苦本身来让发言者恢复精力,就像站立、行走、