§11.3.23ne ciborum quidem est eadem observatio.
饮食方面也没有相同的规则。
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi omnes etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
因为我们需要的不是那样柔和纤细的声音,而是强健且持久的声音,因为那些发声教练用口中歌唱来和缓哪怕是最拔高的声音,而我们则必须用粗粝和激昂的语调来说出大部分内容,并且还要通宵达旦、吸入夜读的灯煤,并在汗湿的衣衫中坚持。
§11.3.24quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit; sed exercitatio eius talis sit qualis usus, ne silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur.
因此,我们不要用奢华的照料来软化声音,也不要让它染上以后会渴望的习惯;而是让它的训练与实际使用相同,以免在沉默中衰退,而应通过减轻一切困难的习惯来使之强健。
§11.3.25ediscere autem, quo exercearis, erit optimum (nam ex tempore dicentes avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur, adfectus) et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et disputationem et sermonem et flexus habeant, ut simul in omnia paremur.
此外,背诵一些用以训练的内容将是最好的(因为对于即兴发言的人来说,从事情本身中产生的那种情感会使他们分散对声音的注意力),并且尽可能多地背诵各种不同的内容,这些内容既有呼喊、辩论,也有谈话和抑扬顿挫,以便我们能够同时为所有情况做好准备。
hoc satis est; §11.3.26alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
这便足够了;否则,那优美且经过精心呵护的声音将会拒绝不寻常的劳苦,正如习惯于体育场和涂油的身体,无论它们在自己的比赛中是多么美观和强壮,如果你命令它们进行军事行军、背负行囊和守夜,它们就会支撑不住,转而寻找它们的发声教练和纯粹的汗水。
§11.3.27illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat vitandos soles atque ventos et nubila etiam ac siccitates? ita, si dicendum in sole aut ventoso, humido, calido die fuerit, reos deseremus? nam crudum quidem aut saturum aut ebrium aut eiecto modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto.
的确,在这部著作中,谁能容忍教导人们去避免阳光、风、甚至乌云和干燥呢? 如果是这样,若必须在阳光下,或者在多风、潮湿、炎热的日子里发言,我们难道要抛弃被告人吗? 因为,对于任何神志清醒的人来说,在消化不良、饱食、醉酒或刚刚呕吐时(有些人警告说应该避免这些情况)进行辩论练习,我认为是根本没有的。
§11.3.28illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est maior alias), sed propter humorem potius;
所有人毫无理由地教导的那一点是,在从童年到青年的那个过渡期,应该极大地保护声音,因为由于自然的原因它受到了阻碍,正如我所认为的,这不是因为有些人所认为的受热(因为受热在其他时候更大),而是因为水分;因为那个年龄正是因水分而膨胀。
nam hoc aetas illa turgescit. §11.3.29itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia velut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia.
因此,那个时期鼻腔和胸部也会肿胀,一切都好像在发芽,因而娇嫩且易受损伤。
sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque voci genus exercitationis optimum duco, quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus.
但是,回到我的主题,对于已经巩固和确立的声音,我认为最好的训练方式是与实际工作最为相似的方式,即像我们实际出庭一样每天发言。
namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.
因为通过这种方式,不仅声音和肺活量得到了巩固,而且还能形成优雅且适合演讲的身体动作。
§11.3.30non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis.
此外,实演的原理与演讲本身并无二致。
nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse debet, ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si fuerit os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
因为正如演讲必须是正确、明晰、华丽和得体的一样,实演也将是正确的,即没有缺陷,只要发音顺畅、清晰、悦耳、儒雅,也就是说,在其中既听不到任何乡野之气,也听不到任何异邦之音。
§11.3.31non enim sine causa dicitur barbarum Graecumve.
因为人们称某人说话野蛮或像希腊人并非没有原因。
nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus.
因为我们通过声音辨别人们,就像我们通过金属撞击声辨别青铜币一样。
ita fiet illud, quod Ennius probat, cum dicit suaviloquenti ore Cethegum fuisse, non quod Cicero in his reprehendit, quos ait latrare non agere.
这样就会实现恩尼乌斯所赞赏的那一点,当时他说塞特古斯拥有一张“能说甜言蜜语的嘴”,而不是西塞罗在那些他认为是在“吠叫”而非“演说”的人身上所谴责的那样。
sunt enim multa vitia, de quibus dixi, cum in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, opportunius ratus, in ea aetate facere illorum mentionem, in qua emendari possunt.
因为有许多缺点,正如我所说,当我在第一卷的某个部分塑造儿童的发音时,我认为在他们可以得到纠正的年龄提及这些缺点更为合适。
§11.3.32itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est, nullum eorum, de quibus modo rettuli, patietur incommodum; deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida, rava, praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.
同样,如果声音本身首先是(可以这么说)健康的,也就是没有承受我刚才提到的那些不便;其次,它不是微聋、粗野、怪异、生硬、僵硬、嘶哑、过于肥厚,也不是纤细、空洞、尖刻、微弱、软弱、女性化的;呼吸既不短促,也不缺乏持久力,吸气也不困难。
§11.3.33dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent.
如果字词能够完整地发出,实演首先就是清晰的。 通常其中一部分会被吞掉,一部分会被遗漏,大多数人在沉溺于前几个字音时,无法完整地发出最后的音节。
ut est autem necessaria uerborum explanatio, ita omnes imputare et velut adnumerare litteras molestum et odiosum.
然而,正如字词的清晰发音是必要的一样,去强调并仿佛数着每一个字母来发音则是令人厌烦和反感的。