§11.3.13sed ne vox quidem exilis actionem habere optimam potest.
但是,即使是微弱的声音也无法实现最完美的动作。
bona enim firmaque, ut volumus, uti licet; mala vel imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas faces ac latus fatigatum deformi cantico reficere.
因为优美而强健的声音可以如我们所愿地去使用;而低劣或虚弱的声音既阻碍了许多动作(如高亢和呼喊),又强加了某些做法(如停顿、变调,以及用难看的歌调来恢复擦伤的喉咙和疲惫的腰肋)。
sed nos de eo nunc loquamur, cui non frustra praecipitur.
不过,我们现在且谈论那些教导对其不会徒劳无功的人。
§11.3.14cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partes, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur.
然而,正如我所说,既然所有的动作都分为声音和手势两部分,其中一方打动眼睛,另一方打动耳朵,所有的情感正是通过这两种感觉渗透到心灵中,因此,首先探讨声音是理所当然的,手势也是配合声音的。
in ea prima observatio est, qualem habeas; secunda, quomodo utaris.
在声音中,首要的观察是你的声音如何,其次是如何去使用它。
natura vocis spectatur quantitate et qualitate.
声音的自然属性通过量与质来考量。
§11.3.15quantitas simplicior; in summa enim grandis aut exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt species, et ab ima ad summam ac retro sunt multi gradus.
量比较简单;大体上分为宏亮或微弱,但在两极之间存在着中间的类型,从最低到最高以及反向都有许多等级。
qualitas magis varia.
质则更为多样。
nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et lenis et aspera, et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara et obtusa.
因为声音有澄澈的也有浑浊的,有丰满的也有单薄的,有平滑的也有粗糙的,有收敛的也有宽广的,有生硬的也有柔和的,有清脆的也有沉闷的。
spiritus etiam longior breviorque.
呼吸也有较长和较短之分。
§11.3.16nec causas, cur quidque eorum accidat, persequi proposito operi necessarium est: eorumne sit differentia, in quibus aura illa concipitur, an eorum, per quae velut organa meat; ipsi propria natura, an prout movetur; lateris pectorisve firmitas an capitis etiam plus adiuvet.
而且,本著作无须探讨这些特征产生的每一个原因:究竟是因为吸入空气的器官不同,还是因为空气通过的管乐器般通道的差异;是由于声音本身的固有特性,还是取决于它如何被调动;是肋部和胸腔的强健,还是头部提供了更多的帮助。
nam opus est omnibus sicut non oris modo suavitate, sed narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur.
因为所有的部分都需要协调,不仅需要口腔的甜美,还需要鼻腔的协助,多余的声音正是通过鼻腔排出的。
dulcis esse tamen debet non exprobrans sonus.
然而,声音应当是悦耳的,而不是令人反感的。
§11.3.17utendi voce multiplex ratio.
使用声音的方法是多样的。
nam praeter illam differentiam, quae est tripertita, acutae, gravis, flexae, tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
因为除了高音、低音、绕音这三种划分之外,时而需要紧绷的,时而需要松弛的,时而需要高亢的,时而需要低沉的音调,也需要较慢或较快的节奏。
§11.3.18sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quanquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas, quae nominari possint, continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.
但在这些极点之间还夹杂着许多中间状态,就像面容虽然由极少数的要素构成却有无限的差异一样,声音虽然只包含少数能够被命名的类型,却也是因人而异的,前者通过耳朵被辨别的程度,不亚于后者通过眼睛被识别的程度。
§11.3.19augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, negligentia minuuntur.
而且,正如所有事物的优点一样,声音的优点因精心照料而增强,因疏忽大意而减弱。
sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit; tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur; quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat.
但演讲者所需的照料与发声教练不同;然而两者也有许多共同之处,比如身体的强健,以免我们的声音变得像阉人、妇女或病人那样纤细;而散步、涂油、节制房事、食物易于消化(即节制饮食)能确保这一点。
§11.3.20praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox.
此外,还要保证喉咙健全,即柔软而光滑,喉咙的缺陷会导致声音破碎、沉闷、粗糙和嘶哑。
nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium quassae sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
因为正如笛子在吸入相同的气息时,孔闭合时发出一声,孔张开时发出另一声,清理不干净时发出一种声音,有裂缝时又发出另一种声音,同样,肿胀的喉咙会扼杀声音,迟钝的喉咙使声音沉闷,擦伤的喉咙使之粗糙,而痉挛的喉咙就像损坏的乐器。
§11.3.21finditur etiam spiritus obiectu aliquo sicut lapillo tenues aquae, quarum cursus etiamsi ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat.
呼吸也会因某些障碍物而分裂,就像小石子阻挡细流一样,水流虽然在稍远处又汇合,但在碰撞物体的后方仍然留有一些空隙。
humor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit.
水分也是如此,过量则阻碍声音,枯竭则使声音虚弱。
nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus, sed etiam in futurum adficit.
因为疲劳就像伤害身体一样,不仅影响当下,还会波及未来。
§11.3.22sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescent, ita curae non idem genus est.
但是,虽然发声教练和演讲者都需要通过训练来强健一切,但照料的方式却不尽相同。
nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum sit.
因为对于一个忙于如此多世俗公务的人来说,既不能给散步安排固定的时间,也不能将声音从最低音准备到最高音,更无法在过度劳累后总是让声带休息,因为他常常需要在多个审判中发言。