Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.3.1-11.3.12

朗诵的定义及其在演说中的决定性作用

第 321 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本章节探讨了演说中“朗诵(动作)”的定义及其至关重要的作用。作者引用了德摩斯梯尼、西塞罗以及舞台演员的例子,强调了天赋(自然)与技巧(精心)相结合的重要性。

§11.3.1pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce, sequens a gestu videtur accipere.
朗诵被大多数人称为动作,但前一个名称似乎源于声音,后一个名称则源于手势。
namque actionem Cicero alias quasi sermonem alias eloquentiam quandam corporis dicit.
因为西塞罗有时将动作称为一种谈话,有时则称之为身体的某种雄辩。
idem tamen duas eius partes facit, quae sunt eaedem pronuntiationis, vocem atque motum.
然而,他自己也将其分为两个部分,这两个部分与朗诵的两个部分相同,即声音和动作。
§11.3.2qua propter utraque appellatione indifferenter uti licet.
因此,可以不加区别地使用这两个名称。
habet autem res ipsa miram quandam in orationibus vim ac potestatem; neque enim tam refert, qualia sint, quae intra nosmet ipsos composuimus, quam quo modo efferantur; nam ita quisque, ut audit, movetur.
但这件事本身在演说中具有某种惊人的力量和权能;因为我们在自己内部所构思的内容质量如何,远不如它们以何种方式被表达出来那么重要;因为每个人都是随着他所听到的而被感动的。
quare neque probatio ulla, quae modo venit ab oratore, tam firma est, ut non perdat vires suas, nisi adiuvatur adseveratione dicentis.
因此,演讲者刚刚提出的任何证明,都没有强固到在没有说话者坚决强调的辅助下不失去其力量的程度。
adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.
所有的情感必然会冷淡下去,除非它们被声音、面容以及几乎整个身体的姿态所点燃。
§11.3.3nam cum haec omnia fecerimus, felices tamen, si nostrum illum ignem iudex conceperit; nedum eum supini securique moveamus, ac non et ipse nostra oscitatione solvatur.
因为即使我们做到了这一切,如果法官能燃起我们那样的烈火,我们依然是幸运的;更不用说当我们懒散且麻木不仁时去打动他了,而且他自己不因我们的哈欠而松懈就不错了。
§11.3.4documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis eadem illa audita quam lecta delectent; et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris.
证明甚至就在于舞台演员,他们给最优秀的诗人的作品增添了如此多的魅力,以至于我们听这些作品比读它们要快乐无限多;他们甚至为一些最卑劣的作品赢得了听众,使得那些在图书馆里没有位置的作品,在剧场里却拥挤不堪。
§11.3.5quodsi in rebus, quas fictas esse scimus et inanes, tantum pronuntiatio potest, ut iram, lacrimas, sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est, ubi et credimus? equidem vel mediocre orationem commendatam viribus actionis adfirmarim plus habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam.
但是,如果在我们明知是虚构和空洞的事情中,朗诵都能起到如此大的作用,以至于带来愤怒、泪水和焦虑,那么当我们深信疑时,它必然会发挥多大的威力呢? 事实上,我敢断言,即使是一篇平庸的演说,在动作力量的推荐下,也会比一篇缺乏同样动作力量的最优秀的演说具有更多的分量。
§11.3.6siquidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum, interrogatus pronuntiationi palmam dedit eidemque secundum ac tertium locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam videri posset non praecipuam, sed solam iudicasse; §11.3.7ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit, ut admirantibus eius orationem Rhodiis non immerito Aeschines dixisse videatur: quid si ipsum audissetis? et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat.
事实上,连德摩斯梯尼在被问及在整个演讲工作中什么是第一位时,也把桂冠给了朗诵,并将第二位和第三位也给了它,直到人们不再问他,以至于他似乎不仅认为它是首要的,而且是唯一的;因此他自己也在演员安德罗尼柯那里极其勤奋地学习,以至于当罗德岛人赞叹他的演说时,埃斯基内斯似乎不无道理地说道:‘要是你们听了他本人的演讲呢? ’而且M·西塞罗也认为,在演讲中,唯有动作起支配作用。
§11.3.8hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium.
他传下来,凭着这动作,克奈乌斯·伦图鲁斯获得了比雄辩更多的名声;凭着同样的动作,C·格拉古在哀悼其兄之死时激起了全体罗马人民的泪水;安东尼和克拉苏力量很大,而Q·霍尔坦西乌斯则最大。
cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus.
这一事实的证明是,他的著作远逊于他的名声,凭借那名声,他长期被认为是演说家之首,有时被视为西塞罗的对手,最后,只要他活着,就被视为第二;因此可见,他演讲时有某些令人喜欢的东西,而我们在阅读时却找不到。
§11.3.9et hercule cum valeant multum verba per se, et vox propriam vim adiiciat rebus, et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri, cum omnia coierunt, necesse est.
确实,虽然词语本身力量很大,声音又给事物增添了特有的力量,手势和动作也表示着某些东西,但传统上,当所有这些结合在一起时,必然会产生某种完美的东西。
§11.3.10sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
然而,也有人认为那种粗糙的、由每个人的心灵冲动所带来的动作更强有力,且唯一配得上男子汉;但他们几乎与那些在演说中也习惯于指责精心、艺术、华丽以及任何通过努力准备出来的东西为矫揉造作且缺乏自然的人无异,或者是那些通过词语乃至声音本身的粗俗来追求模仿古代的人,正如西塞罗所说L·科塔曾做过的那样。
§11.3.11verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus, ut sint oratores, satis putant nasci; nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum, nisi ubi natura cura iuvetur.
但是,让那些认为人只要出生就足以成为演说家的人去享受他们的信念吧;让我们这些相信除非自然得到精心协助否则无物可以完美的人的劳动得到宽恕吧。
in hoc igitur non contumaciter consentio primas partes esse naturae.
因此,在这一点上,我并不固执地同意,第一位的角色属于自然。
§11.3.12nam certe bene pronuntiare non poterit, cui aut in scriptis memoria aut in iis, quae subito dicenda erunt, facilitas prompta defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt.
因为,如果一个人在书面内容上缺乏记忆,或者在需要即兴演说的内容上缺乏敏捷的适应力,他确实无法做好朗诵,如果口部有无法纠正的缺陷阻碍,也同样不行。
corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas, ut nulla arte vincatur.
身体也可能存在某种巨大的丑陋,以至于无法通过任何艺术来克服。

词汇与语法注释

  1. 11.3.3nedum eum supini securique moveamus — 连词 nedum 表示“更不用说”,后接虚拟语气 moveamus。形容词主格复数形式 supini 和 securique 作为 moveamus 隐含主语(nos)的谓语性形容词,描绘了说话者的状态(“懒散且麻木不仁的”)。
  2. 11.3.8scripta tantum intra famam sunt — 短语 intra famam sunt 意为“仅停留在名声范围内”,暗示他的著作本身并没有达到他实际名声的高度(该名声得益于他的朗诵)。这解释了为什么霍尔坦西乌斯的伟大虽然在生前备受赞誉,但在其传世的文本中却不那么明显。
  3. 11.3.10sed non alii fere quam qui — 句式 non alii... quam qui 意为“无非是那些……的人”,与后面的关系从句建立了强烈的等同关系(由 fere“几乎”修饰)。这表明,那些批评精致动作的人,实际上就是那些将任何艺术加工视为矫揉造作而予以拒绝的人,或者是那些追求古风粗俗的人。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.3.1-11.3.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.3.1-11.3.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。