Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.3.121-11.3.130

演讲时的身体姿态与足部动作及应避之弊

第 332 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本文指出了因惶恐而产生的手势和体态缺点,并详细阐述了身体各部位及双脚移动的注意事项与纠正方法,如胸腹部不当姿势、走动、跺脚和身体摇晃等。

§11.3.121his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore concurrente rixari, si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare, in adversum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere subito et laudem silentio poscere; quae omnia persequi prope infinitum est;
在这些之外,还加上了不是由于天性而是由于惶恐产生的缺点:当记忆失效或思考跟不上时,口齿纠缠而争吵,仿佛喉咙里被什么东西堵住一样发出怪声,当面擦鼻子,在话未说完时来回走动,突然停下并用沉默来索取赞美;要一一列举这些几乎是无限的,因为每个人都有自己的缺点。
sua enim cuique sunt vitia. §11.3.122pectus ac venter ne proiciantur, observandum; pandant enim posteriora, et est odiosa omnis supinitas.
必须注意不要让胸部和腹部向前挺出;因为它们会使后背凹陷,而一切身体后仰的姿势都是令人厌恶的。
latera cum gestu consentiant.
身体两侧应与手势相协调。
facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet.
因为整个身体的运动也起到了某种作用,以至于西塞罗认为,身体运动所起的作用比双手本身还要多。
ita enim dicit in Oratore: nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione.
因为他在《雄辩家》中这样说道:“没有手指的琐碎动作,没有关节随着节奏落下,而是更多地用整个躯干和两侧阳刚的弯曲来控制自己。
§11.3.123femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat auditorem.
” 拍击大腿(据信在雅典是克里昂第一个这样做的)既是常用的,也适合愤怒的人,并且能激发听众。
idque in Calidio Cicero desiderat; non, frons, inquit, percussa, non femur.
西塞罗在卡利狄乌斯身上指出了这一动作的缺失;他说:“没有拍击额头,没有拍击大腿。
quanquam, si licet, de fronte dissentio.
”虽然,如果可以的话,我对拍击额头持不同意见。
nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.
因为即使是鼓掌也是戏剧化的,更不用说捶胸口了。
§11.3.124illud quoque raro decebit cava manu summis digitis pectus appetere, si quando nosmet ipsos alloquimur, cohortantes, obiurgantes, miserantes; quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit.
同样,用半握的手和手指尖去碰触胸部也极少显得得体,除非是在我们对自己说话、鼓励、责备或自怜的时候;如果这样做,托加也同样不免要从那里移开。
in pedibus observantur status et incessus.
关于双脚,站姿和步态是要注意的。
prolato dextro stare et eandem manum ac pedem proferre, deforme est.
迈出右脚站立,并且伸出同侧的手和脚,是难看的。
§11.3.125in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est.
偶尔允许倚靠在右脚上,但胸部要保持平正,然而这更像是喜剧演员而非演说家的姿势。
male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut summis digitis suspenditur.
同样,对于站在左脚上的人来说,右脚抬起或仅用脚尖悬空也是不好看的。
varicare supra modum et in stando deforme est et, accedente motu, prope obscenum.
过度开胯(站立时两腿叉开过大)也是难看的,如果加上动作,则几乎是下流的。
procursio opportuna brevis, moderata, rara.
向前迈步应当适时、短暂、适度且罕见。
§11.3.126conveniet etiam ambulatio quaedam propter immodicas laudationum moras, quanquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat.
由于过度赞誉所造成的停顿(如等待掌声),某种走动也是合适的,虽然西塞罗赞成罕见且不那么长的步态。
discursare vero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, satagere, ineptissimum, urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo antisophiste, quot milia passuum declamasset.
但是来回乱跑,以及多米提乌斯·阿费尔对苏拉·曼利乌斯所说的“瞎忙活”,是最愚蠢的;弗拉乌斯·维尔吉尼乌斯曾风趣地问及他的一个对手,他“辩论了多少英里”。
§11.3.127praecipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus.
我知道也有这样的戒律:我们在走动时不要背对法官,而是当我们回头看陪审团时,双脚应呈斜向。
id fieri iudiciis privatis non potest.
这在私法裁判中是无法做到的。
verum et breviora sunt spatia, nec aversi diu sumus.
然而其空间也较窄,我们也不会背对太久。
interim tamen recedere sensim datur.
不过,有时允许逐渐后退。
quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum.
有些人甚至向后跳,这显然是荒谬的。
§11.3.128pedis supplosio ut loco est opportuna, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est hominis et desinit; iudicem in se convertere.
跺脚正如西塞罗所说,在合适的地方是适宜的,比如在辩论开始或结束时,但频繁使用则是愚蠢之人的表现,并且会停止让法官把注意力转向自己。
est et illa indecora in dextrum ac laevum latus vacillatio alternis pedibus insistentium.
还有一种难看的动作,就是交互用双脚站立的人向左右两侧摇晃。
longissime fugienda mollis actio, qualem in Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam genus Titius sit appellatum.
最应当极力避免的是柔弱的表演,正如西塞罗说提提乌斯曾有过的举止,甚至因此某种舞蹈被命名为“提提乌斯”。
§11.3.129reprehendenda et illa frequens et concitata in utramque partem nutatio, quam in Curione patre irrisit et Iulius, quaerens, quis in lintre loqueretur, et Sicinius; nam cum, adsidente collega, qui erat propter valetudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus, multum se Curio ex more iactasset, nunquam, inquit, Octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae comedissent.
同样应予指责的是那种频繁且激动的向两侧晃动,这曾被朱利乌斯和西西尼乌斯嘲笑在父亲库里奥身上,朱利乌斯甚至问“是谁在小船里说话”;因为当他的同事(因病身体被包扎并涂了极多药膏)坐在旁边时,库里奥照常剧烈地摇晃身体辩论,西西尼乌斯便说:“奥克塔维乌斯,你永远无法报答你同事的恩情,如果不是他,今天苍蝇就会在那里把你吃光了。
§11.3.130iactantur et humeri; quod uitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta humero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id excidisset, offensatione illa commoneretur.
” 双肩也会摇晃;据说德摩斯梯尼是这样纠正这个缺点的:当他站在一个狭窄的讲台上说话时,一柄长枪从他的肩膀上方悬挂并逼近,这样如果在说话的热烈中忘记了避免这个动作,他就会被那次碰撞(痛苦)所警醒。
ambulantem loqui ita demum oportet, si in causis publicis, in quibus multi sunt indices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus.
只有在有很多法官的公法诉讼中,当我们想要把所说的话仿佛逐一灌输给每个人时,才应当在走动中说话。

词汇与语法注释

  1. 11.3.121cum ore concurrente rixari — 分词 concurrente(夺格)修饰 ore(“口齿纠缠”)。在语法上,它与 cum 构成夺格短语。rixari 是不定式,作为前面 vitia 的同格成分,具体解释其内容。
  2. 11.3.122non ad numerum articulus cadens — 引用自西塞罗《雄辩家》第59节。non 否定了短语 ad numerum articulus cadens(“关节随着节奏落下”),指手指不自然的戏剧化动作。cadens 是现在分词,修饰 articulus。
  3. 11.3.128desinit; iudicem in se convertere — 不定式 convertere 受动词 desinit 支配,意为“(跺脚)停止让法官转向自己”(失去吸引注意的效果)。尽管不同手稿或校订本的标点存在差异,这里将其理解为一个统一的句法结构,其中 desinit 后接不定式。
  4. 11.3.129qui nisi fuisset, hodie te istic muscae comedissent — 由关系代词引导词 qui(先行词为 collega)引导的过去虚拟条件句。条件从句为 nisi fuisset(虚拟式过去完成时),主句为 comedissent(虚拟式过去完成时),表达讽刺:“如果他不在,今天苍蝇就会在那里把你吃光了。”

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.3.121-11.3.130. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.3.121-11.3.130

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。