Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.2.42-11.2.51

休息对记忆的巩固逐字背诵与卓越记忆实例

第 320 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了休息和过夜对巩固记忆的效果、逐字背诵与仅记大意的优缺点,以及使演讲显得像是即兴发挥的技巧,最后列举了历史上记忆力超群的实例。

§11.2.42difficiliora enim debent esse, quae exercent, quo sit levius ipsum illud, in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine utendum est.
因为训练我们的内容应当更困难,以便他们为其进行训练的本番本身能够更轻松,正如竞技者用铅重锤磨炼双手,而这些双手在比赛中必须空手且赤手使用。
non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
日常经验中发现的这一点我也不会省略,即对于稍微迟钝的才能,刚记住的记忆极不牢固。
§11.2.43mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio; quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis.
说来奇怪,其原因也不容易立即说清,间隔一夜能带来多么大的稳固性,无论是因为那疲劳本身阻碍了自身的暗记工作得到了休息,还是因为记忆中最稳固的部分——回忆,得到了成熟与消化;那些无法立即复述的内容在第二天被编织在一起,而通常作为遗忘原因的这段时间,却巩固了记忆。
§11.2.44etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum debeat, tanquam dimissa discedit.
甚至那种极迅速的记忆也往往很快流失,仿佛完成了当下的任务,对未来没有任何亏欠一样,如同被解雇般离去。
nec est mirum, magis haerere animo quae diutius adfixa sint.
而那些固定得更久的内容在心中停留得更牢固,这并不奇怪。
ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit;
正是由于这种才能的多样性,产生了一个疑问:对于将要发言的人,是应当逐字逐句地背诵,还是只需掌握事物的实质和顺序就足够了?
de quo sine dubio non potest in universum pronuntiari.
关于这一点,毫无疑问不能一概而论。
§11.2.45nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat; alioqui etiam scribere sit supervacuum.
因为如果记忆力支持,且时间不缺,我希望连一个音节都不要漏掉;否则,连写作也会是多余的。
idque praecipue a pueris obtinendum, atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere.
这一点特别应当在孩子们身上实现,且必须通过训练使记忆归于这种习惯,免得我们学会原谅自己。
ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem negligentiae facit, nec quisquam se parum tenere iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet.
因此,被人提醒和回头看手稿都是有缺陷的,因为这给疏忽大意提供了自由,而且没有人会认为自己掌握得不够,因为他不怕自己会遗忘。
§11.2.46inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio; et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur.
由此产生了演说势头的受阻以及停顿、坎坷的发言;而说话像在背书的人,甚至失去了写得好的内容的所有魅力,正是因为他承认自己是写出来的。
memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur; quod et oratori et ipsi causae plurimum confert.
然而,记忆力还会带来才思敏捷的声誉,使我们看起来不是把所说的话从家里带来,而是当场立即拾取的;这无论对演说家还是对诉讼本身都有极大的帮助。
§11.2.47nam et magis miratur et minus timet iudex, quae non putat adversus se praeparata.
因为法官对于他认为不是针对自己而准备的内容,既感到更加惊叹,也减少了戒备。
idque in actionibus inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam, quae optime vinximus, velut soluta enuntiemus et cogitantibus nonnunquam et dubitantibus similes quaerere videamur quae attulimus.
而在实际演说中,这应当作为最重要的事情之一予以遵守:即把一些我们组织得极好的内容也表现得仿佛是即兴说出,并且有时像在思考和犹豫的人一样,显得我们是在当场寻找那些我们早已带来的内容。
§11.2.48ergo quid sit optimum, neminem fugit.
因此,什么是最好的,谁都清楚。
si vero aut memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se verba adligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium inducat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere.
但如果记忆力天生较为迟钝,或者时间不支持,那么将自己束缚在所有词句上甚至是无益的,因为其中任何一个词的遗忘都会导致难看的犹豫甚至沉默,而在心中把握好事物本身之后,给自己留下表达的自由要安全得多。
§11.2.49nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud, dum id, quod scripserat, quaerit.
因为每个人都不情愿地失去自己选好的那个词,而且当他寻找自己写下的那个词时,也不容易换上另一个词。
sed ne hoc quidem infirmae memoriae remedium est nisi in iis, qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt.
但是,甚至这种办法对于记忆力薄弱的人来说也算不上救治之策,除非那些人预先为自己培养了某种即兴发言的能力。
quodsi cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem ac, si quid in litteris valet, ad scribendum potius suadebo convertere.
但如果有人两者皆缺,我将劝他完全放弃演说劳苦的全部,如果他在文学上有些能力,不如转向写作。
sed haec rara infelicitas erit.
不过,这种不幸将是罕见的。
§11.2.50ceterum quantum natura studioque valeat memoria, vel Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat; vel Mithridates, cui duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse; vel Crassus ille Dives, qui, cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut, qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret; vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina.
至于记忆力凭借天性和研究能起多大作用,仅特米斯托克勒斯就是见证,据知他在短短一年内就完美地说了波斯语;或者米特里达特斯,据说他通晓二十二种语言,这与他统治的国家数量相同;或者那位富有的克拉苏,当他主管亚细亚时,对希腊语的五种方言掌握得如此好,以至于无论谁在他面前用哪种方言申诉,得到的司法判决都用同一种方言带走;或者居鲁士,据信他记住了所有士兵的名字。
§11.2.51quin semel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur reddidisse Theodectes.
不仅如此,据说塞奥德克特斯能立即复述无论多少首只听过一次的诗。
dicebantur etiam nunc esse, qui facerent, sed mihi nunquam, ut ipse interessem, contigit; habenda tamen fides est vel in hoc ut, qui crediderit, et speret.
据说现在仍有能做到这一点的人,但我从未有机会亲自在场目睹;然而,即使在这一点上也应当抱有信心,以便相信的人也能抱有希望。

词汇与语法注释

  1. §11.2.42quae exercent — 在 `quae exercent`(训练的事物)中,`exercent` 是一个省略了泛指宾语(“人们”)的及物动词主动语态,关系代词 `quae` 作其主语。
  2. §11.2.43quantum nox interposita adferat firmitatis — `firmitatis`(`firmitas` 的单数属格)在间接疑问句中作为部分属格(partitive genitive)修饰 `quantum`。
  3. §11.2.45nulla me velim syllaba effugiat — `velim` 是表示委婉愿望的可能虚拟语气(potential subjunctive),其后直接跟虚拟语气现在时 `effugiat`,省略了接续词 `ut`。
  4. §11.2.47quae non putat adversus se praeparata — `quae` 是中性复数宾格的关系代词,指代省略的先行词,并作前面 `miratur` 和 `timet` 的直接宾语。关系从句中的 `praeparata` 是省略了 `esse` 的“宾格加不定式”结构的述语形容词。
  5. §11.2.49sed ne hoc quidem infirmae memoriae remedium est — `infirmae memoriae` 是修饰 `remedium` 的关系与格或利益与格(dativus commodi),表示“对于薄弱的记忆”。尽管亦可解释为属格,但在此作为与格理解更为自然。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.2.42-11.2.51. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.2.42-11.2.51

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。