§11.2.23equidem haec ad quaedam prodesse non negaverim, ut si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint.
至于我,我不否认这些方法在某些情况下是有用的,例如,如果必须按顺序复述听到的许多物品的名称。
namque in iis quae didicerunt locis ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in vestibulo et pulpitum in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt, ubi posuerunt.
因为在他们所熟记的那些场所中,他们放置了那些物品:例如(用这个例子来说的话),在前厅放一张桌子,在中庭放一个讲台,其余依此类推,然后通过重新浏览,他们就能找到自己把东西放在了哪里。
§11.2.24et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt; quod praestitisse Hortensium dicunt.
也许那些在拍卖会结束之后,以钱庄商人的账簿为证,复述出自己曾向每个人卖了什么的人,也是借助了这种方法;据说霍尔腾西乌斯就曾做到过这一点。
minus idem proderit in ediscendis, quae orationis perpetuae erunt.
但是,同样的方法在背诵连贯的演说内容时用处就较小了。
nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit, et horum tamen utcunque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti.
因为思想并不具有与具体事物相同的形象,因为前者必须被虚构出来,尽管场所仍能以某种方式让人想起这些思想,就像想起曾进行过的某次谈话一样。
at verborum contextus eadem arte quomodo comprehendetur?
但是,词语的连贯结合又如何能用同样的技巧来掌握呢?
§11.2.25mitto quod quaedam nullis simulacris significari possunt, ut certe coniunctiones.
且不说有些东西是无法用任何肖像来表示的,例如连词显然就是如此。
habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quae verba, quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis libris, explicentur, meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriae cura?
即使我们真的像用速记符号书写的人一样,对所有词语都拥有确定的形象,并且拥有无数的场所,用来展开如同在《反驳维勒斯》第二次诉讼五卷书中所包含的那么多词语,并且我们也记住了所有这些仿佛被寄托的东西:难道说话的流畅过程不会因为对记忆的双重顾虑而受到阻碍吗?
§11.2.26nam quomodo poterunt copulata fluere, si propter singula verba ad singulas formas respiciendum erit? quare et Charmadas et Scepsius, de quo modo dixi, Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua; nos simpliciora tradamus.
因为如果为了每一个词都不得不去回顾每一个形象,那些连贯的词语又如何能流畅地流淌呢? 因此,无论是卡尔马达斯,还是我刚才提到的斯科普西斯的美特罗多鲁斯(西塞罗说他们曾使用过这种训练法),让他们自己保留他们的方法吧;让我们传授更简单的方法。
§11.2.27si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere; laborat enim maxime onere; et hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et eam distinguent atque concident.
如果需要记忆的演说较长,那么分段背诵将会有所帮助;因为记忆最容易因负担过重而感到吃力;而且这些段落不应过于短小,否则又会产生过多的段落,从而分散并割裂记忆。
nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte tam numerosus, ut ipse quoque dividi debeat.
我并不规定一个绝对确定的分量,而主要是让每一部分在每个论题结束的地方停顿,除非该论题篇幅极长,以至于它自身也必须被分割。
§11.2.28dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat.
必须设定某些确定的界限,以便通过持续和频繁的练习,将最困难的词语连贯结合起来,并按部就班地通过重复的顺序将这些部分连接在一起。
non est inutile, iis quae difficillimus haereant aliquas apponere notas, quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam;
在最难记住的地方加上一些标记并非无益,对这些标记的回忆可以起到提示作用,并仿佛唤醒记忆。
§11.2.29nemo etiam fere tam infelix, ut, quod cuique loco signum destinaverit, nesciat.
几乎没有人会健忘到不知道自己给每个地方指定了什么记号。
at, si tardus ad hoc, eo quoque adhuc remedio utetur ut ipsae notae (hoc enim est ex illa arte non inutile) aptentur ad eos qui excidunt sensus: ancora ut supra pro posui, si de nave dicendum est, spiculum, si de proelio.
但是,如果在此事上反应迟钝,他还可以使用这样一种补救方法,即让这些标记本身(因为这是那门技巧中并非无用的部分)适应那些容易忘却的意思:正如我上面所提议的,如果要谈论船,就用锚;如果要谈论战斗,就用标枪。
§11.2.30multum enim signa faciunt, et ex alia memoria venit alia: ut cum translatus anulus vel alligatus commoneat nos, cur id fecerimus.
因为记号能起到很大作用,一种记忆会引发另一种记忆:正如戴错手指或系上细绳的戒指能提醒我们为什么要这样做一样。
haec magis adhuc adstringunt, qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum, qui idem vocetur.
如果人们将记忆从某种相似的事物转移到需要保留的内容上,就能把这些结合得更加紧密:例如在人名中,如果碰巧要记住“法比乌斯”,我们可以将其联想到那位绝对不会被遗忘的“拖延者”,或者联想到某位同名的朋友。
§11.2.31quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina.
这在“阿佩尔”(野猪)、“乌尔苏斯”(熊)、“纳索”(大鼻子)或“克里斯普斯”(卷发)这些名字中更容易,以便将这些名字来源的事物固定在记忆中。
origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio.
有时,派生词的语源也是保持记忆的更大动因,如在“西塞罗”(鹰嘴豆)、“韦里乌斯”、“奥雷里乌斯”中。
sed hoc miserim.
但这件事我就不谈了。
§11.2.32illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit ceris ediscere.
这一点对每个人都将有所帮助:用自己书写时的那些蜡板来背诵。
sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo, sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti.
因为记忆会遵循着某种痕迹,仿佛不仅能用眼睛看到页面,甚至能看到那一行行的文字本身,并且在背诵时就像在朗读一样。
iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam, quae intuentes deerrare non possumus.
事实上,如果其中有涂改、添加或修改,这些就成了某种记号,我们看着它们就不会迷失方向。