§11.2.13nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit, ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere.
因为他刚跨出门口,那间餐厅就坍塌在宾客身上,并将他们砸得血肉模糊,以至于前来寻找遗体安葬的亲属们凭任何特征不仅无法辨认死者的面容,甚至连所有的肢体也无法分清。
tum Simonides dicitur memor ordinis, quo quisque discubuerat, corpora suis reddidisse.
这时,据说西蒙尼得斯凭着记忆中每个人就座的顺序,将遗体一一交还给了他们的亲人。
§11.2.14est autem magna inter auctores dissensio, Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen; et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas Callimachus, quam secutus Cicero hanc famam latius fudit.
然而,关于这首诗是为卡律斯托斯的格劳科斯、莱奥克拉特斯、阿加萨库斯还是斯科普斯所写,著者之间存在着极大的分歧;同样,这所房子是在法萨卢斯(正如西蒙尼得斯本人在某处似乎暗示的那样,也是阿波罗多鲁斯、埃拉托斯特尼、欧포리온以及拉里萨的欧里皮罗斯所传下来的),还是在克兰农(如阿波拉斯和卡利马科斯所言,西塞罗便遵循此说,将这一传闻传播得更为广泛),也存在争议。
§11.2.15scopam nobilem Thessalum periisse in eo convivio constat; adiicitur sororis eius filius; putant et ortos plerosque ab alio Scopa, qui maior aetate fuerit.
确凿无疑的是,色萨利贵族斯科普斯在那场宴会中丧生;他的外甥也被列入其中;人们还认为,死者中的大多数是另一位年纪更大的斯科普斯的后代。
§11.2.16quanquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque omnino huius rei meminit usquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria.
虽然在我看来,关于廷达里代的所有故事都像是神话,而且这位诗人本人在任何地方都完全没有提及这件事,如果这是真的,他肯定不会对他自己如此巨大的荣耀保持沉默。
§11.2.17ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest.
从西蒙尼得斯的这一事迹中,人们似乎注意到,记忆可以通过在心中标记的场所而得到辅助,而每个人也都可以根据自己的经验来相信这一点。
Nam cum in loca aliqua post tempus reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum, sed etiam, quae in his fecerimus, reminiscimur personaeque subeunt, nonnunquam tacitae quoque cogitationes in mentem revertuntur.
因为当我们隔了一段时间回到某些地方时,我们不仅认出这些地方本身,还会想起我们在其中做过的事情,人物的形象也会浮现,有时甚至连当时无声的想法也会回到脑海中。
nata est igitur, ut in plerisque, ars ab experimento.
因此,正如在大多数事物中一样,技巧诞生于经验。
loca deligunt quam maxime spatiosa, §11.2.18multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus.
人们选择尽可能宽敞的场所,这些场所具有多样化的特征,比如一所大房子,被分成许多幽深的隔间。
in ea quidquid notabile est, animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit percurrere.
在这所房子里,凡是值得注意的东西,他们都用心地刻在脑海里,以便思考能够毫无迟疑和耽搁地走遍它的所有部分。
et primus hic labor est non haerere in occursu; plus enim quam firma debet esse memoria, quae aliam memoriam adiuvet.
而这首要的工夫就是不在此后相遇的场所停滞;因为那要去辅助另一重记忆的记忆本身,必须比寻常的牢固记忆还要更加稳固。
§11.2.19tum, quae scripserunt vel cogitatione complexi sunt, aliquo signo, quo moneantur, notant; quod esse vel ex re tota potest, ut de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo; nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur.
接着,他们将自己所写的或在思考中掌握的内容,用某种能让他们想起的记号来标记;这记号可以来自整件事,比如航海或军务,也可以来自某个词;因为即使是那些正在遗忘的人,也会因为一个词的提示而被重新唤回记忆。
Sit autem signum navigationis ut ancora, militiae ut aliquid ex armis.
假设航海的记号是一只锚,军务的记号是某种兵器。
§11.2.20haec ita digerunt.
他们如此安排这些内容。
primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt.
他们将第一个意思分配给前厅,第二个分配给,比方说,中庭,然后绕着蓄水池走,不仅将它们托付给卧室或谈话室,还依次托付给雕像及类似的事物。
hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine admonentur.
完成这一步后,当需要重温记忆时,他们便开始从头复查这些场所,并索回托付给每个地方的内容,正如它们在形象上的提示。
ita, quamlibet multa sint, quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, nec errant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore.
如此一来,无论需要记住的事情有多少,每个单独的事情都会连结成某种合唱队,而在连接前者与后者时,也不会仅凭背诵的劳苦而迷失方向。
§11.2.21quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri potest.
我关于房子所说的话,也可以应用在公共建筑、漫长旅途、城市的周边游览以及绘画中。
etiam fingere sibi has imagines licet.
我们也可以为自己虚构这些形象。
opus est ergo locis, quae vel finguntur vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris, quae utique fingenda sunt.
因此,我们需要那些或虚构或选取的场所,以及无论如何都必须虚构出来的形象或肖像。
imagines voces sunt, quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quomodo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris utamur.
形象就是我们用来标记需要背诵之物的言词,正如西塞罗所说,我们用场所代替蜡板,用肖像代替文字。
§11.2.22illud quoque ad verbum ponere optimum fuerit: locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis intervallis, imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint.
逐字逐句地写下这句话也是最妥当的:“必须使用许多、清晰、条理分明、间距适中的场所,而形象则应当是活动的、鲜明的、突出的,能够迅速呈现并冲击心灵的。
quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quae sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos.
”因此我更加惊奇,美特罗多鲁斯是如何在太阳运行的黄道十二宫中,找到了三百六十个场所的。
vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam sua potius arte quam natura gloriantis.
这无疑是一种虚荣和炫耀,是一个在记忆方面宁可夸耀自己的技巧而不是自然天资之人的做法。