§11.2.1memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur; et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur.
有些人认为记忆仅仅是自然之赋,而其中无疑有极大的成分,但它本身通过锻炼,就像所有其他事物一样,会得到增长;而且,除非其他部分被这所谓的精神所维系,否则我们迄今为止所谈论的一切劳苦都是徒劳。
nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus praeterfluat; et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis praesentat.
因为所有的学科都由记忆构成,如果我们听到的任何东西都流失了,我们受教便是徒劳;而且,同样的那种力量,展现了诸如先例、法律、答复以及最后的言论和行为的某种宝库,这些是雄辩家必须丰厚拥有并时刻准备在手的。
neque immerito thesaurus hic eloquentiae dicitur.
因此,这被称为雄辩的宝库,并非毫无道理。
§11.2.2sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere.
但是,对于要处理许多事情的人来说,不仅要牢固地保持,还要迅速地理解,不仅要通过反复阅读来掌握你所写的内容,而且在思考中也要遵循事物和言词的脉络,并记住对方所说的话,而且绝不能完全按照它们被说出的顺序去反驳,而是要放在合适的位置。
§11.2.3quid? extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare.
怎么? 在我看来,即兴演讲也是由同样的精神活力构成的。
nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda sunt.
因为当我们说某些事情时,我们必须注视着那些我们将要说的事情。
ita, cum semper cogitatio ultra eat, id quod est longius quaerit, quidquid autem repperit quodam modo apud memoriam deponit; quod illa quasi media quaedam manus acceptum ab inventione tradit elocutioni.
因此,由于思考总是向前延伸,它寻求更远的东西,而无论它发现什么,都会以某种方式存入记忆中;记忆就像是某种中间的手,将从构思中接收到的东西传递给表达。
§11.2.4non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant.
但是,我不认为我应该在这上面耽搁,即究竟是什么构成了记忆,尽管大多数人认为某些痕迹被印在心灵上,就像戒指的印记被保存在蜡中一样。
neque ero tam credulus, ut, qui habitu tardiorem firmioremque memoriam fieri videam, ei artem quoque audeam impertire.
我也不会如此轻信,以至于看到记忆因天性而变得迟缓却更稳固时,还敢于给它传授某种技巧。
§11.2.5magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis:
相反,令人不由得去赞叹自然:这么多古老的事情在经历了如此巨大的时间间隔之后,竟然会重现并呈现出来,不仅是对那些寻找它们的人,而且有时是自发地,不仅是对那些清醒的人,也是对那些在静谧中安息的人。
§11.2.6eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur.
更是因为,那些似乎缺乏理智的动物也会记忆和认路,而且无论被带走多远的旅程,都会回到它们习惯的住所。
quid? non haec varietas mira est, excidere proxima, vetera inhaerere? hesternorum immemores acta pueritiae recordari?
怎么? 这种奇妙的变化难道不令人惊奇吗:最近的事情被忘却,而古老的事情却牢固留存? 忘记了昨天的事,却记起了童年的经历?
§11.2.7quid quod quaedam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? nec manet semper memoria, sed aliquando etiam redit? nesciretur tamen, quanta vis esset eius, quanta divinitas illa, nisi in hoc lumen vim orandi extulisset. non
如果某些被寻找的事情隐藏起来,而同样的事情却偶然出现,这又该怎么说呢? 而且记忆并非总是留存,而是有时还会回来? 然而,如果不是演讲的力量将光芒带入其中,人们就无法得知它的力量有多大,那神圣性有多高。
§11.2.8enim rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.
因为它不仅呈现了事情的顺序,也呈现了言词的顺序,并且它不仅连接了少数言词,而是几乎持续到无限,而且在最长篇的诉讼中,听众的耐心往往比记忆的可靠性先耗尽。
§11.2.9quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione naturae, cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus.
这本身也是一个证据,证明其中存在某种技巧,并且自然得到了理性的帮助,因为作为同样有学识的人,我们能够做到这一点,而作为没有学识、没有经过训练的人,我们则无法做到。
quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, §11.2.10velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus.
虽然我在柏拉图那里发现,文字的使用会阻碍记忆,这显然是因为那些我们托付给书写的东西,我们便不再像以前那样去守护,并且正是由于这种安全感而将它们放手。
nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa.
毫无疑问,在这一方面,心灵的专注,以及如同目光的锐利般不脱离它所凝视的事物的展望,起到了最大的作用。
unde accidit, ut quae per plures dies scribimus ediscendi causa, cogitatione ipsa contineamus.
由此发生的是,我们为了背诵而连续几天所写的东西,我们通过思考本身就能将其保持住。
§11.2.11artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides.
此外,据说西蒙尼得斯是第一个展示记忆之术的人。
cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat.
他的俗传故事是这样的:当他为一位获得冠冕的拳击手写了一首通常为胜利者创作的诗歌并约定了报酬时,却被拒绝支付一部分钱,因为他按照诗人极其常用的习惯,偏离主题去歌颂卡斯托尔和波吕克斯了。
quapropter partem ab iis petere, quorum facta celebrasset, iubebatur.
因此,他被命令去向那些他所赞美其功绩的人要那部分钱。
§11.2.12et persolverunt, ut traditum est.
而且正如传说所言,他们确实支付了。
nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur.
因为当为了庆祝同一场胜利而举办盛大的宴会,并且西蒙尼得斯被邀请参加那场晚宴时,他被一个消息召了出去,因为据说有两个骑马而来的年轻人极度渴望见到他。
et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit.
而他确实没有找到那两个人,但通过结局他发现,神明对他表示了感谢。