Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.1.83-11.1.93

处理可耻指控的得体策略与文体调整

第 315 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本书简述了在保持得体的前提下处理不利处境、控诉可耻罪行以及谴责特定阶层或外国民族的技巧,并以西塞罗为例说明了根据案件重要性选择不同文体的艺术。

§11.1.83quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum liberis daret.
甚至于对儿子来说,那件事更是不该做,以免重新唤起家庭的耻辱,并因其婚姻而指责父亲、因其母亲过去的经历而指责她,最后,以免再次给自己的孩子们也立下一个恶劣的先例。
credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit.
那个娼妓身上某种特有的丑陋也将是可信的,而这位父亲如今无法容忍这一点。
alia praetereo; neque enim nunc declamamus, sed ostendimus nonnunquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.
其他的事情我就略而不谈了;因为我们现在不是在进行辩论演习,而是在表明说话者有时能够很好地利用不利条件本身。
§11.1.84illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum.
在那些控诉可耻行为的地方,例如性侵犯(尤其是针对男性)或口部受污,会有更大的动荡。
non dico, si loquatur ipse;
我不是说如果受害者本人发言;因为除了呻吟、流泪和对生活的诅咒之外,还有什么更适合他,以便让法官更多地去理解而不是仅仅听到那种痛苦?
nam quid aliud ei quam gemitus ac fletus et exsecratio vitae conveniat, ut iudex intelligat potius dolorem illum quam audiat? sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est fateri passis quam ausis.
但辩护人也必须经历类似的感情起伏,因为对于受害者来说,承认这种伤害比对于敢于施加伤害的人来说更令人感到羞耻。
§11.1.85mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit.
在大多数情况下,言语的尖锐必须通过其他修饰来予以缓和,正如西塞罗在对待被公开放逐者的子女时所做的那样。
quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoveri? itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus Sullae cohaerere statum civitatis adfirmat, ut iis solutis stare ipsa non possit.
因为有什么比出身于体面父母和祖先的人被排除在国家之外更残酷的呢? 因此,那位操纵人心的最高大师承认这是残酷的,但他声称国家的稳定与苏拉的法律紧密相连,以至于一旦这些法律被废除,国家本身就无法生存。
adsecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret.
因此,他达到了这样的效果:他似乎也为了那些他所反对的人的利益做了一些事情。
§11.1.86illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret.
我在关于幽默的章节中也曾警告过,攻击人的境遇是多么可鄙,并且无礼不应该针对整个阶层、种族或人民。
sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum.
但有时,辩护的职责迫使我们对某些群体的整个人群发表言论,如释奴、士兵、税吏或其他类似的人。
§11.1.87in quibus omnibus commune remedium est, ut ea, quae laedunt, non libenter tractare videaris nec in omnia impetum facias, sed in id quod expugnandum est, et reprehendens alia laude compenses: §11.1.88si cupidos milites dicas, sed non mirum, quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia putent; eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod bellis magis quam paci consuerint.
在所有这些情况中,共同的补救方法是:使你看起来并不乐意触及那些会伤害人的事,并且不要对一切发起攻击,而只针对必须攻克的那一点,并在谴责某些事情时通过赞扬其他事情来予以弥补:如果你说士兵们贪财,但(要说)这并不奇怪,因为他们认为面对危险和流血,自己应该得到更大的回报;如果你说他们粗鲁,但(要说)这是因为他们习惯于战争胜过和平。
libertinis detrahenda est auctoritas; licet iis testimonium reddere industriae, per quam exierint de servitute.
释奴的权威必须予以削弱,但可以对他们摆脱奴役所凭借的勤勉予以肯定。
§11.1.89quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie: detracturus Graecis testibus fidem, doctrinam iis concedit ac litteras, seque eius gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostes insectatur; quorum nihil tunc, cum diceretur, parum aptum aut remotum cura decoris fuit.
至于外国民族,西塞罗的做法各不相同:当他试图削弱希腊证人的可信度时,他承认他们的学识和文学教养,并宣称自己是该民族的爱好者;他鄙视撒丁岛人,将阿洛布罗热斯人作为敌人进行攻击;在当时说这些话时,没有哪一点是不合时宜或脱离了对得体的关注的。
§11.1.90verborum etiam moderatione detrahi solet, si qua est rei invidia: si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi; plerumque velut ipsos coneris ratione vincere, quod est mollissimum.
如果对某件事存在反感,也常常可以通过措辞的温和来予以减弱:如果你把一个严厉的人说成“过于严格”,把一个不义的人说成“因执念而犯错”,把一个顽固的人说成“过度坚持自己的目的”;在大多数情况下,你似乎在尝试用道理来说服他们,这是最温和的方式。
§11.1.91indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit.
在这些之外,一切过分都是不得体的,因此,即使在事物本质上是足够合适的事情,如果不用适度来加以调节,也会失去其魅力。
cuius rei observatio iudicio magis quodam sentiri quam praeceptis tradi potest, quantum satis sit et quantum recipiant aures.
对于这一点的遵守,更多地是通过某种判断力来感知,而不是通过规则来传授,即什么是足够的,以及耳朵能接受多少。
non habet res mensuram et quasi pondus, quia ut in cibis alia aliis magis complent.
这件事情没有一个固定的衡量标准或所谓的重量,因为正如在食物中,有些东西比其他东西更能填饱肚子一样。
§11.1.92adiiciendum etiam breviter videtur, quod fit ut dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant, sed ab eisdem saepe laudentur.
似乎也有必要简要补充一点,即极不相同的演讲美德不仅拥有它们各自的爱好者,而且常常受到相同的人的赞扬。
nam Cicero quodam loco scribit, id esse optimum, quod, cum te facile credideris consequi imitatione, non possis.
因为西塞罗在某个地方写道,最优秀的演说是在你轻易相信自己可以通过模仿来达到时,却无法做到。
alio vero, non id egisse, ut ita diceret, quomodo se quilibet posse confideret, sed quomodo nemo.
而在另一个地方,他又写道,他努力做到的不是让任何人都能确信自己能做到,而是让任何人都无法做到。
§11.1.93quod potest pugnare inter se videri.
这看起来可能有些矛盾。
verum utrumque ac merito laudatur; causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit.
然而,这两者都受到了赞扬,而且是理所当然的;因为由于案件的类型不同,那种不着痕迹的演讲的简单和所谓的从容,奇妙地适合于微不足道的案件,而那种令人惊叹的演讲风格更适合于重大的案件。
in utroque eminet Cicero; ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum, qui intelligunt.
西塞罗在这两方面都表现卓越;在这两者中,无经验者会相信自己能达到其中之一,而理解的人则会明白两者都无法达到。

词汇与语法注释

  1. 11.1.83quin eo minus id faciendum filio fuisse — 此处 'quin' 是起强调作用的连词,意为“反而、甚至于”。'faciendum fuisse' 是延续前文间接引语的、带有表示当为义务的动形容词(gerundive)的完成时对格与不定式结构,其中的 'filio' 则是动形容词的“施事者与格”。
  2. 11.1.85eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret — 后置于属格(此处为代词 'eorum')的 'causa' 起介词作用,意为“为了……的利益”。关系代词 'quos' 的先行词是 'eorum'。关系从句中的虚拟式 'diceret' 是由于主句过去时态('videretur')的时态一致,或者是由于主观特征的表述。
  3. 11.1.88eosdem petulantes, sed hoc fieri — 间接引语中的省略结构。承接前句的 'si... dicas',此处省略了表示说话或主张的动词。在 'eosdem [esse] petulantes'([如果说]他们同样粗鲁)这一对格与不定式结构之后,并列了另一个对格与不定式句 'sed hoc fieri'([但要说]这是因为……而发生)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.1.83-11.1.93. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.1.83-11.1.93

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。