Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.1.43-11.1.53

依听众时地与案件性质调整演说风格

第 311 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出,演说风格必须根据听众的社会地位、法官的特点、演说的时间与地点以及案件的性质进行调整。他警告说,在涉及生死等重大案件中,过度使用修辞或炫耀技巧会招致反感并削弱听众的同情心。

§11.1.43nec tantum, quis et pro quo sed etiam apud quem dicas, interest.
同样,不仅是谁发言、为谁发言,而且在谁面前发言也至关重要。
facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.
因为境遇与权力都会产生差异,在元首、政务官、元老院议员、私人、乃至仅是普通自由民面前,演讲的原则并不相同,公共审判与仲裁人的辩论也不是以相同的音调进行的。
§11.1.44nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
因为,正如对于为死罪被告求情的人来说,焦虑、关切以及所有用以增强演讲效果的“机关”都是得体的,那么在微不足道的事情和审判中,这些相同的方法就会变得徒劳,如果有人在仲裁人面前,坐着为一件极微小的事情发言时,竟然套用西塞罗的那句表白——自己不仅内心动摇,甚至肉体本身也感到战栗,那么他理所当然会沦为笑柄。
§11.1.45quis vero nesciat, quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria, aliud aura popularis? cum etiam singulis iudicantibus non idem apud graves viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnunquam summittenda et contrahenda oratio, ne iudex eam vel intelligere vel capere non possit.
事实上,谁不知道元老院的庄严要求一种演讲风格,而民众的迎合又要求另一种风格? 既然即使在由个人审判时,在严肃的人面前和在较轻浮的人面前得体的事物并不相同,在博学之士面前和在军人、乡野村民面前也是如此,且有时必须降低并收缩演讲,以免法官既无法理解也无法接受它。
§11.1.46tempus quoque ac locus egent observatione propria.
时间与地点同样需要它们各自独特的考量。
nam et tempus tum triste, tum laetum, tum liberum, tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator; §11.1.47et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat; et pleraque, quae natura non sunt reprehendenda atque adeo interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur.
因为时间有时是悲伤的,有时是喜悦的,有时是宽裕的,有时是紧迫的,而演讲家必须使自己适应这一切;而且是在公共场所还是私人场所发言,是在喧嚣之地还是隐秘之所,是在他人的城邦还是在自己的城邦,最终是在营地还是在广场上发言,都有着极大的差别,每一处都要求其自身的形式和某种特定的雄辩风格:既然即使在生活的其他活动中,在广场、元老院、战神广场、剧场以及家中做同样的事情也是不合时宜的;且许多在本质上不应受到指责、甚至有时还是必不可少的事情,若在习俗所允许之外的地方做,就会被认为是可耻的。
§11.1.48illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant.
我们已经说过,对于旨在使听众愉悦而创作的展示性题材,比起那些处于行动和争辩中的劝说性及司法性题材,允许使用多少更多的光彩与润饰。
hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione causarum.
在此还须补充的是,某些本属于优秀演讲美德的品质,由于案件的状况,反而变得不那么得体了。
§11.1.49an quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quae sit maxime a vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem? non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?
难道会有谁能容忍一个面临生死关头的被告,尤其是当他在战胜者和元首面前为自己辩护时,使用频繁的比喻、自造的词汇或从古籍中搬来的旧词,采用极力远离日常习惯的文体结构、流畅的周折句,以及用极尽华丽的通论和警句来发言吗? 这一切难道不会摧毁面临危险者所必需的焦虑色彩,并使即使是无罪之人也必须寻求的怜悯之助化为乌有吗?
§11.1.50moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat? non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet?
当人们在一个生死未卜的处境中,看到一个傲慢自大、自我夸耀且汲汲于名利的“雄辩推销员”时,谁还会为他的命运所动容? 难道人们不会反而憎恨一个搜罗辞藻、焦虑于自己才华之名声、甚至还有闲暇去展现雄辩的被告吗?
§11.1.51quod mire M. Caelius in defensione causae, qua reus de vi fuit, comprehendisse videtur mihi: ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur.
在我看来,马尔库斯·凯利乌斯在一桩因暴力罪而成为被告的诉讼辩护中,奇妙地把握住了这一点:“愿你们中的任何人,乃至所有出席这场审理的人,都不要觉得我的面容过于令人不快,或我的声音有些过度放肆,或最后(这是最微不足道的)我的手势过于夸耀。
§11.1.52atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non, quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?
” 然而,有些辩护是基于道歉、哀求或认罪的:难道我们要用俏皮的小警句来哭泣吗? 感叹结语或省略三段论能说服对方吗? 任何添加到纯粹情感上的东西,难道不会稀释它们所有的力量,并用安全感来松懈怜悯之心吗?
§11.1.53age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
试想,如果一位父亲必须讲述自己儿子的死亡,或讲述比死亡更严重的伤害,他在叙述中,会满足于简要而明确地陈述事情的经过,去追求那种源于纯洁且明晰语言的叙述美感吗? 还是他会用手指计数论点,猎取命题和划分的雅致,并像这种类型中通常所习以为常的那样,在所有紧张感都松懈下来的状态下发言?

词汇与语法注释

  1. §11.1.44ut orantem pro capite sollicitudo deceat... ita in parvis rebus vana sint eadem — 用“ut”引导的比较从句中的现在时虚拟语气(“deceat”)与主句中的虚拟语气(“sint”和“rideatur”)构成的呼应关系。这表达了一种一般性的假设或潜在情况(“正如……是得体的,那么在……中这些相同的方法也将会是徒劳的”)。
  2. §11.1.47alibi quam mos permiserit turpia habeantur — “alibi quam”(在……之外的其他地方)结构后接将来完成时直陈式(或完成时虚拟语气)“permiserit”的用法。这确立了一个一般的习惯性前提条件(“在习俗允许之外的场合”),进而引出主句的虚拟语气“habeantur”(一般性的潜在推论)。
  3. §11.1.48aliquas etiam... quo minus deceant, effici condicione causarum — 带现在时虚拟语气“deceant”的“quo minus”从句挂接在作为对格不定式结构谓语的被动动词“effici”上。该句型通常紧随阻碍动词,而在此处则表示由于案件状况而导致的否定性或阻碍性结果(“被致使变得不那么得体”)。
  4. §11.1.49non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem — 在否定疑问句中现在时虚拟语气“perdant”的用法。这构成了一个修辞性或深思熟虑式的疑问(“难道这一切不会摧毁……吗?”),用以表达演说者强烈的关切或极高的可能性。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.1.43-11.1.53. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.1.43-11.1.53

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。