Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.1.32-11.1.42

依言说者身份与所摹拟人物调整文风

第 310 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本文讨论了演讲风格与得体性如何因言说者的年龄、社会身份及职业而异,并强调了在戏剧或法庭角色扮演中,必须根据所模仿人物的性格与处境来调整言语风格。

§11.1.32in iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur.
在年轻人身上,甚至稍显华丽且几乎冒险的风格也是可以容忍的。
at in iisdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas immatura in adolescentibus creditur.
然而在他们身上,枯燥、焦虑且受限的演说目标往往因其对严厉神态的刻意模仿而令人厌恶,因为在青少年中,那种老年人性格的威信被认为是未成熟的。
simpliciora militares decent.
更简单的风格适合军人。
§11.1.33philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt.
对于那些像某些人那样公开炫耀哲学的人来说,演讲的大多数装饰都显得不合适,尤其是那些源于情感的装饰,而哲学家们将这些情感称为缺点。
verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.
更精炼的词汇和富有节奏的句式也与这种哲学意图相去甚远。
§11.1.34non enim sola illa laetiora, qualia a Cicerone dicuntur, saxa atque solitudines voci respondent; sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae.
因为 ¦p.v10-12 p.174 不仅西塞罗所说的那些较欢快的词句(如“岩石和荒野也会回应声音”)是如此,甚至那些富有血气(激情)的话语(如“因为我现在向你们哀求并请你们作证,阿尔巴的丘陵和树林啊,是的,我是在对你们说,还有你们,阿尔巴人被毁的祭坛,你们是罗马人民神圣仪式的同盟者和同龄者”)也绝不适合那样的胡须和严肃面容。
§11.1.35at vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis disputationibus, sed administrationi rei publicae dediderit, a qua longissime isti, qui philosophi vocantur, recesserunt, omnia, quae ad efficiendum oratione quod proposuerit valent, libenter adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit.
但是,一个致力于国家管理而非闲散辩论的、真正明智的政治家(那些被称为哲学家的人早已远离了这种管理),在首先在心中确立了什么是高尚的追求之后,会乐于采用一切能有效通过演讲实现其目标的手段。
§11.1.36est quod principes deceat, aliis non concesseris.
有些东西适合统治者,你是绝不会准许其他人的。
imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens senator fuit.
将领和荣膺凯旋礼者的雄辩标准在某种程度上是独特的,正如庞培是一个极其善于讲述自己功绩的人,而在内战中自杀的这位小加图则是一位雄辩的元老院议员。
§11.1.37idem dictum saepe in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est.
同样一句话,在一个人嘴里是坦率,在另一个人嘴里是狂妄,在第三个人嘴里就是傲慢。
verba adversus Agamemnonem a Thersite habita ridentur; da illa Diomedi aliive cui pari: magnum animum ferre prae se videbuntur.
瑟西提斯针对阿伽门农所说的话受人嘲笑;但把这些话让迪奥墨德斯或任何地位相当的人来说,它们就会显得表现出了高尚的志向。
ego te consulem putem, inquit L. Crassus Philippo, cum tu me non putes senatorem? uox honestissimae libertatis; non tamen ferres quemcumque dicentem.
“既然你不把我当做元老院议员,难道我应该把你当做执政官吗? ”卢基乌斯·克拉苏对皮里ッポス(菲利普)这样说道。 这是最崇高、最坦率的自由之声;然而你绝不能容忍任何一个人都这样说话。
§11.1.38negat se magni facere aliquis poetarum, utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; verte, ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est.
有位诗人在诗里说,他不太在乎恺撒皮肤是黑是白,这是狂妄(疯狂);反过来,如果是恺撒对这位诗人说同样的话,那就是傲慢。
maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis.
在悲剧和喜剧作家那里,对人物性格的遵循更为严密,因为他们使用了许多且各不相同的人物。
eadem et eorum, qui orationes aliis scribebant, fuit ratio et declamantium est; non enim semper ut advocati sed plerumque ut litigatores dicimus.
那些为他人代写演讲词的人也是同样的原则,练习演说者亦然;因为我们并不总是作为辩护人发言,而大抵是作为诉讼当事人在发言。
§11.1.39verum etiam in iis causis, quibus advocamur, eadem differentia diligenter est custodienda.
但是,即使在那些我们被聘为辩护人的案件中,也必须仔细遵循这一区别。
utimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem accommodamus, sui mores.
因为我们采用了角色扮演,仿佛是用他人的口在说话,我们必须为我们代其发言的人赋予他们自己的性格。
aliter enim P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur.
因为普布利乌斯·克洛狄乌斯被塑造得是一种样子,阿皮乌斯·卡埃克斯是另一种样子,恺基利乌斯笔下的那位父亲是另一种样子,泰伦提乌斯笔下的父亲又是另一种样子。
quid asperius lictore Verris: ut adeas, tantum dabis?
有什么比维雷斯的随从所说的话更刻薄的呢:“要想见到他,你就得给这么多钱”?
§11.1.40quid fortius illo, cuius inter ipsa verberum supplicia una vox audiebatur: ciuis Romanus sum? quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo viro, qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique insidias virtute superasset?
在严酷的鞭刑折磨中,只有一个声音不断被听见的那个男人,还有什么比他更勇敢的呢:“我是罗马公民”? 在结语中,米罗的话对于那个为了国家利益而多次压制煽动性公民、并以勇气战胜伏击的伟人来说,是多么得体啊!
§11.1.41denique non modo quot in causa totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum assimulamus adfectus, quibus omnibus debetur suus decor.
总之,不仅在一桩案件中有多少种变化,在角色扮演中就有同样多的变化,甚至还会更多,因为在这些扮演中,我们是在模仿儿童、妇女、群体乃至无生命之物的感情,所有这些都应有其相应的得体表现。
§11.1.42eadem in iis, pro quibus agemus, observanda sunt; aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus, humilis, invidiosus, favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et anteactae vitae differentia.
在我们为其辩护的人身上也必须遵守同样的规则;因为根据每个人的高贵、卑微、令人反感或讨人喜欢,常常必须为不同的人使用不同的说辞,同时还要参考他们目标和过去生活的差异。
iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia.
在演讲者身上,最令人愉悦的品质无疑是温和、亲切、节制与善意。
sed illa quoque diversa bonum virum decent: malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.
然而,那些相反的特质也同样适合一个正直的人:憎恨恶人、因国家的遭遇而动容、去复仇罪恶与伤害,以及正如我开头所说的,一切高尚的行为。

词汇与语法注释

  1. 11.1.34non enim sola illa laetiora ... non conveniant — 句子的整体结构建立在对比之上:`non enim sola... sed etiam illa... non conveniant`。虚拟语气 `conveniant` 作为该复杂句的主动词,表明无论是西塞罗那些较轻快的篇章,还是那些富有激情的段落,都不适合严肃的哲学家。
  2. 11.1.37ego te consulem putem ... cum tu me non putes senatorem? — 引用自卢基乌斯·克拉苏的名言。`putem` 是表示愤慨或拒绝的商榷性虚拟语气。这里的 `cum` 与虚拟语气 `putes` 连用,表示让步或相反的对照(“既然……,虽然……”)。
  3. 11.1.38negat se magni facere ... insania — 在 `magni facere` 中,`magni` 是表示价值的属格,意为“高度重视”。从句 `utrum Caesar ater an albus homo sit` 是依赖该表达的间接双重疑问句。`insania` 作为表语名词,呈同格关系或伴有 `est` 的省略。
  4. 11.1.42ultum ire scelera — 这是表示目的的动目的子(supine)结构,将 `ulciscor` 的宾格动目的子 `ultum` 与运动动词 `ire` 结合。其功能类似于将来不定式(“去惩罚、去复仇”)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.1.32-11.1.42. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.1.32-11.1.42

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。