§11.1.43nec tantum, quis et pro quo sed etiam apud quem dicas, interest.
また、誰が、誰のために、だけでなく、誰の前で語るのかも重要である。
facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.
なぜなら、境遇も権力も差異を生じさせるからであり、元首、政務官、元老院議員、私人、あるいは単なる自由人の前で、同じ弁論のあり方が通用するわけではないし、公の裁判と仲裁人の審議が同じ調子で行われるわけでもない。
§11.1.44nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
というのも、死罪に問われている人のために懇願する者にとっては、不安や入念さ、そして弁論を増幅するためのいわばあらゆる仕掛けがふさわしいのに対して、些細な事柄や裁判においては、それと同じものが無駄になり、ごく些細な事柄について仲裁人の前に座って語ろうとする者が、キケロのあの告白、すなわち自分は心において動揺するだけでなく、身体そのものにおいても身震いするという言葉を用いるなら、当然のことながら物笑いの種になるだろうからである。
§11.1.45quis vero nesciat, quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria, aliud aura popularis? cum etiam singulis iudicantibus non idem apud graves viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnunquam summittenda et contrahenda oratio, ne iudex eam vel intelligere vel capere non possit.
実際、元老院の厳粛さと、民衆の歓心が、どれほど異なる語り口を要求するか、誰が知らないだろうか。 個々の裁判官が判断する場合であっても、厳格な人々の前と、より軽薄な人々の前とではふさわしいものが異なり、教養のある人の前と、軍人や田舎者の前とでも異なるのであって、裁判官が弁論を理解することも、あるいは受け止めることもできなくならないように、時には弁論を低く抑え、縮小しなければならないこともある。
§11.1.46tempus quoque ac locus egent observatione propria.
時間と場所もまた、それら独自の配慮を必要とする。
nam et tempus tum triste, tum laetum, tum liberum, tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator;
なぜなら、時間は時には悲しく、時には喜ばしく、時には自由で、時には切迫したものであり、弁論家はこれらすべてに自分を合わせなければならないからである。
§11.1.47et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat; et pleraque, quae natura non sunt reprehendenda atque adeo interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur.
また、公の場所で語るのか私の場所で語るのか、人通りの多い場所か人目のつかない場所か、他国の都市か自分の都市か、あるいは陣営の中か広場の中か、ということも極めて重要であり、それぞれが独自の形態と、雄弁の固有のやり方を要求する。 人生の他の活動においても、広場、元老院、カンプス、劇場、自宅で、同じことを行うのがふさわしいわけではないからであり、本質的には非難されるべきでなく、それどころか時には必要でさえある多くのことが、習慣が許す以外の場所では恥ずべきことと見なされるからである。
§11.1.48illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant.
表明的な題材には、聴衆の愉悦のために構成されているものとして、実際の行動や論争を伴う勧告的・裁判的題材よりも、どれほど多くの輝きと装飾が許されているかについては、すでに述べた。
hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione causarum.
これにさらに、優れた弁論の徳であるようなもののいくつかが、事件の状況によって、かえってふさわしくないものにされてしまうということを付け加えねばならない。
§11.1.49an quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quae sit maxime a vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem? non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?
一体誰が、死罪の危機に瀕している被告が、とりわけ勝者であり元首である者の前で自分自身のために語る際に、頻繁な比喩を用い、造語や古語を用い、一般的な使用から最も遠く隔たった文体構成や、流れるような周期文を用い、極めて華やかな論点や格言を並めて語るのを許容するだろうか。 これらすべては、危機に瀕している者が必要とする不安の色彩を台無しにし、罪なき人々でさえ求めねばならない慈悲の助けを失わせてしまうのではないか。
§11.1.50moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat? non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet?
危うい運命にある中で、傲慢で自己を誇示し、虚栄心に満ちた雄弁の行商人のような者を見るとき、誰がその境遇に心を動かされるだろうか。 むしろ、言葉を漁り、自らの才能の評判を気遣い、流暢である余裕がある被告を、憎むのではないか。
§11.1.51quod mire M. Caelius in defensione causae, qua reus de vi fuit, comprehendisse videtur mihi: ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur.
マルクス・カエリウスは、暴力罪の被告となった事件の弁護において、このことを実に見事に表現していると私には思われる。 「あなたがたのうちの誰にも、また、この審理に立ち会っているすべての人々にも、私の表情が不快すぎたり、声が不当に大きすぎたり、あるいは最後に、これは些細なことですが、身振りが誇らしげすぎたりしたように見えないことを望みます。
§11.1.52atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non, quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?
」しかしながら、弁明、哀願、告白に基づいている弁論もある。 浅薄な格言によって涙を流すべきだろうか。 感嘆的結語や省略三段論法が相手を説得できるだろうか。 純粋な感情に付け加えられるものは何であれ、それらの感情のすべての力を薄め、知的安心感によって憐れみの情を緩めてしまうのではないか。
§11.1.53age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
さあ、もし父親が自分の息子の死や、死よりも重い侮辱について語らねばならなくなったとせよ。 彼は陳述において、出来事の順序を簡潔かつ明瞭に提示したことに満足して、純粋で明晰な言葉から生じるあの陳述の優雅さを求めるだろうか。 あるいは、指を折って論拠を数え上げ、命題や区分の洗練を追い求め、このような状況においてしばしば習慣となっているように、あらゆる緊張を緩めて語るだろうか。