§11.1.1parata, sicut superior libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura, ut dicamus apte; quam virtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria.
正如前一卷所包含的那样,当情况需要时,写作、构思以及即兴辩护的能力已经准备就绪,接下来的任务就是我们要说得“得体”;西塞罗将这一美德指出为修辞的第四大美德,而在我看来,这确实是最为必要的一种。
§11.1.2nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet.
因为演说的装饰是多种多样且复杂的,它们各有适合的对象,如果不能适应事物和人物,不仅不能使其增辉,甚至会毁掉它,并将事物的力量转向相反的方向。
quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus,
事实上,如果我们所使用的词语,与我们希望法官被引导和塑造的方向不相一致,那么即使这些词语既合乎拉丁规范、意义明确又优雅华丽,甚至在修辞和音律上经过精心雕琢,又有什么益处呢?
§11.1.3consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus? ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest augustius, feminas deceat.
如果我们对微不足道的案子采用崇高的演说风格,对重大案子采用微小而精雕细琢的风格,对悲伤的事采用欢快的风格,对粗暴的事采用温和的风格,对哀求者采用威胁的风格,对激动者采用谦恭的风格,对愉快的事采用凶猛和暴烈的风格,又会如何呢? 这就像男子被项链、珍珠和长裙(这些本是女性的装饰)所丑化,而凯旋式的礼服——其庄严非任何其他事物所能企及——也不适合女性一样。
§11.1.4hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus.
西塞罗在《论辩论家》第三卷中简要地论及了这一主题,然而,他通过说明并非任何一种演说风格都适合所有的案件、听众、人物和时间,似乎没有遗漏任何内容。
nec fere pluribus in Oratore eadem.
在《辩论家》中,他也以不多的篇幅论述了几乎相同的内容。
sed illic L. Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc velut notare inter agnoscentes; §11.1.5et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici, quanquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius.
但在此处,卢基乌斯·克拉苏斯既然是在最杰出的辩论家和最有学问的人面前发言,他便觉得只需在这些心领神会的人中间,将这一部分作为一个指出点即可;而在彼处,西塞罗对布鲁图斯说话,证实这些对他来说是熟知的,因此自己说得较短,尽管这是一个广泛的主题,且被哲学家们更宽泛地探讨。
nos institutionem professi non solum scientibus ista, sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet haberi venia.
我们既然声明了是在进行教学,便不仅将这些传授给知晓它们的人,也传授给正在学习的人,因此,对稍微多用一些词句应当予以宽容。
§11.1.6quare notum sit nobis ante omnia, quid conciliando, docendo, movendo iudici conveniat, quid quaque parte orationis petamus.
因此,我们首先应当清楚地知道,什么适合于争取、教导和打动法官,以及我们在演说的每个部分中追求什么。
ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
这样,我们既不会在引入、叙述和论证中采用古词、比喻词或新造词,也不会在必须划分案件并将其整理入各个部分的地方使用流动的、连续华丽的修辞排比,也不会在结语中采用粗俗和日常的、在结构上流于散漫的言语风格,更不会在需要悲悯的地方用玩笑来擦干泪水。
§11.1.7nam ornatus omnis non tam sua quam rei, cui adhibetur, condicione constat; nec plus refert, quid dicas quam quo loco.
因为所有的装饰,与其说取决于其自身的状态,不如说取决于它所应用的具体事物的状态;而且,你在什么地方说,绝不比你说了什么更不重要。
sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune.
但是,这整个“得体地说话”并不仅仅由修辞的类型决定,而是与“材料发掘”共通的。
nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis? quarum quae esset observatio, suis locis subinde subiecimus.
因为,如果连言辞都有如此大的分量,事物本身的分量又该有多大呢? 关于它们的观察应当如何,我们已在各自的段落中紧接着补充说明了。
§11.1.8illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte, qui non solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit.
应当更加仔细地传授的是,只有那不仅审视了什么是有益的、而且审视了什么是得体的人,才最终说得合适。
nec me fugit, plerumque haec esse coniuncta.
我也并非没有注意到,这两者通常是结合在一起的。
nam quod decet, fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.
因为得体的事物通常也是有益的,法官的心灵最容易被此所争取,而如果情况向相反方向发展,也最容易因此而产生疏离。
§11.1.9aliquando tamen et haec dissentiunt.
然而,有时这两者也会发生分歧。
quotiens autem pugnabunt, ipsam utilitatem vincet quod decet.
而每当它们发生冲突时,得体将战胜功利本身。
nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?
因为谁不知道,对于苏格拉底的无罪开释而言,最有利的莫过于如果他使用了那种法庭辩护的风格,用谦恭的演说争取法官的心,并细心地驳斥指控本身?
§11.1.10verum id eum minime decebat; ideoque sic egit, ut qui poenam suam honoribus summis esset aestimaturus.
但这对他来说是最不得体的;因此他的行为,就像是一个要把自已的惩罚估价为最高荣誉的人一样。
maluit enim vir sapientissimus, quod superesset ex vita, sibi perire, quam quod praeterisset.
因为这位极有智慧的人宁愿让生命中残存的部分为自己而消逝,也不愿让已经过去的部分毁于一旦。
et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.
由于他不被同时代的人理解,他将自己保留给后世的裁判,通过短暂地损失已达极点的老年,换取了永世的生命。