§10.7.23hoc, dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis armamentis aget ventus;
这是[我们应该做的],如果当我们正在离港时,风在我们还未充分准备好索具的情况下就推动我们;然后,在我们前进的同时,我们将逐渐调整风帆,布置缆绳,并期盼着帆被风吹满。
deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. Id potius quam se inani verborum torrenti dare quasi tempestatibus quo volent auferendum.
这样做,要好过任凭自己落入空洞的话语洪流中,像被暴风雨席卷一样,任其带往任何地方。
§10.7.24sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur.
但是,保持这种能力所需的温习热忱,绝不亚于获取它。
ars enim semel percepta non labitur, stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit; promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur.
因为技术一旦掌握就绝不会消失,笔耕也仅会因为中断而极微弱地丧失速度;但这种敏捷且随时可用的即兴能力,只有通过练习才能保持。
hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione solliciti; rarum est enim ut satis se quisque vereatur.
最好这样使用这种练习:每天在多位听众面前演说,尤其是那些我们非常在意其评判与看法的人;因为每个人都很少能对自己产生足够的敬畏。
§10.7.25vel soli tamen dicamus potius quam omnino non dicamus.
然而,即使独自一人,我们也要演说,而绝不要完全不演说。
est et illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra se ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte utilior quam haec proxima.
还有一种构思并甚至在无声中(但要如同在自己内心说话一般)追求全部素材的练习,只要我们没有在做别的事,它在任何时间和任何地方都可以进行,而且在某种程度上,它比最邻近的这种练习(出声即兴)更为有用。
§10.7.26diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur.
因为这种无声练习比那种我们害怕中断说话连贯性的练习能得到更细致的构建。
rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur.
另一方面,在前一个(出声练习)中,它在其他方面贡献更多:声音的坚实、口舌的流利、身体的动作,正如我所说,动作本身也会激发演说家,并通过手势的挥动、双脚的跺步来激励他,就像人们常说狮子用尾巴做的那样。
studendum vero semper et ubique.
确实,必须随时随地地学习。
§10.7.27neque enim fere tam est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit; siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi.
因为几乎没有任何一天是如此繁忙,以至于无法在某个时间点上,抢出一点时间作为“赢来的空余”来进行写作、阅读或演说,正如西塞罗记载布鲁图斯经常做的那样;事实上,盖乌斯·卡尔博甚至在军帐中也习惯于进行这种演说的练习。
§10.7.28ne id quidem tacendum, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam negligentem esse sermonem; quidquid loquemur ubicunque, sit pro sua scilicet portione perfectum.
同样,对同一位西塞罗所赞同的那一点也不能保持沉默,即我们任何地方的谈话都不应是疏忽大意的;无论我们在何处说什么,它都应该言之有物,在它分相应的范围内做到完美。
scribendum certe nunquam est magis, quam cum multa dicemus ex tempore.
确实,没有什么比在我们必须即兴多说的时候更需要写作了。
ita enim servabitur pondus, et innatans illa verborum facilitas in altum reducetur; sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur.
因为这样才能保持分量,并将那漂浮在表面上的流利词藻引回到深水之中;正如农夫剪掉那些将葡萄藤引向地表土层的最近树根,以便让更深的根部能够通过深扎而得以巩固。
§10.7.29ac nescio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius.
而且我不知道,如果我们以细心和热忱做好这两件事,它们是否会互有裨益,使得我们因写作而说得更细致,因演说而写得更容易。
scribendum ergo, quotiens licebit; si id non dabitur, cogitandum; ab utroque exclusi debent tamen sic dicere, ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
因此,只要允许,就应该写作;如果不允许,就应当构思;即使两边都无法实现,也必须这样去说,使演说家看起来既不像是措手不及,也不像是把当事人弃之不顾。
§10.7.30plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo adferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant; quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet.
然而,对于处理很多诉讼的人来说,通常发生的情况是,他们写下最必要的部分,尤其是开端,而将他们从家里带来的其他内容在构思中概括,并即兴应对突发状况;这从马克·图里乌斯他自己的备忘录中可以看得很明显。
sed feruntur aliorum quoque et inventi forte, ut eos dicturus quisque composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a Ser. Sulpicio, cuius tres orationes extant; sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur esse compositi.
但其他人的备忘录也在流传,有些是偶然发现的,正如每位发言者在准备发言时所撰写的那样,有些则整理成书,就像塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯所辩护的案件备忘录一样(他有三篇演说辞传世);但我所说的这些备忘录是如此精细,以至于在我看来,它们是由他本人为了后世的记忆而撰写的。
§10.7.31nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit; quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles.
因为,西塞罗那些仅适应于当时当下的备忘录是由他的解放奴隶提罗整理的;我并不是因为不赞同而为它们辩解,而是为了让它们更令人钦佩。
in hoc genere prorsus recipio hanc brevem adnotationem libellosque, qui vel manu teneantur, et ad quos interim respicere fas sit.
在这一流派中,我完全接受这种简短的笔记和小册子,它们既可以拿在手里,也允许在期间偶尔看上一眼。
§10.7.32illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus velut summas in commentarium et capita conferre.
莱纳斯所指导的做法并不合我意,即在我们已经写好的东西中,将要点和章节提纲整理到备忘录里。
facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem.
因为,正是这种对笔记的信赖造成了背诵上的疏忽,并割裂和损毁了演说。
ego autem ne scribendum quidem puto, quod non sinus memoria persecuturi.
然而,我认为我们甚至不该写下那些我们不打算靠记忆去遵循的内容。
nam hic quoque accidit, ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata nec sinat praesentem fortunam experiri.
因为这里也会发生这种情况:构思将我们拉回到那些精心撰写的部分,而不允许我们尝试眼前的运气(即兴发挥的灵感)。
§10.7.33sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova.
这样,心智在两者之间徘徊焦虑,因为它既失去了已写的内容,又不去寻找新的内容。
sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda.
但是,关于记忆的讨论已被预先安排在下一卷中,不应并入这部分,因为我们必须先讨论其他事情。