§10.6.1proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab hoc accipit, estque inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimi.
紧随笔尖之后的是熟思,它自身也从写作中汲取力量。 它是介于写作的劳苦与即兴的运气之间的一种中间状态,而且我不知道它是否为最常被使用的方式。
nam scribere non ubique nec semper possumus; cogitationi temporis ac loci plurimum est.
因为我们无法在任何地方和任何时候都进行写作,而对于熟思来说,时间和空间是最为充裕的。
haec paucis admodum horis magnas etiam causas complectitur; haec, quotiens intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuvatur; haec inter medios rerum actus aliquid invenit vacui nec otium patitur.
这只需极少的几个小时就能包容乃至重大的案件;这每当睡眠中断时,就会得到夜色黑暗的相助;这在事务活动之中也能找到些许空隙,绝不容许闲散。
§10.6.2neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit.
而且,熟思不仅在内心安排好事务的顺序(这本身就足够了),甚至还能连接词汇,并把整篇演说词编织得如此完备,以至于除了笔尖之外什么都不缺。
nam memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius, quae nulla scribendi securitate laxantur.
因为那些没有因写作带来的安心感而松懈下来的事物,往往也更忠实地留存在记忆中。
sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito.
但是,即便要达到这种熟思的能力,也无法一蹴而就或迅速实现。
§10.6.3nam primum facienda multo stilo forma est, quae nos etiam cogitantes sequatur; tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo, quae reddi fideliter possint; mox per incrementa tam modica, ut onerari se labor ille non sentiat, augenda vis et exercitatione multa continenda est, quae quidem maxima ex parte memoria constat.
因为首先,必须通过多动笔来打下基础,以便它能在我们熟思时也伴随我们;然后要逐渐积累实践经验,起初在心中只容纳少数可以忠实再现的事物;不久,要通过极其温和的递增方式来增强这种力量,并需要通过大量训练来维持,而这种力量在很大程度上确实是由记忆构成的。
ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt.
因此,有一些内容必须被我推迟到那个地方去讨论。
§10.6.4eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent.
最终达到这一步,使得一个天赋并不排斥熟思的人,在强烈的求知欲帮助下,能获得如此巨大的成效,以至于在演讲时,他所熟思的内容就像他所写下并暗记的内容一样对他坚守信义。
Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit, quae cogitaverant, ad verbum in agendo retulisse.
西塞罗确实记载过,希腊人中的斯凯普西斯的梅特罗多鲁斯、罗得岛的恩皮卢斯,以及我们同胞中的霍尔滕西乌斯,在进行辩论时曾一字不差地复述了他们所熟思的内容。
§10.6.5sed si forte aliquis inter dicendum effulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum.
但如果在演讲过程中,偶然闪现出某种即兴的色彩,我们绝不应当迷信地拘泥于先前熟思的内容。
neque enim tantum habent curae, ut non sit dandus et fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt inserantur.
因为熟思并没有周密到不能给偶然的运气留出空间的地步,因为往往在已经写好的稿件中,也会插入那些突然产生的内容。
ideoque totum hoc exercitationis genus ita instituendum est, ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus.
因此,这一整个训练门类必须这样确立,使我们既能轻易地脱离它,也能轻易地返回它。
§10.6.6nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est.
因为,虽然从家里带来准备好的、确定的演说材料是首要的,但拒绝当下的恩赐却是最愚蠢不过的。
quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare possit.
因此,应当在这一前提下准备熟思,即让运气无法欺骗我们,而能帮助我们。
id autem fiet memoriae viribus, ut illa, quae complexi animo sumus, fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere.
而这可以通过记忆的力量来实现,使得那些我们在心中所容纳的内容能无忧无虑地流淌,而不至于让我们感到焦虑、频频回顾、并仅仅悬心于回忆的唯一希望,从而妨碍我们展望未来。
alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem.
否则,我宁可要即兴的鲁莽,也不要逻辑混乱、拼凑起来的熟思。
§10.6.7peius enim quaeritur retrorsus, quia, dum illa desideramus, ab allis avertimur, et ex memoria potius res petimus quam ex materia.
因为向后寻找会使情况更糟,因为当我们眷恋那些内容时,我们就会偏离其他事物,并且我们宁可从记忆中而不是从素材中去寻求事物。
plura sunt autem, si utrimque quaerendum est, quae inveniri possunt quam quae inventa sunt.
但是,如果必须从两方面去寻找,那么能被发现的事物要比已经被发现的事物更多。