Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §10.5.13-10.5.23

演习辩论的作用及向实战训练的过渡

第 302 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者探讨了演习辩论(declamationes)的益处,强调其必须贴近现实,并建议学生不要在学校的虚幻阴影中安于现状,而应通过实地旁听、模仿名家,并在优秀教师系统而耐心的指导下进行扎实的训练,以此迈向真实的法庭。

§10.5.13nam quid interest, Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit, reus sit, an quaeramus, violeturne maiestas, si magistratus rogationem suam populo ipse recitaverit;
因为,究竟是平民保民官科尔内利乌斯因宣读了法案草稿而成为被告,还是我们去探究:如果长官亲自向人民宣读自己的提案,是否构成侵犯国威?
Milo Clodium rectene occiderit, veniat in iudicium, an, oporteatne insidiatorem interfici vel perniciosum rei publicae civem, etiamsi non insidietur;
究竟是米罗是否正当地杀死了克劳狄乌斯被诉诸法庭,还是我们去探究:是否应当杀死伏击者或对国家有害的公民,即使他当时并未设伏?
Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio, an, conveniatne res talis bono viro? de personis iudicatur, sed de rebus contenditur.
究竟是卡托将马尔基娅让给霍尔滕西乌斯是否合乎道德,还是我们去探究:此类事情是否适合一个好人? 被裁判的是具体的人,而争论的则是普遍的事理。
§10.5.14declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus.
况且,在修辞学家的学校里所作的这类演习辩论,只要它们适应现实并类似于真实的演说,不仅在进步成长的时期极其有用(因为它们同样锻炼了构思与布局),而且在一个人功成名就且已在广场上享有盛誉时也是如此。
alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.
因为雄辩术就像在更丰茂的牧场上一样得到滋养并焕发光彩,且在因不断的激烈争辩而疲惫不堪时得以恢复。
§10.5.15quapropter historiae nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum.
因此,有时应当将历史的丰富性用于文笔训练的某些部分,并尽情享受对话录的自由。
ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur.
甚至把玩诗歌也不会是不合时宜的,正如运动员在某些时候被免除了食物和训练的严苛限制,通过休息和更愉快的宴饮来恢复体力。
§10.5.16ideoque mihi videtur M. Tullius tantum intulisse eloquentiae lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit.
依我之见,马尔库斯·图利乌斯之所以能为雄辩术带来如此巨大的光辉,正是因为他也涉足了这些学术的避风港。
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
因为,如果我们仅以诉讼为素材,其光彩必然会消磨,关节会变得僵硬,连才华本身的锋芒也会在日常的搏斗中被磨钝。
§10.5.17sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
但是,正如这种演说的“肥育”(滋养)能够恢复和修复那些在法庭争斗中得到锻炼、仿佛在服兵役的人一样,青年人也不应当在事物的虚假形象中停留过久,也不应当沉溺于虚无的幻影以至于难以从中抽身,以免他们从那几乎在其中老去的阴影中走出来时,会像害怕太阳一样害怕真实的考验。
§10.5.18quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur.
据传这甚至也发生在马尔库斯·波尔基乌斯·拉特罗身上,他是第一位享有盛名的教授:当他在学校里享有极高声誉却必须在广场上为一起案件辩护时,他竟竭力请求将听众席搬进巴西利卡会堂内。
ita illi caelum novum fuit, ut omnis eius eloquentia contineri tecto ac parietibus videretur.
对他来说,户外的天空是如此陌生,以至于他所有的雄辩似乎都被限制在屋顶和墙壁之中。
§10.5.19quare iuvenis, qui rationem inveniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis, si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat, quem sequatur, quem imitetur; iudiciis intersit quam plurimis et sit certaminis, cui destinatur, frequens spectator.
因此,一个从教师那里认真接受了构思与表达理论(如果他们懂得如何教且乐意教,这并不是一项无休止的工作)并且也获得了适度训练的青年,应当为自己选择某位演说家(这在祖辈中是习以为常的),作为自己追随和模仿的对象;让他尽可能多地旁听审判,并经常作为他所注定要参加的这场搏斗的观众。
§10.5.20tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone.
然后,他应当亲自动笔撰写他听过辩论的那些相同案件,或者其他真实的案件,并从两方面加以处理;并且,正如我们在剑斗士身上所看到的那样,用真刀真枪进行训练,就像我们说过布鲁图斯为米罗所做的那样。
melius hoc quam rescribere veteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione.
这比针对古人的演说词进行反驳性改写(正如塞斯提乌斯针对西塞罗为同一人所作的辩护词所做的那样)要好,因为塞斯提乌斯仅凭辩护词是无法充分了解另一方情况的。
§10.5.21citius autem idoneus erit iuvenis, quem praeceptor coegerit in declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias, quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt.
如果教师能强迫青年人在演习辩论中尽可能地贴近真实,并贯通处理整个题材(而现在的学生只摘取其中最容易、最讨好的部分),那么青年人会更快地合格。
obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium.
妨碍这一点的(即我放在第二位的东西),主要是学生人数众多、特定日子听课的班级惯例,以及父亲们只数演习数量而不评估其质量的固有观念。
§10.5.22sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit et inanem loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidem volunt, quae in rerum natura, dicantur; et vel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias dividere permittet.
但是,正如我想我在第一册中说过的那样,优秀的教师既不会让自己承担超过其能承受数量的学生,也会削减无用的废话,以便让争论中存在的所有要素都被说出来,而不是像某些人所期望的那样,把自然界中存在的所有事物都说个遍;他要么通过延长日期间隔来放宽演讲的必要性,要么允许对素材进行切分。
§10.5.23una enim diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae.
因为,精心完成的一件事,会比开个头、仿佛浅尝辄止的多件事更有益处。
propter quod accidit, ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa quae prima sunt servent suam legem, iuvenibus flosculos omnium partium in ea quae sunt dicturi congerentibus; quo fit, ut timentes, ne sequentia perdant, priora confundant.
正因如此,导致既不能把每件事放在它合适的位置,最初的要素也无法保持它们自身的规律,因为青年人会把各个部分的辞藻堆砌到他们将要说的话中;由此导致的结果是,由于害怕失去后面要说的内容,他们反而把前面的内容弄得混乱不堪。

词汇与语法注释

  1. 10.5.13quid interest — 关于由 quid interest(有什么区别)引导的名词性分句的并列结构。在此,代表具体历史案件的名词性分句(如 Cornelius... quod... legerit, reus sit)与代表普遍命题(thesis)的间接疑问句(如 an quaeramus, violeturne...)通过并列连词 an 进行对比,旨在阐明具体诉讼与普遍事理在本质上是一致的。
  2. 10.5.14dum adolescit profectus — 单词 profectus 是第四变格名词 profectus(进步、长进)的单数主格,作为不及物动词 adolescit 的主语。不应将其误认为是指代年轻人的形容词或分词,而应理解为“当学业的进步(能力)正在成长时”。
  3. 10.5.16quod in hos quoque — 引导从句的 quod 在此作为原因或解释性连词,用以说明西塞罗之所以能够“带来如此巨大的雄辩光辉”(tantum intulisse eloquentiae lumen)的原因,即“因为他也涉足了这些学术的避风港”。
  4. 10.5.17ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra — 介词短语 ab... umbra(自那阴影中)嵌套了关系从句(in qua...),并在结构上修饰句末的动词 reformident(畏惧)。它形象地描绘了习惯了学校“阴影”(模拟环境)的学生,在走向现实法庭考验的“太阳”下时的畏缩不前。
  5. 10.5.21obstant huic, quod secundo loco posui — 动词 obstant(妨碍、阻碍)以与格形式的 huic 作为宾语,指代前文提到的“贴近真实、完整处理素材”这一教育理想。关系从句 quod secundo loco posui 进一步将该 huic 阐释为“我放在第二位的那点”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §10.5.13-10.5.23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:10.5.13-10.5.23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。