§10.4.1sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima.
接下来是修改,这是学问研究中迄今最有用的一部分。
neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet.
因为人们并非毫无理由地相信,铁笔在抹拭时,其起到的作用绝不亚于书写之时。
huius autem operis est adiicere, detrahere, mutare.
而这项工作的任务则是添加、删减、更改。
sed facilius in iis simpliciusque iudicium, quae replenda vel deicienda sunt; premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere, duplicis operae.
但是,对于那些需要填补或完全删去的部分,其判断是较为容易且简单的;但要抑制臃肿的、提升平庸的、修剪冗余的、整理无序的、凝聚松散的、遏制肆意张扬的,则需要双重的劳力。
nam et damnanda sunt quae placuerunt et invenienda quae fugerant.
因为我们既要否定先前满意的东西,又要寻找先前遗漏的东西。
§10.4.2nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tanquam recentes fetus blandiantur.
毫无疑问,最完美的修改方式是将写好的东西存放一段时间,以便在间隔一段时间后,我们能像对待新鲜的、他人写的东西一样去重新审视它们,免得我们自己的作品像刚出生的幼崽一样让我们自满。
§10.4.3sed neque hoc contingere semper potest praesertim oratori, cui saepius scribere ad praesentes usus necesse est; et ipsa emendatio finem habeat.
但但这并不总是能够实现,尤其是对演说家而言,他更频繁地需要为了眼前的实用目的而写作;而且修改本身也应当适可而止。
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
因为有些人对待自己写的所有东西就像对待残次品一样,一遍遍地修改,仿佛第一稿是正确的就是天理不容似的,认为只要是修改过的内容就一定更好;每当他们重新拿起书稿时都会这样做,就像那些连健全的部位也要动刀切除的医生一样。
accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguis et cura peiora.
因此,结果是这些作品变得伤痕累累、毫无生气,反而因过分雕琢而变得更糟。
§10.4.4sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat.
因此,总该有一个令人满意、或者至少是令人觉得足够好的时刻,好让锉刀(修饰)是磨光作品,而不是把作品磨光殆尽。
temporis quoque esse debet modus.
时间上也必须有一个限度。
nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis, qui parcissime, decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit, si tam tardum fuerit, auxilium.
因为我们听说辛纳的《斯密娜》写了九年,人们又说伊索克拉底的《颂词》最保守地估计也琢磨了十年,这些都与演说家毫无干涉,后者的援助如果如此迟缓,将不具任何价值。