Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §10.3.12-10.3.22

过度推敲的弊端、写作方法与口述的局限

第 298 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者结合具体实例阐述了过度推敲导致的写作困境,强调应采取与自身能力相符的方法(ratio)进行创作,并指出了粗率即兴写作以及口述笔录的弊端。

§10.3.12nec promptum est dicere, utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent an quibus nihil.
我很难说,自己认为这两类人中哪一类的错误更为严重:是那些对自己的一切都感到满意的人,还是那些对什么都不满意的人。
accidit enim etiam ingeniosis adolescentibus frequenter, ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate.
因为,即使是有才华的青年,也常常由于过分渴望说得好,而被辛劳折磨,甚至陷入沉默。
qua de re memini narrasse mihi Iulium Secundum illum, aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum.
关于这件事,我记得我的同辈人、众所周知与我交情深厚的尤利乌斯·塞克恩杜斯(他是一位口才惊人、却极其严谨的人)曾告诉我,他的叔叔对他说了些什么。
§10.3.13is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus ilia propinquitate.
他的叔叔是尤利乌斯·弗洛鲁斯,加利亚地区雄辩术的领袖(因为他最终是在那里实践了雄辩术),而且在少数杰出的人中也是出类拔萃的,无愧于那份亲属关系。
is cum Secundum, scholae adhuc operatum, tristem forte vidisset, interrogavit, quae causa frontis tam adductae.
有一次,他看到还在学校学习的塞克恩杜斯神色忧伤,便问他为什么眉头紧锁。
§10.3.14nec dissimulavit adolescens, tertium iam diem esse, quod omni labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium; quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret.
青年也没有隐瞒,说已经第三天了,尽管为写作准备的素材付出了全部努力,却依然找不到序言;这不仅让他现在感到痛苦,甚至对未来也感到绝望。
tum Florus arridens, numquid tu, inquit, melius dicere vis quam potes?
弗洛鲁斯微笑着说:“难道你想说得比你所能做到的还要好吗?
§10.3.15ita se res habet.
” 事情就是这样。
curandum est ut quam optime dicamus; dicendum tamen pro facultate.
我们应当努力尽可能好地表达;但同时也必须根据自己的能力来表达。
ad profectum enim opus est studio non indignatione.
因为进步需要的是热忱,而不是愤懑。
ut possimus autem scribere etiam plura et celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio; si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes exspectaverimus quid obveniat; sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui iudicis animus intuiti, humano quodam modo ad scribendum accesserimus.
然而,为了让我们能够写得更多、更快,不仅训练能提供帮助(这毫无疑问作用很大),方法(ratio)也同样重要:只要我们不是仰面躺着望着天花板,用低语来催动思考,等待着灵感到来;而是审视事情需要什么、角色适合什么、时机是什么、法官的心态如何,以一种符合人类常理的方式着手写作。
sic nobis et initia et quae sequuntur natura ipsa praescribit.
这样,自然本身就会向我们指示开头和后续的内容。
§10.3.16certa sunt enim pleraque et, nisi coniueamus, in oculos incurrunt; ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt, unde incipiant;
因为大多数事情都是确定的,只要我们不闭上眼睛,它们就会映入眼帘;因此,无论是无知的人还是乡下人,都不会花很长时间去寻找从哪里开始。
quo pudendum est magis, si difficultatem facit doctrina.
所以,如果反倒是学识造成了困难,那就更令人感到羞愧了。
non ergo semper putemus optimum esse quod latet; immutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur, nisi quod non invenimus.
因此,我们不要总是认为隐藏着的东西才是最好的;否则,如果除了找不到的东西之外就觉得没有什么可说的,我们就会陷入沉默。
§10.3.17diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt; hanc silvam vocant.
与此不同的是另一种人的缺点,他们一开始只想用最快的笔速扫过素材,顺着热诚和冲动即兴写作;他们把这称为“森林”。
repetunt deinde et componunt quae effuderant; sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis quae fuit levitas.
然后,他们又回头整理和重新组合那些倾泻而出的内容;但是,被修改的只是词句和节奏,在那些草率堆砌的事情中原有的轻率,依然保留着。
§10.3.18protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit.
因此,立刻倾注心血,从一开始就引导作品,使之只需雕琢而无需重新制作,这才是更正确的。
aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor quam diligentia valet.
然而,有时我们也会顺从情感,在情感中,热诚往往比细心更有用。
satis apparet ex eo, quod hanc scribentium negligentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam.
从我谴责这些写作者的疏忽大意中,已经足够清楚我对那些口述笔记的享乐有什么看法了。
§10.3.19nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus; ille cui dictamus urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentes.
因为在亲自执笔时,无论多么匆忙,手速跟不上思考的速度,这都会给思考留出一些延迟;而我们向其口述的那个人却在催促,与此同时,我们甚至为迟疑、停顿或修改感到羞愧,因为害怕他会察觉到我们的无能。
§10.3.20quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur.
结果是,不仅粗糙和偶然的内容,而且有时在急于连接言辞时,不妥当的话语也会流露出来,这些既没有亲自写作的细致,也没有口头表达的冲劲。
at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
而那个记录的人,如果因为写得慢或理解得不确定而像个绊脚石一样,思路的流畅就会被阻断,所有已经构思好的精神专注都会因耽搁、甚至因愤怒而被驱散。
§10.3.21tum illa, quae altiorem animi motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum, torquere vultum, frontem et latus interim obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat, " nec pluteum, inquit, caedit nec demorsos sapit unguis, " etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus.
这时,那些伴随深层情绪波动而产生的、在某种程度上能激励精神的动作——比如挥手、扭曲面部、有时敲击额头和拍打侧肋,以及佩尔西乌斯在指代轻率的写作风格时所指出的:“他既不敲击书桌,”他说,“也不懂得啃指甲的滋味”——除非我们独自一人,否则甚至显得很滑稽。
§10.3.22denique ut semel quod est potentissimum dicam, secretum in dictando perit.
最后,为了把最强有力的理由一并说出来:在口述中,隐私消失了。
atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit.
而且没有人会怀疑,没有旁观者的场所和最深沉的静寂最适合写作者。
non tamen protinus audiendi, qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent.
然而,我们不应立刻听信那些认为树林和森林最适合写作的人,因为他们认为那种天空的自由和环境的幽雅能孕育出高尚的心灵和更愉悦的精神。

词汇与语法注释

  1. §10.3.12mirae facundiae virum, infinitae tamen curae — 这些属格短语(mirae facundiae, infinitae curae)是修饰同格名词 virum 的“性质属格”。通过逆折词 tamen,它们展现了塞克恩杜斯惊人的口才与极其细致的心态之间的对比。
  2. §10.3.14tertium iam diem esse, quod... non inveniret — 这里的连词 quod 引导时间状语从句,意为“自……以来已是第三天”或“……的状态已持续了三天”。从句中的动词 inveniret 使用虚拟式,是因为处于间接引语中,反映了青年自己陈述的主观缘由。
  3. §10.3.15si non resupini ... accesserimus — 由 si 引导的条件从句具体阐释了前句中“方法(ratio)”的内涵。其句法逻辑为:如果我们避免那些消极懒散的姿态,而是审视事物、人物、时机和法官,以合理的方式着手写作,那么这种方法就会帮助我们写作。
  4. §10.3.19quasi conscium infirmitatis nostrae timentes — 分词 timentes 修饰主句中省略的主语“我们”。宾格 conscium 指代前文的口述对象(速记员),与 quasi 连用,意为“害怕他,仿佛他是我们软弱的知情者”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §10.3.12-10.3.22. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:10.3.12-10.3.22

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。