Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §10.3.1-10.3.11

写作训练的重要意义与细致动笔的要领

第 297 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

强调写作在雄辩训练中的首要重要性,建议初学者起初应当缓慢而细致地写作,因为速度会随着练习自然产生,同时警告要避免阻碍进步的过度自我苛求。

§10.3.1et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur; in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus.
确实,这些是外在采用的辅助手段;但在必须由我们自己准备的事情中,正如付出劳动最多一样,笔耕(stilus)所带来的益处也显然是遥遥领先的。
nec immerito M. Tullius hunc optimum effectorem ac magistrum dicendi vocat; cui sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de oratore adsignando, iudicium suum cum illius auctoritate coniunxit.
马库斯·图利乌斯并非无缘无故地称其为“辩论的最佳塑造者和教师”;他通过在关于辩论家的讨论中将这一观点赋予卢基乌斯·克拉苏这一角色,将他自己的判断力与那人的权威结合在了一起。
§10.3.2scribendum ergo quam diligentissime et quam plurimum.
因此,必须尽可能勤奋且尽可能多地写作。
nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior fit, sic profectus non a summo petitus studiorum fructus effundit uberius et fidelius continet.
因为,正如深耕的土地由于繁衍和滋养种子而变得更加肥沃一样,同样,并非从表面寻求的进步,能更丰盛地倾注学习的果实,并更可靠地保持它。
nam sine hac quidem conscientia ipsa illa ex tempore dicendi facultas inanem modo loquacitatem dabit et verba in labris nascentia.
因为如果没有这种自觉,那即兴演讲的能力本身就只会带来空洞的唠叨和仅在嘴唇上产生的词句。
§10.3.3illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus, cum res exiget, proferantur.
那里有根基,那里有基础,那里有仿佛储存在更神圣国库中的财富,以便在情势需要时,也可以拿来应对突发的状况。
vires faciamus ante omnia, quae sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur.
在所有事情之前,让我们先培养出足以支撑战斗辛劳且不会因使用而耗尽的力量。
§10.3.4nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem; quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur.
因为自然本身不希望任何伟大的事物被迅速完成,并且在每一个最美丽的著作前都设置了困难;自然在生育上也制定了这一法律,即体型较大的动物应当在母亲的腹中停留更长的时间。
sed cum sit duplex quaestio, quomodo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar.
但是,既然如何写作和最应当写什么是双重的问题,我现在就从这里开始遵循其顺序。
§10.3.5sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inventis, dispositio probatis.
起初,笔耕哪怕是缓慢的,只要是勤勉的就好;让我们寻找最好的东西,而不要对那些立刻呈现出来的东西感到高兴;对发现的东西要运用判断,对认可的东西要进行布局。
delectus enim rerum uerborumque agendus est et pondera singulorum examinanda.
因为必须对事物和词语进行选择,并且必须衡量每一个词句的分量。
post subeat ratio collocandi versenturque omni modo numeri, non ut quodque se proferet verbum occupet locum.
随后,应当跟上安排位置的方法,并应当以各种方式琢磨节奏,而不是让任何一个呈现出来的词语直接占据位置。
§10.3.6quae quidem ut diligentius exsequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima.
确实,为了更勤勉地执行这些,必须经常温习刚刚写下的部分。
nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires et velut repetito spatio sumit impetum; quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant et ad illud, quo contenditur, spatium cursu ferantur; utque in iaculando brachia reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus.
因为除了这样做能让后续的内容与前文更好地衔接之外,那因写作的停顿而冷缩的思考热度,也会重新获得力量,并仿佛通过重新起跑而获得冲劲;正如我们在跳远比赛中看到的那样,选手们从更远的地方开始尝试,并在跑道上借着奔跑冲向那要达到的距离;又如我们在投掷标枪时收回手臂,为了射出武器而将肌肉向后拉紧。
§10.3.7interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat.
然而在此期间,如果风向有利,我们就应当扬帆起航,只要那份放任不至于欺骗我们。
omnia enim nostra, dum nascuntur, placent; alioqui nec scriberentur.
因为我们自己的一切东西在诞生时都是讨人喜欢的,否则它们根本不会被写下来。
sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitate.
但让我们回到判断力,重新推敲因顺畅而显得可疑的地方。
§10.3.8sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor.
我们得知萨鲁斯特就是这样写作的,而且确实,从作品本身就能明显看出其劳苦。
Vergilium quoque paucissimos die composuisse versus auctor est Varius.
瓦里乌斯也证实,维吉尔一天只写极少数的诗行。
oratoris quidem alia condicio est; §10.3.9itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero.
然而,辩论家的境遇则是另一回事;因此,我向初学者课以这种迟缓和细心。
nam primum hoc constituendum, hoc obtinendum est, ut quam optime scribamus; celeritatem dabit consuetudo.
因为首先必须确立这一点,必须保持这一点,即我们要写得尽可能好;速度将由习惯来赋予。
paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt.
渐渐地,素材会更容易显现,词语会随之响应,结构会紧跟其后,最终,一切都会像在一个训练有素的家庭中那样各尽其责。
summa haec est rei: §10.3.10cito scribendo non fit, ut bene scribatur; bene scribendo fit, ut cito.
事情的要点如下:急于求成写不出好文章;写好文章才能写得快。
sed tum maxime, cum facultas illa contigerit, resistamus ut provideamus et efferentes equos frenis quibusdam coerceamus; quod non tam moram faciet quam novos impetus dabit.
但是,尤其是在获得了那种能力的时候,我们要克制自己以便深谋远虑,并用某种缰绳来约束脱缰的野马;这不会带来耽搁,反而会赋予新的冲劲。
neque enim rursus eos, qui robur aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto.
另一方面,我也不认为那些在笔耕中已经培养出一定实力的人,应当重新被束缚于自我吹毛求疵的痛苦惩罚之中。
§10.3.11nam quomodo sufficere officiis civilibus possit, qui singulis actionum partibus insenescat? sunt autem quibus nihil sit satis;
因为,如果一个人在诉讼的每一个部分上都耗尽青春,他又怎么能够胜任公职呢?
omnia mutare, omnia aliter dicere quam occurrit velint; increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.
然而,有些人对什么都不满足;他们想改变一切,想把每件事都说得与脑海中浮现的完全不同;这些多疑的人极度对不起自己的才华,他们认为入念反倒给自己带来了写作的困难。

词汇与语法注释

  1. 10.3.1cui sententiae... adsignando — 意为“通过将这一观点赋予卢基乌斯·克拉苏这一角色”。夺格动名词 adsignando 支配 cui sententiae 作其与格宾语,支配 personam L. Crassi 作其宾格宾语。
  2. 10.3.2profectus non a summo petitus — 意为“并非从表面寻求的进步”。这呼应了前一句中“深耕的土地(terra alte refossa)”的农业比喻,指的是通过深厚的学习而非浅薄的基础所获得的进步。
  3. 10.3.5non ut quodque se proferet verbum occupet locum — non ut... occupet 表示否定的目的(“免得……占位”)。直译为“不至于让任何一个呈现出来的词语直接占据位置”,告诫人们不要不加批判地直接采用最先浮现在脑海中的词语。
  4. 10.3.6repetito spatio — 夺格绝对结构,意为“通过重新走过那段距离(退回原处)”。在跳远(saliendi)的比喻中,这对应于往回退以重新获取更长助走距离的动作(conatum longius petere)。
  5. 10.3.10calumniandi se — 动名词 calumniari 的属格,修饰 poenam。意为“自我吹毛求疵(不公正地指责自己)”,指在写作中陷入过度的疑神疑鬼、导致无法下笔的自毁式自我审查状态。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §10.3.1-10.3.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:10.3.1-10.3.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。