§10.2.20atque ego illi praeceptori, quem institueram in libro secundo, credidi non ea sola docenda esse, ad quae quemque discipulorum natura compositum videret; nam is et adiuvare debet, quae in quoque eorum invenit bona, et, quantum fieri potest, adiicere quae desunt et emendare quaedam et mutare; rector enim est alienorum ingeniorum atque formator.
而且,关于我在第二卷中所设定的那位教师,我一直深信,他不应当只教授他看到每个弟子在天性上所适合的那些东西;因为他既应该促成在他们每个人身上所发现的优点,又应当尽最大可能补充所缺失的东西,并修正某些东西、改变某些东西;因为他是他人天赋的引导者和塑造者。
§10.2.21difficilius est naturam suam fingere.
塑造自己的天性则更为困难。
sed ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui naturam obstare viderit, laborabit.
但是,即使是那位教师,尽管他希望在自己的弟子身上,凡是正确的东西都能尽可能地充实,然而,对于他看到其天性有所阻碍的弟子,他也绝不会强求。
id quoque vitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus.
这一点也是必须避免的,很大一部分人在此犯了错误,即:免得我们认为在演说中应当去模仿诗人和历史学家,或者在那些著作中去模仿演说家或演习辩论家。
§10.2.22sua cuique proposita lex, suus cuique decor est.
每个人都有其自身被赋予的规律,每个人都有其自身的得体。
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
因为喜剧既不升格穿上高底靴,相反地,悲剧也不穿平底鞋登场。
habet tamen omnis eloquentia aliquid commune; id imitemur quod commune est.
然而,一切雄辩都有某种共同之处;让我们模仿这共同的东西。
§10.2.23etiam hoc solet incommodi accidere iis, qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant;
对于那些将自己奉献给某一种特定文体的人来说,也往往会发生这种不便:如果他们喜欢某个人的严厉,即使在温和缓和的诉讼类型中也无法摆脱这种严厉;如果他们喜欢纤细和愉悦,在严厉和庄重的诉讼中,就无法充分契合事理的重量。
si tenuitas ac iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse, alia docendi alia movendi gratia dicenda; quorum omnium dissimilis atque diversa inter se ratio est.
尽管不仅诉讼彼此之间的状况不同,而且在单一诉讼中各部分的状况也不同,有些地方应该温和地宣说,有些地方应该严厉地宣说,有些地方应该激昂地宣说,有些地方应该舒缓地宣说,有些地方是为了教导,有些地方是为了动情;而所有这些方式彼此之间都是不同且多样的。
§10.2.24itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie, quem per omnia sequatur, addicere.
因此,我甚至不建议将自己专属地奉献给某一个特定的人,并在一切事上都追随他。
longe perfectissimus Graecorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii, plurima ille.
在希腊人中,德摩斯梯尼显然是最完美的,然而,其他人在某些地方也有做得更好的地方,而他在绝大多数地方做得最好。
sed non qui maxime imitandus, et solus imitandus est.
但是,最应当被模仿的人,并不就是唯一应当被模仿的人。
§10.2.25quid ergo? non est satis omnia sic dicere, quomodo M. Tullius dixit? mihi quidem satis esset, si omnia consequi possem.
那么又如何呢? 难道不能把一切都说得像马库斯·图利乌斯那样就足够了吗? 对我来说,如果我能企及他的一切,那确实足够了。
quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, iudicium Calvi quibusdam in locis adsumere?
然而,在某些特定的地方采纳凯撒的力量、凯利乌斯的严厉、波利奥的细致、卡尔乌斯的判断力,又有什么坏处呢?
§10.2.26nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix aliqua pars sequitur.
因为,除了这是明智之人的本分——如果可能的话,将每个人身上最优秀的东西转化为己有——之外,而且在如此困难的事情中,对于那些只盯着一个目标看的人来说,几乎没有任何部分能被真正继承。
ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quod cuique loco conveniat aptemus.
因此,既然要彻底再现你所挑选的那个人对人类来说几乎是不可能的,我们就应当把更多人的优点呈现在眼前,以便让长处互补,并让我们能够使之适应于各个具体的场合。
§10.2.27imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis.
然而,模仿(因为我将多次重复同样的话)不应当仅仅体现在词句上。
illuc intendenda mens, quantum fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae delectationi videantur data, ad victoriam spectent; quid agatur prooemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur.
心思应当致力于此:那些伟人在事物和人物的得体上达到了何种程度,有着怎样的深谋远虑,怎样的布局,以及所有的一切,甚至是那些似乎是为了娱乐而提供的细节,是如何指向胜利的;在序言中做了什么,陈述的方式是怎样的、以及如何多样,论证和反驳的力量如何,在调动各种情感方面的知识有多么深厚,以及公众的赞誉本身是如何为了实用性的缘故而被采纳的——这种赞誉只有在它自然跟随而来时才是最美丽的,而不是在它被刻意招引时。
haec si perviderimus, tum vere imitabimur.
如果我们看透了这些,那时我们才是真正地在模仿。
§10.2.28qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat, si quid redundabit, is erit, quem quaerimus, perfectus orator; quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersint quam illis, qui adhuc summi sunt, contigerunt.
而如果有人还能在这些之上加上自己特有的优点,以弥补所欠缺的,并削减任何冗余的部分,他就是我们所寻找的完美的雄辩家;如今,由于比起那些迄今为止最杰出的人所遇到的范例,我们拥有更多善于演说的典范,所以最应当让这样的人臻于圆满。
nam erit haec quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur.
因为,被称作超越了前人、启迪了后世,这也将成为他们的荣耀。