§10.2.11adde quod, quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo, quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum veris adfectibus.
此外还需补充的是,任何与他物相似的东西,必然都逊色于它所模仿的对象,正如影子之于肉体,肖像之于容貌,以及演员的表演之于真实的感情。
quod in orationibus quoque evenit.
这种情况在演说中也同样发生。
namque eis, quae in exemplum adsumimus, subest natura et vera vis; contra omnis imitatio ficta est et ad alienum propositum accommodatur.
因为在那些我们采纳为典范的事物中,蕴含着天性和真实的力量;相反,所有的模仿都是虚构的,并且是为适应他人的意图而被调整的。
§10.2.12quod facit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his adsimulata materia est.
这就是导致演习辩论比实际演说缺乏鲜血与力量的原因,因为在后者中题材是真实的,而在前者中题材是模拟的。
adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur.
此外还要补充的是,雄辩家身上最伟大的那些品质是无法模仿的,即天赋、构思力、力量、流畅,以及任何无法通过技艺传授的东西。
§10.2.13ideoque plerique, cum verba quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se, quae legerunt, effingi arbitrantur; cum et verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum certissima sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), sed prout opportune proprieque aut secus collocata sunt, et compositio cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.
因此,大多数人一旦从演说中摘录了某些词句,或者某些特定的文体节奏,便以为自己已经奇迹般地再现了他们所读到的东西;然而,词语既随时代而废弃,又随时代而流行,因为它们最可靠的规则在于习惯,而且它们就其本性而言并无好坏之分(因为就其自身而言,它们仅仅是声音),而是取决于它们是被安置得适时、得当,还是相反,而且文体的构成不仅适应于内容,同时也因其自身的多样性而最令人愉悦,而他们却未能理解这一点。
§10.2.14quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. primum, quos imitemur; nam sunt plurimi, qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierunt; tum in ipsis, quos elegerimus, quid sit, ad quod nos efficiendum comparemus.
因此,关于学习的这一部分,必须以极严密的判断力来审视一切:第一,我们应该模仿谁;因为有极多的人,竟然渴望去相似那些最差劲、最堕落的人;其次,在我们所挑选出来的那些人本身之中,什么是我们为了塑造自己而应当去对标的。
§10.2.15nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doctis, inter ipsos etiam mutuo reprehensa; atque utinam tam bona imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt.
因为即便在伟大的作家那里,也会出现一些瑕疵,并被学者们非议,甚至在他们彼此之间也互相指责;但愿那些模仿者在述说美好的事物时能够更加出色,就像他们在把坏的事物说得更糟时那样。
nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere.
而且,即使对于那些有足够判断力以避免缺陷的人来说,仅仅去描摹美德的假象,或者说去描摹那层——容我这样说——皮肤,甚至毋宁说是艾比克鲁斯所说的、从物体最表面流溢出来的那些“影像”,也是远远不够的。
§10.2.16hoc autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut aspectum orationis aptarunt; et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes.
然而,这种情况往往发生在那些未能深入探究其内在优点、却将自己迎合于演说所谓的第一印象的人身上;而且即使模仿对他们来说最成功,虽然在词句和节奏上相差无几,却无法企及演说力量与构思深度,反而大都退化变质,把邻近于美德的缺陷学了去,结果变成了:臃肿以代宏伟,干瘪以代简练,鲁莽以代刚健,糜烂以代富丽,跳脱以代沉稳,散漫以代质朴。
§10.2.17ideoque qui horride atque incomposite quidlibet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt; qui carent cultu atque sententiis, Attici scilicet; qui praecisis conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydidem superant; tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur: otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse.
因此,那些用粗糙且无条理的方式吐露出某种冰冷空洞之物的人,便自以为能与古人并驾齐驱;那些缺乏雕琢与警句的人,当然自命为“阿提卡风格”;那些因生硬截断结论而显得晦涩难懂的人,则超越了萨卢斯特和修昔底德;那些阴沉、枯燥的人,在与波利奥争锋;那些游手好闲、懒散无力的人,只要稍微拉长了某个句段,就敢起誓说西塞罗当年也一定会这样说话。
§10.2.18noveram quosdam, qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent esse videatur.
我曾认识某些人,他们觉得只要在句末放上“esse videatur”,自己就已经完美地展现了这位在演说上宛如天神的伟人的文风。
ergo primum est, ut quod imitaturus est quisque intelligat et quare bonum sit sciat.
因此,首要的事情是,每个人都应当理解自己将要模仿的是什么,并明白它为什么好。
§10.2.19tum in suscipiendo onere consulat suas vires.
其次,在承担这副重任时,应当衡量自己的力量。
nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet. ne, cui tenue ingenium erit, sola velit fortia et abrupta; cui forte quidem, sed indomitum, amore subtilitatis et vim suam perdat et elegantiam quam cupit non persequatur; nihil est enim tam indecens, quam cum mollia dure fiunt.
因为有些堪称楷模的事物,要么由于天性的软弱而力所不及,要么由于天性的差异而格格不入;免得才智薄弱的人只追求刚劲和险峭的风格,或者免得才智强健却难以驯服的人,因喜爱纤细而既丧失了自己的力量,又未能达到他所渴望的优雅;因为没有什么比把温柔之物处理得僵硬生涩更为不合时宜的了。