Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §10.2.1-10.2.10

模仿的重要性与超越前人的努力

第 294 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者在强调模仿优秀雄辩家的重要性的同时,指出不能满足于单纯的模仿,而必须抱着超越前人、与其实力并肩的竞争态度。

§10.2.1ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda.
从这些以及其他值得阅读的作家那里,既应当汲取词汇的丰富性、修辞手法的多样性,也应当汲取组合的法则,同时必须将心智导向一切美德的典范。
neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione.
因为无可怀疑,技艺的大部分都包含在模仿之中。
nam ut invenire primum fuit estque praecipuum, sic ea, quae bene inventa sunt, utile sequi.
因为,正如发现是第一位的且是最主要的,同样,追随那些已经被很好地发现的事物也是有益的。
§10.2.2atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus.
而且,整个人生的法则都在于,我们希望自己能做到我们在他人身上所赞许的事。
sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur; omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus.
正如孩子们为了形成书写的习惯而追随字母的笔迹,同样,音乐家关注教师的歌声,画家关注前人的作品,农民将经过实践检验的耕作法视为榜样;总之,我们看到一切学科的开端都是按照为它们所规定的模板塑造出来的。
§10.2.3et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis sirus.
而且凭赫拉克勒斯起誓,我们势必非得与善者相似,或者非得与他们不同。
similem raro natura praestat, frequenter imitatio.
自然极少提供相似的人,而模仿却经常如此。
sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet.
但是,正是这件事本身使得我们对一切事物的法则,比起那些没有任何可追随之物的人来说要容易得多,如果不能谨慎且有判断力地加以把握,就会带来危害。
§10.2.4ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum esse iis, quae sint ab allis inventa.
因此,首先,模仿本身是不够的,哪怕只是因为满足于他人所发现的东西是极其懒惰的心智的表现。
quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent? nempe nihil fuisset inventum.
因为,在那些没有先例的时代,如果人们认为除了他们已经知道的事情之外,自己无需做任何事或思考任何事,那么将会发生什么呢? 当然,什么也不会被发现。
§10.2.5cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit? an illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt?
那么,为什么由我们发现一些以前不存在的东西就是罪过呢? 难道那些未开化的人仅仅受心智天性的引导,就能产生如此多的东西,而我们却不会因为确切知道那些寻找的人已经找到了,从而被激发起去探索吗?
§10.2.6et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni? quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant.
既然那些在任何事情上都没有老师的人,都给后代留下了极多的东西,难道我们利用其他事物来发掘另一些事物就不会有益,以至于我们除了他人的恩惠之外一无所有吗? 正如某些画家仅仅致力于此:学会通过尺寸和线条来临摹画作。
§10.2.7turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris.
满足于仅仅达到你所模仿的水平,这也是可耻的。
nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus; ratibus adhuc navigaremus; non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscriberet.
因为,再次说明,如果没有人比他所追随的人取得更多的成就,那将会发生什么呢? 在诗人中,我们不会有超越利维乌斯·安德罗尼库斯的作品,在历史中,我们不会有超越大祭司年庄的作品;我们至今仍会乘着木筏航行;也不会有绘画,除非它仅仅勾勒出物体在阳光下所产生的阴影的最外围线条。
§10.2.8ac si omnia percenseas, nulla mansit ars, qualis inventa est, nec intra initium stetit, nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat.
而且如果你审视一切,没有任何一门技艺是以其被发现时的状态保持不变的,也没有停留在其起点之内,除非我们恰恰谴责我们自己的时代具有这种不幸,以至于现在终于什么都不再增长。
nihil autem crescit sola imitatione.
但是,单凭模仿是无法增长任何东西的。
§10.2.9quodsi prioribus adiicere fas non est, quomodo sperare possumus illum oratorem perfectum? cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur.
但是,如果对前人进行增补是不被允许的,我们又怎么能指望出现那个完美的雄辩家呢? 因为在我们迄今所知最伟大的那些人中,没有发现任何一个人是毫无欠缺或无可指责的。
sed etiam qui summa non appetent, contendere potius quam sequi debent.
然而,即使是那些不追求最高境界的人,也应当去竞争而不是仅仅追随。
nam qui hoc agit ut prior sit, §10.2.10forsitan, etiamsi non transierit, aequabit.
因为,那致力于成为第一的人,也许,即使不能超越,也会并驾齐驱。
eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat; necesse est enim semper sit posterior qui sequitur.
但是,如果一个人认为自己必须完全踩着别人的足迹前进,那么他就绝不可能与那个人并驾齐驱;因为追随者必然总是落后的。
adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem.
此外,在大多数情况下,多做一些比做完全相同的事要更容易。
tantam enim difficultatem habet similitudo, ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non res quae simillimae, quaeque pares maxime videantur, utique discrimine aliquo discernantur.
因为相似性具有如此巨大的困难,以至于即使大自然本身在这方面也没有如此成功,使得那些看起来最相似、最平等的事物,也无法通过某种差异来加以区分。

词汇与语法注释

  1. §10.2.1utile sequi — “utile”为中性形容词,在此作为主格或宾格补足语与不定式“sequi”(追随)连用,表示“追随……是有益的”。
  2. §10.2.3sed hoc ipsum — “sed hoc ipsum”为主句主语,其具体内容由“quod... facit”引导的同位语从句解释,主句的谓语动词为句末的“nocet”。
  3. §10.2.4pigri est ingenii — 属格“pigri... ingenii”是表示性质或特征的属格,与“est”连用,意为“这是懒惰心智的特征”。
  4. §10.2.10sibi utique insistendum — “insistendum”是表示义务或必须的动形容词,与行为者与格“sibi”连用,表示“自己必须在(其足迹上)行进”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §10.2.1-10.2.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:10.2.1-10.2.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。