§10.1.120Iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret.
如果朱利乌斯·塞昆杜斯能获得更长的寿命,他在后世无疑会拥有雄辩家最显赫的名声。
adiecisset enim atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest; id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret.
因为他本会、而且也正在向他的其他美德中添加那可能被认为欠缺的东西;也就是说,他应当变得更具战斗力,并且更频繁地从辞藻的雕琢转而关注对事物内容的考量。
§10.1.121ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum; ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.
然而,尽管他英年早逝,他依然为自己赢得了崇高地位;他的口才如此出众,他在阐明自己意图时的优美如此巨大,他的演讲风格如此明晰、流畅且华丽,即使是采纳的词汇其妥帖性也如此之高,在某些冒险求得的表达中所蕴含的表现力也是如此之大。
§10.1.122habebunt, qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc vigent, materiam vere laudandi.
在我们之后撰写关于雄辩家著作的人,将会有巨大的素材来真正赞美那些如今正活跃的人。
sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia.
因为今天法庭上正因一些最杰出的才华之士而光辉四射。
namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.
因为那些已经功成名就的辩护人正与古人竞争,而那些向着至善努力的青年人的勤勉也在模仿并追随他们。
§10.1.123supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt.
还有那些撰写过哲学著作的人,迄今为止,罗马文学在这个领域中产出的具有雄辩才能的人极少。
idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus exstitit.
因此,那同一个马尔库斯·图利乌斯,正如他在任何地方一样,在这部著作中也展现为柏拉图的竞争对手。
egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum; scias eum sentire quae dicit.
而布鲁图斯确实卓越,且比他在演说中要杰出得多,他足以胜任事物的分量;你会知道他对自己所说的话深有感触。
§10.1.124scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore.
康奈利乌斯·凯尔苏斯追随塞克斯提乌斯学派,撰写了相当多的著作,并非没有文采与光泽。
Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis.
在斯多葛派中,普劳图斯对事物的认知是有用的。
in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius.
在伊壁鸠鲁派中,卡提乌斯虽然是个浅薄的作家,但并非不讨人喜欢。
§10.1.125ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus.
在所有雄辩的类别中,我故意推迟谈论塞内卡,是因为关于我有一个错误流传的舆论,即人们相信我谴责他,甚至对他怀有敌意。
quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo.
这是在我努力将一种堕落且被各种缺点摧毁的演讲风格拉回到更严厉的评判标准时,发生在我身上的。
§10.1.126tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit.
然而在当时,他几乎是唯一一个在年轻人手中的作家。
quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, diffideret.
对于他,我固然并非试图完全排斥,但我绝不允许他被置于更优秀的人之上,而他从未停止攻击那些优秀的人,因为他意识到自己属于不同的风格,并不相信自己能在演讲中取悦那些喜欢那些优秀作家的人。
Amabant autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat.
可是,年轻人爱他胜过模仿他,他们偏离他的程度,正如他偏离古人一样深。
§10.1.127foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri.
因为,本来应当期望的是变得与那个人同等,或者至少是最接近。
sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat; deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat.
但他却仅仅因为缺点而讨人喜欢,每个人都致力于效仿自己所能模仿的那些缺点;接着,当他们自吹自擂是用同样的方式说话时,他们实际上败坏了塞内卡的名声。
§10.1.128cuius e multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio; in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est.
在其他方面,他的美德既多且大,才华流畅而丰富,极具热忱,对事物有丰富的认知;然而在这认知中,他有时被那些他委托去调查某些事物的人所蒙蔽。
§10.1.129tractavit etiam omnem fere studiorum materiam.
他还涉猎了几乎所有学术题材。
nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur.
因为他的演说、诗歌、书信和对话录都在流传。
in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit.
在哲学上他不够严谨,然而他是优异的恶德抨击者。
multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda; sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.
在他身上有许多显赫的警句,也有许多为了道德修养而值得阅读的内容;但在表达上大部分已经堕落,并因此极其有害,因为它们充斥着甜美的缺陷。
§10.1.130velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio.
你本会希望他是用他自己的才华、却用他人的判断力来演讲的。
nam si oblique contempsisset, si parum recta non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.
因为,如果他不曾含蓄地蔑视别人,如果不曾贪图那些不太正确的东西,如果不曾溺爱自己的一切,如果不曾用极其微碎的警句击碎事物的分量,那么赞同他的将是学者的共识,而不是孩童的偏爱。
§10.1.131verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium.
但即使如此,对于那些已经心智成熟、并在更严谨的风格中得到充分锻炼的人来说,他也值得阅读,哪怕仅仅是因为他可以训练两方面的判断力。
multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod utinam ipse fecisset.
因为,正如我所说,他身上有许多值得肯定、也有许多值得赞叹之处,只要注意挑选即可;但愿他自己当年也曾这样做。
digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet; quod voluit effecit.
因为那样的天性本配得上追求更好的东西;而他想做到的,他也确实做到了。