§10.1.98iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest.
如今,瓦里乌斯的《塞伊斯提斯》可以与任何一部希腊悲剧相媲美。
Ovidi Medea videtur mihi ostendere, quantam ille vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset.
奥维德的《美狄亚》在我看来表明了,如果那个男人选择支配自己的才华而不是纵容它,他本可以取得多么卓越的成就。
eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.
在我见过的作家中,蓬波尼乌斯·塞昆杜斯绝对是首屈一指的,虽然老人们认为他不太具有悲剧作家的气质,但他们也承认他在学识和文采上出类拔萃。
§10.1.99in comoedia maxime claudicamus.
在喜剧方面,我们最显跛行。
licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram, §10.1.100adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem in alio genere linguae suae obtinuerint.
尽管根据埃利乌斯·斯蒂洛的意见,瓦罗说如果缪斯女神们想用拉丁语说话,她们就会用普劳图斯语言说话;尽管古人对凯基利乌斯赞誉有加;尽管泰伦提乌斯的著作被归于阿非利加努斯·西庇阿(然而这些著作在这一类型中是最为优雅的,如果它们保持在三音步诗行之内,还会拥有更多的魅力),但我们仍几乎连一个模糊的影子都追赶不上,以至于在我看来,罗马语言本身似乎无法接纳那种仅赋予阿提卡人的优雅,因为即使是希腊人在其语言的其他方言中也未能获得它。
togatis excellit Afranius; utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus.
在托加剧(罗马题材喜剧)中,阿夫拉尼乌斯出类拔萃;但愿他没有用对男童的丑恶之爱来玷污他的题材,从而坦白了自己的品行。
§10.1.101at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem;
然而,历史并不会向希腊人让步,我也不会害怕拿萨卢斯特去抗衡修昔底德,希罗多德也不会因为提图斯·李维与他齐名而感到气恼。
ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt; adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis.
李维在叙事中展现出惊人的愉悦感和最清澈的明晰度,而在演说中其雄辩更是无法言喻;其所言的一切都是如此契合情境与人物;至于情感,尤其是那些较为温和的情感,退一步说,没有哪位历史家比他呈现得更动人了。
§10.1.102ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est.
因此,他以不同的美德达到了萨卢斯特那不朽的敏捷。
nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.
因为在我看来,塞尔维利乌斯·诺尼亚努斯说得很妙:“他们与其说相似,不如说并驾齐驱”;我们自己也听过他的演说,他因才华的力量而闻名,警句频出,但比起历史的权威所要求的,他的文字不够精炼。
§10.1.103quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor.
在年龄上稍微领先于他的奥菲迪乌斯·巴苏斯,尤其是在他的《日耳曼战争记》中,在这一体裁本身中表现得极为出色,他在所有方面都值得称道,但在某些方面却逊色于他自己的力量。
§10.1.104superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur.
如今依然健在并点缀着我们时代荣耀的,是一位值得千秋万代铭记的伟人,他日后会被提及,而现在已被人们心领神会。
habet amatores nec immerito Cremuti libertas, quanquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat.
克雷穆提乌斯的自由言论拥有其拥趸,且并非毫无道理,尽管那些因说出而伤害了他的内容已被删剪。
sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent.
但即使在存留的作品中,你也能发现足够高昂的气节和大胆的见解。
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
还有其他优秀的作家,但我们是在品尝体裁,而不是在搜罗图书馆。
§10.1.105oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possint.
的确,演说家们最能使拉丁雄辩术与希腊并驾齐驱。
nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim.
因为我可以毫不畏惧地将西塞罗与他们中的任何一位对立起来。
nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore; neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem.
我并非不知道我会为自己招来多么大的争论,尤其是在此时将他与德摩斯梯尼进行比较并非本意;因为这并无必要,因为我认为德摩斯梯尼是首要应该阅读、甚至应该背诵的人。
§10.1.106quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi, praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis.
我认为他们的大部分美德都是相似的:谋篇、布局、划分、准备、证明的方法,总之属于“构思”的一切。
in eloquendo est aliqua diversitas; densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adiici, curae plus in illo in hoc naturae.
在表达上有一些差异:前者更为浓密,后者更为丰沛;前者收尾更严密,后者更宽广;前者总是以锐利交战,后者则频繁且辅以分量;对于前者,无法削减任何东西,对于后者,无法添加任何东西;前者中有着更多的雕琢,后者中有着更多的天性。
§10.1.107salibus certe et commiseratione, qui duo plurimum in adfectibus valent, vincimus.
诚然,在风趣与激发同情方面,这两者在调动情感上力量最大,我们胜过他们。
et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit; sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit.
也许是国家的风俗剥夺了他的结语;但拉丁语不同的特质也同样较少允许我们拥有那些阿提卡人所赞叹的东西。
in epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est.
确实,在信件中——尽管两者皆有——或是在对话录中——他在这方面毫无建树——是毫无争议的。
§10.1.108cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit.
然而,在这一点上必须让步:他不仅在先,而且在很大程度上成就了如此伟大的西塞罗。
nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.
因为在我看来,马尔库斯·图利乌斯在将自己完全投入到对希腊人的模仿中时,再现了德摩斯梯尼的力量、柏拉图的丰沛、以及伊索克拉底的愉悦。