§10.1.109nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum; sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas.
而且事实上,他不仅通过勤奋的学习达到了每个人身上最优秀之处;相反,他那不朽才华极其幸福的丰饶,从他自身产生出了大部分、甚至可以说是全部的美德。
non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.
因为他不像品达所说的那样收集雨水,而是以活泼的泉流喷涌而出,他是作为天赐的某种礼物而诞生的,在这样一个人身上,雄辩术得以尝试其全部的力量。
§10.1.110nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? cui tanta unquam iucunditas adfuit? ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat tamen ille non rapi videatur, sed sequi.
因为谁能更细致地教导、更强烈地打动人心? 谁曾拥有如此巨大的愉悦感? 以至于你会相信,他那些强行夺取来的东西,竟是他恳求而得来的;而且,尽管他用自己的力量使裁判官偏离方向,但那位裁判官似乎并非被裹挟而去,而是主动追随。
§10.1.111iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
如今,在他所说的一切中都蕴含着如此巨大的权威,以至于令人羞于反对;他所带来的不是辩护人的热忱,而是证人或裁判官的公信力。 与此同时,所有这些几乎没有任何人能用最专注的精力勉强达到的特质,他却能毫不费力地流露出来;而且,那无可比拟的优美演说,依然展现出一种极其幸福的从容。
§10.1.112quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur.
因此,他被同时代的人称为“法庭之王”是理所当然的;而在后世,他确实取得了这样的成就,以至于“西塞罗”如今不再是一个人的名字,而是雄辩术本身的代名词。
hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.
因此,让我们注视他,让他成为摆在我们面前的榜样;让那个对西塞罗大为赞赏的人知道,他自己已经取得了进步。
§10.1.113multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
阿西尼乌斯·波里奥具有丰富的构思和极大的勤勉,以至于在某些人看来甚至有些过分,且拥有足够的判断力和气魄;但他与西塞罗的文采和愉悦感相去甚远,以至于看起来像是前一个世纪的人。
at Messala nitidus et candidus et quadam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor.
而梅萨拉则文雅而明晰,在演讲中某种程度上展现出他的高贵气质,但在力量上稍逊。
§10.1.114C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur.
然而,如果该尤斯·凯撒当初只专心于法庭的话,我们的人当中就不会有别人被提名来与西塞罗抗衡。
tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia.
在他身上有如此巨大的力量,那般锐利,那般激情,以至于显而易见他是以他打仗时同样的斗志来演说的;然而,对于语言的惊人优雅(他曾专门对此进行过钻研)修饰了所有这些特质。
§10.1.115multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset.
凯里乌斯很有才华,尤其是在控告中富有幽默感,他是一位配得上获得更好思想和更长寿命的人。
inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque.
我发现有些人将卡尔乌斯置于所有人之上,我也发现有些人相信西塞罗的说法,即卡尔乌斯因对自己过分苛责而失去了真正的血肉之躯;但他的演讲既圣洁又庄重,既经受了锤炼,也经常富有激情。
imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit.
然而,他是阿提卡学派的模仿者,如果他本来还要添加什么的话,那么早逝对他来说是一个伤害。
§10.1.116et Servius Sulpicius insignem non inmerito famam tribus orationibus meruit.
塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯也凭借三篇演说理所当然地赢得了显赫的名声。
multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret.
卡西乌斯·塞维鲁如果能带着批判性的眼光去阅读,将提供许多值得模仿的东西;他如果能在其他美德之外,再加上演讲的色彩和庄重,就本该被列入最杰出的人物之中。
§10.1.117nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor; sed plus stomacho quam consilio dedit.
因为他身上有极多的才华,有惊人的犀利,也有风趣和热情;但他把更多的精力留给了脾气,而不是理智。
praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est.
此外,正如其机智是辛辣的一样,这种辛辣本身也经常显得滑稽。
§10.1.118sunt alii multi diserti,(quos persequi longum est.
还有许多其他有口才的人,逐一追溯将是一件冗长的事。
eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi.
在我见过的人当中,多米提乌斯·阿菲尔和朱利乌斯·阿非利加努斯显然是最杰出的。
arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas; hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus.
前者在艺术和整个演说风格上都更胜一筹,你不用害怕将他列入古人的行列;后者则更为激昂,但在用词上过于讲究,在结构上时而过于冗长,在比喻上不太节制。
erant clara et nuper ingenia.
最近也曾有一些杰出的才华之士。
§10.1.119nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt; et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior.
因为特拉卡卢斯通常是崇高且足够开明的人,你会相信他追求的是最好的东西,但听他演讲时感觉他更为伟大;因为他拥有我未在他人身上见过的美妙声音、足以应付舞台的朗诵技巧以及优雅的仪态,总之,所有外在的东西,在他身上都绰绰有余;而维比乌斯·克里斯普斯则沉稳、讨喜、天生为了取悦他人,但他在私人案件中比在公共案件中表现得更好。