§10.1.88Ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem.
让我们像崇敬因古老而神圣的圣林一样崇敬恩尼乌斯吧,在这些圣林中,巨大而古老的橡树现在所拥有的美感已不如它们所激起的敬畏。
propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles.
其他诗人更接近我们,对于我们正在谈论的这一目的也更有用。
lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus.
奥维德即使在英雄诗中也确实放任奔放,且过于溺爱自己的才华,但在局部上仍值得赞美。
§10.1.89Cornelius autem Severus, etiam si sit versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum.
此外,科尔内利乌斯·塞维鲁即使作为韵律作家好过作为诗人,但如果他正如人们所说,按照第一卷的范本写完了《西西里战争》,他就会理所当然地为自己赢得第二的位置。
Serranum consummari mors immatura non passa est; puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem.
过早的死亡没能允许塞拉努斯达到完美;然而他年轻时的作品既显示了极大的天赋,又显示了在那个年龄尤为令人赞赏的对正确风格的追求。
§10.1.90multum in Valerio Flacco nuper amisimus.
我们最近在瓦莱里乌斯·弗拉库斯身上失去了很多。
vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit.
萨莱乌斯·巴苏斯的才华是热烈而富有诗意的,但他自身并未因老年而成熟。
Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet.
拉比利乌斯和佩多如果时间充裕的话,并非不值得了解。
Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.
卢坎热情、激昂,且以格言式的警句闻名,而且,说出我的真实感受,他更应该被演说家而非诗人效仿。
§10.1.91hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum.
我们提到这些人,是因为对天下的忧虑使日耳曼尼库斯·奥古斯都偏离了他所开始的学问研究,而在神明看来,他仅仅成为最伟大的诗人似乎还不够。
quid tamen his ipsis eius operibus, in quae donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius? quis enim caneret bella melius, quam qui sic gerit? quem praesidentes studiis deae propius audirent? cui magis suas artes aperiret familiare numen Minerva?
然而,在他把帝国交托后隐退的年轻时代所创作的这些作品中,还有什么比这更崇高、更博学、简而言之在各个方面都更卓越的呢? 因为谁能比这样亲身进行战争的人更好地歌颂战争呢? 主持研究的女神们会更亲切地倾听谁的歌唱? 密涅瓦这位亲近的神明会对谁更多地展示她的技艺呢?
§10.1.92dicent haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista praestringitur.
未来的世纪会更充分地谈论这些,因为现在这一赞誉被他其他美德的光辉所掩盖。
nos tamen sacra litterarum colentes feres, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe versu testamur,
"
inter uictrices hederam tibi serpere laurus. "
然而,凯撒啊,崇敬文学神圣仪轨的我们将不会默默走过,并且至少用维吉尔的诗句来作证,你将会宽容我们:“在胜利的月桂冠之间,常春藤为你蔓延。
§10.1.93elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus.
” 在哀歌方面,我们也向希腊人挑战,其中提布卢斯在我看来是最简洁且优雅的作者。
sunt qui Propertium malint.
也有人更喜欢普罗佩提乌斯。
Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus.
奥维德比两者都更放任,正如加卢斯更生硬一样。
satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent.
萨图拉(讽刺诗)则完全是我们的,在这一领域,首先获得杰出赞誉的卢基里乌斯至今仍有一些如此忠实于他的爱好者,以至于他们毫不犹豫地将他置于不仅同类作品的作者之上,而且置于所有诗人之上。
§10.1.94ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat.
我对这些热狂者的异议,正如我对水平不高的霍拉蒂斯的异议一样,霍拉蒂斯认为卢基里乌斯“流淌着泥沙”,并且“有一些你可以去除的东西”。
nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis.
因为在他身上有着惊人的学识和自由言论,以及由此产生的辛辣和丰富的机智。
multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus.
霍拉蒂斯要简洁得多,也更纯洁,而且,除非我因对他的偏爱而受其所累,他是最杰出的。
multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit.
佩尔西乌斯虽然仅凭一本书,也赢得了许多真正的荣耀。
sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur.
今天也有杰出的人,以及将来会被提及的人。
§10.1.95alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus.
那种另一种甚至更古老的萨图拉类型,但不仅仅混合了诗歌的多样性,是由罗马人中最博学的人特伦提乌斯·瓦罗创立的。
plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae.
他撰写了极多且极博学的书籍,精通拉丁语、所有古代史以及希腊和我们自己的事务,然而他所贡献的更多是知识而非文采。
§10.1.96iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed aliis quibusdam interpositus; cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur.
雅姆布斯(双音步诗)确实没有被罗马人作为自己的专属体裁来赞美,而是穿插在其他一些体裁中;它的辛辣可以在卡图卢斯、比巴库卢斯以及霍拉蒂斯身上找到,尽管在霍拉蒂斯那里有长短句(埃波德斯)的介入。
at Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus.
但在抒情诗方面,同样的霍拉蒂斯几乎是唯一值得一读的。
nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax.
因为他有时会高歌昂扬,又充满了愉悦与优雅,修辞多变,且在措辞上极其大胆而幸运。
si quem adiicere velis, is erit Caesius Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium.
如果你想增加任何人,那将是凯西乌斯· 巴苏斯,我们最近见过他;但活人的才华远远超过了他。
§10.1.97tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
古代悲剧作家阿基乌斯和帕库维乌斯因其思想的庄重、言辞的份量以及角色的权威而最著名。
ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse.
至于华丽和在雕琢作品上的终极技艺,似乎更多是时代的欠缺,而非他们自身的不足。
virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt.
然而,更多的力量被归功于阿基乌斯;而那些自命不凡学识渊博的人,则希望帕库维乌斯显得更博学。