Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §10.1.76-10.1.87

希腊演说家与哲学家以及罗马诗人之评价

第 289 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良评估了以德摩斯梯尼为首的希腊主要演说家,以及柏拉图、亚里士多德等哲学家的修辞价值。随后,他转向对罗马诗人的评价,高度赞扬维吉尔是最接近荷马的存在。

§10.1.76sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis aetas una tulerit.
紧接着是一大批演说家,仿佛一个时代在雅典同时孕育了十位演说家。
quorum longe princeps Demosthenes ac paene lex orandi fuit;
在他们之中,德摩斯梯尼显然是首屈一指的,甚至几乎成为了辩论的法律本身。
tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias.
他体内蕴含着如此巨大的力量,一切都如此紧凑,仿佛被某种筋腱紧紧绷起,没有半点废话,他的这种说话方式使你既找不到他所缺失的东西,也找不到他所多余的东西。
§10.1.77plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est; carnis tamen plus habet, minus lacertorum.
埃斯基内斯更为丰富和流丽,因为他没有那么紧凑,所以显得更为宏大;然而他肉多骨少(肌肉较少)。
dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim utilior, magis par.
许佩里德斯尤为甜美且敏锐,但更适合于较小的诉讼,虽不至于说他更为有用,但更为适宜。
§10.1.78his aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis est docere, quaeras perfectius.
吕西亚斯比这些人年长,他细腻而优雅,如果对于一个演说家来说,教导人便已足够,那么你无法要求比他更完美的了。
nihil enim est inane, nihil arcessitum; puro tamen fonti quam magno flumini propior.
因为没有任何空洞,也没有任何牵强附会;然而他更接近清澈的泉水,而非浩瀚的大河。
§10.1.79Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, nec immerito; auditoriis enim se, non iudiciis compararat; in inventione facilis, honesti studiosus, in compositione adeo diligens, ut cura eius reprehendatur.
伊索克拉底在另一种不同的演说风格中,华丽而整饬,更适应于体育场(练习场)而非战场,他追求了辩论的一切美感,且并非无因;因为他是为了讲堂而非为了法庭来准备自己的;他在构思上轻松自如,热心于高尚的事物,在句序组织上极其用心,以至于他的过分细致反遭非议。
§10.1.80neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos.
在我所谈到的这些人中,我并不认为他们只有这些优点,而是认为这些是主要优点,也不认为其他人不够伟大。
quin etiam Phalerea illum Demetrium, quanquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et facundiae fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis, qui dici possit orator; quem tamen in illo medio genere dicendi praefert omnibus Cicero.
甚至,我承认那个法勒鲁姆的德米特里,尽管据说他是第一个使雄辩术走向衰落的人,但他也拥有极大的才华和口才,仅凭他是最后一个几乎可以被称为演说家的阿提卡人这一点,就值得铭记;然而在那种“中等”演说风格中,西塞罗将其置于所有人之上。
§10.1.81philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica? multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus.
在哲学家之中——马尔库斯·图利乌斯自承从他们那里吸取了大部分的雄辩之才——谁能怀疑柏拉图是最杰出的,无论是在辩论的敏锐上,还是在某种神圣的、荷马式的表达才能上? 因为他远远超越了散文(希腊人称之为“步行的”语言),以至于在我看来,他并非凭着凡人的才智,而是凭着德尔斐神明的某种神谕而受到启示。
§10.1.82quid ego commemorem Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae testimonium est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam.
我又何需提起色诺芬那天然去雕饰的甜美,那是任何刻意雕琢都无法企及的? 以至于美惠三女神似乎亲自塑造了他的言辞,而古喜剧中关于伯里克利的证言,也可以最公正地移用到他身上:说某种说服的女神安坐在他的唇间。
quid reliquorum Socraticorum elegantiam?
其他苏格拉底弟子的优雅又如何呢?
§10.1.83quid Aristotelem? quem dubito scientia rerum an scriptorum copia an eloquendi suavitate an inventionum acumine an varietate operum clariorem putem.
亚里士多德又如何? 我不知道该认为他在事物的知识上、在著作的丰富上、在表达的甘美上、在构思的敏锐上,还是在作品的多样性上更为杰出。
nam in Theophrasto tam est loquendi nitor ille divinus, ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur.
因为在泰奥弗拉斯托斯身上,那种言辞的华丽是如此神圣,以至于据说他甚至连名字也是由此而来的。
§10.1.84minus indulsere eloquentiae Stoici veteres; sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici.
早期斯多葛派学者不太耽溺于辞藻;但他们既劝人向善,又在总结和证明自己确立的论点上极有力量,然而他们更在内容上敏锐,而非在言辞上宏伟,而这确实是他们并不刻意追求的。
§10.1.85idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est.
我们也必须在罗马作家中遵循同样的顺序。
itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.
因此,正如荷马在他们之中,维吉尔将在我们之中给出最吉祥的开端,毫无疑问,他是所有希腊和我们该体裁诗中最接近荷马的一位。
§10.1.86utar enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi; qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, Secundus, inquit, est Vergilius, propior tamen primo quam tertio.
因为我将使用同样的言词,那是我年轻时从多米提乌斯·阿弗尔那里听来的;当时我问他认为谁最接近荷马,他回答说:“第二位是维吉尔,但他更接近第一位,而非第三位。
et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.
” 确实,虽然我们屈服于那种神圣且永恒的天才,但正因为如此,在维吉尔身上有更多的用心和勤奋,这恰恰是因为他必须付出更多的劳动;而我们在那些杰出的部分上输了多少,或许可以通过整体的均衡来弥补。
§10.1.87ceteri omnes longe sequentur.
其他所有人都将远远落后。
nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis.
因为马塞尔和卢克莱修确实值得一读,但并非为了塑造文风,也就是雄辩的肉体;他们各自在自己的题材中都很优雅,但一个平庸,另一个晦涩。
Atacinus Varro in iis, per quae nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.
阿塔克斯的瓦罗在他获得声誉的那些作品中,是他者作品的翻译者,固然不容忽视,但对于增强说话能力来说,他提供的养料并不充足。

词汇与语法注释

  1. §10.1.76ut cum decem simul Athenis aetas una tulerit — 结果连词 `ut` 与引导时间或情况的 `cum` 从句相结合的句式。使用完成时虚拟语气 `tulerit`,用以表达人才极度集中的情况:“以至于就像一个时代在雅典同时孕育了十位演说家那样。”
  2. §10.1.77quo minus strictus est — 伴随比较级 `minus` 的表示比例或原因的关系副词性夺格 `quo`。表示比例关系:“因为他没有那么紧凑,(所以显得更为宏大)。”
  3. §10.1.78quo nihil ... quaeras perfectius — 关系代词夺格 `quo` 作为比较级 `perfectius` 的比较基准(即比较夺格)。`quaeras` 是表示潜在或可能性的现在时虚拟语气,意为“你无法寻求比他(吕西亚斯)更完美的人”。
  4. §10.1.86ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est — 表示让步与对比的关联句式 `ut ... ita ...`:“虽然我们向他(荷马)那神圣且永恒的天才让步,但在他(维吉尔)身上却有更多的用心……”。`cesserimus` 是表示让步的完成时虚拟语气。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §10.1.76-10.1.87. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:10.1.76-10.1.87

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。