§10.1.66plures eius auctores; Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui.
它的创作者有很多,但阿里斯托芬、欧波利斯和克拉提诺斯是最杰出的。
tragoedias primus in lucem Aeschylus protulit, sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus; propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati.
艾斯库罗斯最早将悲剧带入世人目光中,他高贵、庄严,常常辞藻华丽到近乎流于弊病,但在大多数方面显得粗糙且未整理;因此,雅典人允许后来的诗人在修正他的剧作后送去竞赛,许多人也以此方式获得了桂冠。
§10.1.67sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quaeritur; idque ego sane, quoniam ad praesentem materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo.
但索福克勒斯和欧里庇得斯使这一文学形式远为明亮地焕发光彩,在他们截然不同的表达风格中,哪一位是更好的诗人,在大多数人中广受争议;而由于这与当前的主题毫无关系,我便不作评判。
illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe fore Euripiden.
但有一点是每个人都必须承认的,即对于那些准备从事法庭实务的人来说,欧里庇得斯要有用得多。
§10.1.68namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus; in adfectibus vero cum omnibus mirus tum in iis qui miseratione constant facile praecipuus.
因为他不仅在措辞上更接近演说风格(那些认为索福克勒斯的庄严、悲剧高底鞋和声响更为高贵的人恰恰对此予以非难),而且思想凝练,在智者们流传下来的学说上几乎与他们不相上下,并且在论辩和反驳中,足以与任何在广场中雄辩的人相提并论;在情感表达上,他不仅在所有情感中都令人赞叹,在那些由激起怜悯所组成的情感中更无疑是首屈一指的。
§10.1.69hunc admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, effingenda sufficiat; ita omnem vitae imagine expressit, tanta in eo inveniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus accommodatus.
最赞赏并效仿他的是米南德,尽管是在不同的体裁中,正如他自己经常证明的那样;在我的评判中,只要被认真阅读,他一个人就足以塑造我们所教导的一切要素;他如此完整地描绘了整个生活的画面,其创作素材之丰富,表达才能之高超,使其完美地适应了所有的事物、角色和情感。
§10.1.70nec nihil profecto viderunt, qui orationes, quae Charisii nomini addicuntur, a Menandro scriptas putant.
那些认为归于卡里修斯名下的演说词是由米南德所写的人,绝对并非没有眼光。
sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.
但在我看来,他在自己的作品中更充分地证明了自己是一个演说家,除非那些在《调停》、《继承人》、《洛克里的女子》中出现的审判辩护,或者在《胆怯者》、《立法者》、《假冒子》中的演说练习,并没有在所有雄辩要素上达到完美。
§10.1.71ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum.
然而,我认为他对于拟演说家会有更大的贡献,因为他们必须根据争论案件的情况扮演多种角色:父亲、儿子、军人、农夫、富人、穷人、发怒者、恳求者、温和者、严厉者。
in quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor.
在这所有角色中,这位诗人对得体(decor)的把握都令人惊叹地得到了保持。
§10.1.72atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit.
而且,他确实夺去了同类作品中所有其他创作者的名声,用他自己光辉的万丈瞩目将他们笼罩在黑暗之中。
tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere; et praecipue Philemon, qui ut prave sui temporis iudiciis Menandro saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.
然而,如果以宽容的态度阅读,其他喜剧作家也有一些可以摘录的东西;特别是菲莱蒙,尽管他由于当时偏颇的评判常常被置于米南德之上,但根据所有人的共识,他理应被认为是第二位的。
§10.1.73historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeferendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem consecuta.
许多人卓越地撰写过历史,但没有人怀疑其中有两位远胜于其余的人,他们截然不同的特质获得了几乎同等的赞誉。
densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus; ille concitatis hic remissis adfectibus melior, ille contionibus hic sermonibus, ille vi hic voluptate.
修昔底德文风凝练、简短且总是步步紧逼;希罗多德则优美、明晰、流丽;前者更擅长描绘激昂的情感,后者擅长平和的情感;前者擅长公众演说,后者擅长私下谈话;前者胜在力量,后者胜在愉悦。
§10.1.74Theopompus his proximus ut in historia praedictis minor, ita oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu fuerit orator.
特奥蓬波斯最接近他们,虽然在历史方面逊色于上述两人,但更类似于演说家,因为他在被吸引去从事这项工作之前,长期担任演说家。
Philistus quoque meretur, qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior.
菲利斯托斯也同样值得从他们之后那一群虽然优秀但也只是平庸的作者中脱颖而出,他是修昔底德的模仿者,虽然力量弱得多,但在某种程度上更为清晰。
Ephorus, ut Isocrati uisum, calcaribus eget.
埃福罗斯正如伊索克拉特斯所认为的那样,需要马刺。
§10.1.75Clitarchi probatur ingenium, fides infamatur.
克雷塔尔科斯的才华受到认可,但他的可信度却饱受恶名。
longo post intervallo temporis natus Timagenes vel hoc est ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit.
很久以后出生的蒂马格内斯正因这一举动而值得称赞:他以新的声誉恢复了中断的历史编纂行业。
Xenophon non excidit mihi, sed inter philosophos reddendus est.
我没有忘记色诺芬,但他应当被归在哲学家之中。