Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §10.1.54-10.1.65

希腊叙事诗抒情诗与喜剧诗人的评价

第 287 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

逐一评估了叙事诗、抒情诗和古喜剧主要诗人的特点,概括了他们如何有益于立志成为演说家的学习者。

§10.1.54Panyasin ex utroque mixtum putant in eloquendo neutriusque aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia alterum disponendi ratione superari.
人们认为,帕纽阿西斯在表达风格上融合了两者,却未能达到其中任何一人的优点;然而,其中一人在题材上被他超越,另一人则在布局方法上被他超越。
Apollonius in ordinem a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes, poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt; non tamen contemnendum reddidit opus aequali quadam mediocritate.
阿波罗尼奥斯未能进入文法家们所制定的正典中,因为作为诗人的评判者,阿里斯塔科斯和阿里斯托芬没有将他们同时代的任何人列入其中;然而,由于一种均衡的平庸,他并未创作出可以被轻视的作品。
§10.1.55arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio; sufficit tamen operi, cui se parent credidit.
阿拉托斯的素材缺乏动感,因为其中没有多样性,没有情感,没有角色,也没有任何人的台词;然而,对于他认为自己能够胜任的作品,他已经是足够优秀的了。
admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat.
忒奥克里托斯在他自己的门类中令人赞叹,但那粗犷而田园风格的缪斯不仅害怕辩论场,甚至害怕城市本身。
§10.1.56audire videor undique congerentes nomina plurimorum poetarum.
我似乎听到人们从四面八方汇集起极多诗人的名字。
quid? Herculis acta non bene Pisandros? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius? quid? Euphorionem transibimus? quem nisi probasset Vergilius, idem nunquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem.
什么? 难道皮桑德罗斯没有很好地歌颂赫拉克勒斯的伟业吗? 马克尔和维吉尔难道是徒劳地模仿尼坎德罗斯吗? 什么? 难道我们要略过欧福里翁吗? 如果维吉尔没有赏识他,他也绝不会在《牧歌》中提到用卡尔基斯诗行创作的诗歌。
quid? Horatius frustra Tyrtaeum Homero subiungit?
什么? 难道贺拉斯是徒劳地将蒂尔泰奥斯紧随荷马之后吗?
§10.1.57nec sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit.
的确,没有人的知识会匮乏到如此地步,以至于不能至少将一份从图书馆里拿来的目录抄写到自己的书里。
nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid.
因此,我既不是不知道我所略过的那些人,也绝非贬低他们,因为我曾说过,在所有人身上都有某些有益的东西。
§10.1.58sed ad illos iam perfectis constitutisque viribus revertemur; quod in cenis grandibus saepe facimus ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit.
但我们将在我们的力量已经完善并确立之后再回到他们身边;正如我们在盛大宴会上经常做的那样,当我们被最好的食物填饱之后,那些较便宜的食物所带来的多样性仍会令我们感到愉悦。
tunc et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas occupavit.
那时,我们也将有闲暇捧起哀歌,卡利马科斯被认为是其中的首领,而根据大多数人的承认,菲莱塔斯占据了第二位。
§10.1.59sed dum adsequamur illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus color.
但是,在如我所说获得那种稳固的熟练之前,我们必须习惯于最好的作者,并且我们的思想应当通过多读而不是通过阅读许多作者来塑造,并汲取其风格色彩。
itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus.
因此,在阿里斯塔科斯评判所接受的三位双音步(雅姆)诗人中,唯有阿尔基洛科斯对培养熟练的帮助最大。
§10.1.60summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam, quod quoquam minor est, materiae esse non ingenii vitium.
他身上的表达力量极大,其思想既强劲又简练且充满震慑力,蕴含着极多的血肉与筋骨,以至于在某些人看来,他在任何方面逊色于他人,都是题材的缺陷,而非才智的过错。
§10.1.61novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine; propter quae Horatius eum merito credidit nemini imitabilem.
然而在九位抒情诗人中,宾达罗斯在气魄的宏伟、思想、修辞格、事物与措辞极幸福的丰饶以及仿佛雄辩的奔流方面,无疑是遥遥领先的首领;由于这些原因,贺拉斯理所当然地认为他是任何人都无法模仿的。
§10.1.62Stesichorus quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem.
斯泰西科罗斯在才智上是多么强劲,他的题材也展现了这一点,他歌颂了最重大的战争和最著名的将领,用里拉琴承担了叙事诗的重任。
reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse; sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est.
因为他在角色行动和说话时赋予了他们应有的尊严,而且如果他保持了克制,他似乎能最接近并抗衡荷马;但他过于冗长且溢出,这虽然应当受到指责,但却是丰饶带来的缺陷。
§10.1.63Alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi plerumque oratori similis; sed et lusit et in amores descendit, maioribus tamen aptior.
阿尔卡埃乌斯在他的部分作品中理所当然地被赠予黄金拨子,在那些作品中他抨击僭主,对道德也大有裨益,在表达上也简练而宏伟,在演说力量上多处与演说家相似;但他也有嬉戏之作,并沉溺于情歌,不过他更适合重大的题材。
§10.1.64Simonides, tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest; praecipua tamen eius in commovenda miseratione virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eius operis auctoribus praeferant.
西莫尼德斯在其他方面较为平实,但可以通过其贴切的措辞和某种愉悦感而获得推荐;然而,他最主要的优点在于激发同情,以至于某些人在这个方面将他置于该门类所有创作者之上。
§10.1.65antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
古喜剧不仅几乎独自保留了阿提卡方言那种纯正的优雅,而且具有极雄辩的自由,且在抨击恶习方面独树一帜,但在其他方面也拥有极大的力量。
nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior.
因为它是宏伟、优雅且富有魅力的,而且我不知道是否还有任何诗歌(当然在荷马之后,他像阿喀琉斯一样总是理所当然地被排除在外)要么与演说家更相似,要么更适合培养演说家。

词汇与语法注释

  1. 10.1.54alterum... alterum — 指前文紧接着提到的赫西俄德和安提马科斯。在语境中,前一个 alterum 指代赫西俄德(其神话题材较为单薄),后一个 alterum 指代安提马科斯(在结构布局上有所欠缺),以此对比帕纽阿西斯在这两个方面分别超越了他们。
  2. 10.1.55cui se parent credidit — 在部分手稿中,此处亦写作 se parem credidit。parent 被视为 parem(形容词 par“适合的”的阳性单数宾格)的手稿讹误,或者是带宾格主语 se 的“宾格加不定式”结构(省略了系动词 esse),意为“对于他认为自己能够胜任(cui)的作品”。
  3. 10.1.59multa magis quam multorum lectione — 带有文字游戏性质的对比,意为“通过多读(精读,multa lectione)而不是通过阅读许多作者(multorum lectione)”。这强调了古典教育中“非多读,但求精读”(non multa, sed multum)的原则,即主张反复研读少数优秀的经典作家,而非广泛乱读众多作者的作品。
  4. 10.1.65nescio an — 字面意思为“我不知道是否”,但在拉丁语中作为惯用表达,用来表示温和而肯定的推测,意为“大概、也许”。在此处表达了强烈的推崇,即古喜剧“大概是(除荷马之外)与演说家最相似、也最适合培养演说家的”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §10.1.54-10.1.65. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:10.1.54-10.1.65

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。