§10.1.44ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant; quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores.
甚至在那些希望追求正确演说风格的人当中,有些人认为只有那些简练、平实、且最不偏离日常口语的文风,才是健康且真正具有阿提卡风格的;有些人则被一种更高昂、更激昂且充满气魄的才华力量所吸引;同样,也有不少人喜爱温和、华丽且整饬的文风。
de qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit.
对于这种差异,我将在探讨演说风格时进行更细致的论述。
interim summatim, quid et a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam.
在此期间,我将概括地提一下,那些希望增强雄辩能力的人,可以从哪些阅读中获得什么。
paucos enim qui sunt eminentissimi excerpere in animo est.
因为我的意图只是选出少数最杰出的人物。
§10.1.45facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare; ne quisquam queratur omissos forte quos ipse valde probet.
然而,对于热心的学习者来说,判断谁与这些人最相似是很容易的;免得有人抱怨,他自己非常赞赏的某些人可能被忽略了。
fateor enim plures legendos esse quam qui a me nominabuntur.
因为我承认,应当阅读的作者比我将要提到的人要多。
sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant, existimem, persequar.
但现在,我将着手探讨那些我认为特别适合立志成为演说家的人的阅读门类本身。
§10.1.46igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab Homero uidemur.
因此,正如阿拉托斯认为应当从朱庇特开始一样,我们似乎也理所当然地应当从荷马开始。
hic enim, quemadmodum ex Oceano dicit ipse omnium amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit.
因为正如他自己所说,一切江河和源泉的流淌都始于大洋神,他也为雄辩术的所有部分提供了典范和源头。
hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit.
在重大的题材中,没有人在崇高性上能超越他;在微小的题材中,也没有人在贴切性上能超越他。
idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.
他既丰富又简练,既令人愉悦又庄重,其充沛与凝练皆令人赞叹,不仅在诗歌上,而且在演说才能上也是最杰出的。
§10.1.47nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnes litium ac consiliorum explicant artes?
且不说那些赞美、劝诫和慰勉,难道是包含着派往阿喀琉斯的使团的第九卷,还是第一卷中将领之间的那场争吵,亦或是第二卷中所陈述的所有观点,没有展现出诉讼和评议的所有艺术吗?
§10.1.48adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur.
至于情感,无论是那些温和的情感还是这些激昂的情感,绝没有一个无知到不承认这位作者已经将它们完全掌控在自己手中的人。
age vero, non utriusque operis sui ingressu in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit sed constituit? nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
且看,在他两部作品的开头,在极少的几行字中,他难道不只是遵守——我甚至想说创立了——序言的规律吗? 因为他通过向被认为主宰诗人的女神们祈祷,使听众产生“好感”;通过提出主题的宏大,使听众“专注”;通过迅速概括要旨,使听众“易于教导”。
§10.1.49narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit? iam similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque genera probandi ac refutandi sunt ita multa, ut etiam qui de artibus scripserunt plurimi harum rerum testimonium ab hoc poeta petant.
的确,谁能比宣告帕特罗克洛斯之死的人叙述得更简练? 谁能比阐述库雷特斯人与埃托利亚人战役的人叙述得更传神? 此外,直喻、铺陈、先例、离题、事物的征兆与论证,以及其他各种论证和反驳的类型是如此之多,以至于大多数撰写弁言术著作的人,都从这位诗人那里寻求这些门类的证据。
§10.1.50nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari? quid? in verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit? ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi.
那么,在结语方面,又有谁能与普里阿摩斯恳求阿喀琉斯的那些祈求相媲美呢? 更不用说,在措辞、思想、修辞格和整部作品的布局上,他难道没有超越人类才智的极限吗? 因此,哪怕不是通过竞争(因为这是不可能的),而仅仅是通过理解来追随他的优点,也是需要极大才能的事。
§10.1.51verum hic omnes sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima in materia simili comparatio est.
但毫无疑问,他在一切雄辩门类中都将所有人远远抛在后面,而尤以叙事诗人们为最,这显然是因为在相似的题材中比较最为明晰。
§10.1.52raro assurgit Hesiodus, magnaque pars eius in nominibus est occupata; tamen utiles circa praecepta sententiae levitasque verborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi.
赫西俄德很少高飞,他的很大一部分作品都忙于列举名号;然而他关于教诲的思想是有益的,其措辞的流利和布局也值得肯定,在那种“中等演说风格”中,桂冠当属于他。
§10.1.53contra in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem.
相反,在安提马科斯那里,力量、庄重和绝非俗套的表达方式赢得了赞誉。
sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.
但是,尽管文法家们一致认为他几乎可以屈居第二,但他在情感、愉悦感、布局以及整体艺术上都显得匮乏,这极其明显地表明,“紧随其后”与“屈居第二”之间有着多么巨大的差别。