§10.1.32itaque, ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est; neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit.
因此,正如我所说,对于没有先入之见且有教养的耳朵来说,没有什么能比萨卢斯特式的简练更完美的了,但对于一个思想开小差、且往往缺乏教养的法官,我们不应去追求这种简练;而李维那乳汁般丰盈的富赡,对于一个不追求陈述的外表、而是追求可信性的人来说,也无法提供充分的指导。
§10.1.33adde quod M. Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quanquam illum bellicum canere, huius ore Musas esse locutas existimet.
此外,还须加上这一点:马尔库斯·图里乌斯甚至认为修昔底德和色诺芬对演说家也无甚益处,尽管他认为前者吹响了战争的号角,而缪斯女神曾通过后者的口说话。
licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit quaestio, meminerimus, non athletarum toris, sed militum lacertis opus esse; nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere.
然而,我们在离题发挥时,有时仍被允许使用历史学家的华丽文采,只要我们在那些将要成为争点的事务中记住:需要的不是运动员的肌肉,而是士兵的手臂;并且,传闻中德米特里·法莱留斯所穿的那件斑斓的衣裳,并不适合法庭的尘埃。
§10.1.34est et alius ex historiis usus et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.
历史还有另一种用途,而且确实是极大的用途,但与当前讨论的地方无关:那就是对历史事实和先例的了解,演说家首先应当在这方面装备好自己,免得向诉讼当事人期待所有的证据,而是应当从古代历史中提取许多自己精心了解到的材料,这些材料正因只有它们免受憎恨与偏爱的指责,而更加有力。
§10.1.35A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda, vitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt.
然而,我们必须从哲学家的阅读中寻求许多东西,这实是由于演说家们的过失造成的,因为他们把自身职责中最好的部分让给了哲学家。
nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant.
因为斯多亚学派关于正义、高尚、有益以及与这些相反的事物,乃至关于神圣的事物发表了最多的言论并进行了敏锐的论证,而苏格拉底学派则通过辩驳和提问,对未来的演说家作了最好的准备。
§10.1.36sed his quoque adhibendum est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur iisdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et periculorum.
但对于他们也必须施加类似的判断,以便即使在我们处理同样的事情时,我们也能知道:诉讼与讨论、法庭与讲堂、规则与实际危险的状况是不一样的。
§10.1.37credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint legendi, quae in auctore quoque praecipua virtus.
我相信大多数人都会要求,既然我们认为阅读有如此大的益处,那么我们也应当在著作中加上这一点:谁是该读的,以及在每个作者身上最主要的优点是什么。
sed persequi singulos infiniti fuerit operis.
然而,逐个去探讨每个人将是一项无穷无尽的工作。
§10.1.38quippe cum in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, quibuscum vivebat, exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit, quis erit modus, si et illos et qui postea fuerunt et Graecos omnes?
事实上,既然马尔库斯·图里乌斯在《布鲁图斯》中用了成千上万行文字仅谈论罗马的演说家,却对他所生活的那个时代的、除恺撒和马尔塞鲁斯之外的所有同代人保持了沉默,那么,如果我们既要探讨他们,又要探讨后来的人,还要探讨所有的希腊人,会有什么限度呢?
§10.1.39fuit igitur brevitas illa tutissima, quae est apud Livium in epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.
因此,李维在写给儿子的信中表现出的那种最安全的简言是最正确的:应当阅读德摩斯梯尼和西塞罗,然后,按照每个人与德摩斯梯尼和西塞罗最相似的程度来阅读其他人。
§10.1.40non est tamen dissimulanda nostri quoque iudicii summa.
然而,我个人判断的要旨也不该隐瞒。
paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum.
因为我认为,在那些经受住时间考验而留存下来的古人中,几乎找不到任何一个人,是不能给运用判断力去阅读的人带来某种益处的,因为西塞罗自己也承认,他从那些最古老的作者那里得到了极大的帮助,尽管他们虽有才华却缺乏艺术修饰。
§10.1.41nec multo aliud de novis sentio.
对于现代作家,我的看法也大体相似。
quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit? qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum.
因为能有几个人会愚蠢到在对自己的作品甚至连哪怕一点点信心都没有的情况下,还去企盼后世的铭记呢? 如果真有这样的人,他在开头几行就会立刻显露无遗,并且会很快让我们放弃阅读,而不至于让这场尝试付出我们巨大时间损失的代价。
§10.1.42sed non quidquid ad aliquam partem scientiae pertinet, protinus ad phrasin, de qua loquimur, accommodatum.
但并非所有属于某种知识领域的材料,都立刻适用于我们正在谈论的这种措辞表达。
verum antequam de singulis, pauca in universum de varietate opinionum dicenda sunt.
然而,在谈论个人之前,必须先概括地谈谈各种不同意见。
§10.1.43nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur; alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant.
因为有些人认为唯独古人才是该读的,并判定在其他任何人身上都不存在自然的雄辩和配得上男子汉的刚健力量;而另一些人则喜爱这种近期的放荡与娇柔,以及一切为了讨好无知的大众而创作出来的东西。