§10.1.10haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
为了让我们知道这些,并且不仅认识它们的意思,还认识它们的句式和音步,以便无论它们被放在哪里都能相合,我们非通过大量的阅读和倾听绝无法做到这一点,因为我们首先是用耳朵接收所有的言语。
propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur, §10.1.11tamen loquendi facultate caruerunt.
因此,那些奉国王之命在孤独中由聋哑乳母抚养长大的婴儿,虽然据说曾发出过某些字眼,却仍然缺乏说话的能力。
sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius; alia vero, etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, τροπικῶς quasi tamen ad eundem intellectum feruntur, ut ferrum et mucro.
然而,还有其他属于这种性质的词,它们用多种词汇表达相同的意思,以至于你更喜欢用哪一个在意思上并无区别,如“ensis”和“gladius”;而其他的词,即使它们是某些事物的固有名称,却往往被比喻性地引向相同的理解,如“ferrum”和“mucro”。
§10.1.12nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint.
因为通过词义滥用,我们甚至把所有用任何武器进行杀戮的人都称为“sicarii”(刺客)。
alia circuitu verborum plurium ostendimus, quale est et pressi copia lactis.
其他的我们则通过多个词的迂回表达来展示,比如“以及被压榨出的丰裕的乳汁”。
Plurima vero mutatione figuramus: Scio non ignoro et non me fugit et non me praeterit et quis nescit? et nemini dubium est.
还有极多的词我们是通过换言来修饰的,例如:“我知道”、“我并非不知道”、“这没有逃过我的眼睛”、“这没有被我忽略”、“谁不知道呢? ”以及“对任何人而言都是毫无疑问的”。
§10.1.13sed etiam ex proximo mutuari libet.
而且,我们也乐于从最相近的词中借用。
nam et intelligo et sentio et video saepe idem valent quod scio.
因为“我理解”、“我察觉”和“我看见”往往与“我知道”具有相同的效力。
quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.
阅读将向我们提供这些词的丰裕和财富,使得我们不仅在它们出现时,而且能按照应当的方式来使用它们。
§10.1.14non semper enim haec inter se idem faciunt; nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit.
因为这些词在彼此之间并不总是起同样的作用;正如对于心灵的理解我可以正确地说“我看见”一样,我却不能对于眼睛的视觉说“我理解”;剑尖指向剑,并不等于剑也以同样的方式指向剑尖。
§10.1.15sed ut copia verborum sic paratur, ita non uerborum tantum gratia legendum vel audiendum est.
但是,正如词汇的丰裕是以这种方式准备的一样,我们阅读或倾听也绝不能仅仅是为了词汇的缘故。
nam omnium, quaecunque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.
因为在所有我们教授的事物中,这些都是比传授的规则本身更强大的范例,特别是当学习者被引导到无需人演示便能理解它们、并已能用自己的力量去遵循的阶段时。 因为教师所规定的规则,演说家会实际展现出来。
§10.1.16alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant.
但是,有些东西更能帮助听者,有些东西则更能帮助读者。
excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu rerum sed rebus incendit.
说话者用他那气魄本身来激发人,他不是用事物的幻影和迂回,而是用事物本身来点燃人。
vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova ilia velut nascentia cum favore ac sollicitudine.
因为一切都是活生生的、运动着的,我们怀着好意与期待,接收这些仿佛刚诞生的新词。
nec fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur.
我们不仅受到判决结果的打动,也受到辩护者自身危险的打动。
§10.1.17praeter haec vox, actio decora, accommodata, ut quisque locus postulabit, pronuntiandi vel potentissima in dicendo ratio et, ut semel dicam, pariter omnia docent.
此外,声音、优雅且适应每个场合需要的身姿、作为演说中极为强大的方法的朗诵法,一言以蔽之,所有这一切同时都在起着教导作用。
in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.
在阅读中,判断更加可靠,因为在听众那里,个人的偏爱或那些赞美者的呼喊声往往会夺走判断力。
§10.1.18pudet enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.
因为持异议是令人羞愧的,我们被一种默默的羞怯所抑制,不敢更多地相信自己,而在此时,甚至有缺陷的东西也会取悦于大众,而那些甚至令人不悦的东西也会被雇来的观众所赞美。
§10.1.19sed e contrario quoque accidit, ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant.
但相反的情况也会发生,即歪曲的判断不会对极好的说辞给予回报。
lectio libera est nec actionis impetu transcurrit; sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae penitus adfigere velis.
阅读是自由的,不会随着表演的势头一闪而过;而是允许人更频繁地重读,无论你是产生怀疑,还是想深深地刻在记忆里。
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
让我们反复阅读并深思,正如我们咽下经过咀嚼且几乎融化的食物以便更容易消化一样,阅读也不能是生硬的,而应通过多次反复使其软化并仿佛被消化,然后再交付给记忆和模仿。
§10.1.20ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem; nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
并且在很长一段时间里,只能阅读最优秀的作者,即最不会欺骗信任他的人的作者,而且要仔细阅读,几乎要达到写作时的细致程度;不仅要分部分地审视一切,而且读完的书一定要从头开始重读,特别是演说辞,因为它的美德往往也是故意隐藏起来的。