Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §10.1.1-10.1.9

辩才的养成与写作、阅读和表达的结合

第 282 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了必须将写作、阅读和口头表达有机结合以培养雄辩的实际能力(hexis),并指出应当伴随着判断力从优秀作品中积累辞藻与事物的丰裕(copia)。

§10.1.1sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio.
但是,这些雄辩的规则正如对思考而言是必要的一样,如果不加上某种被希腊人称为“黑克西斯”的牢固的熟练能力,它们对于演说力量而言也是不够充分的:关于书写、阅读还是口头表达对这一能力贡献更多,我知道这通常是一个被探讨的问题。
quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.
如果我们能够仅满足于其中任何一件事,这一点本来是需要我们更仔细地加以检验的。
§10.1.2verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum.
但是,所有这些都是如此相互联系、不可分割,以至于如果其中缺少了任何一样,在其余事情上的劳苦也将是徒劳。
nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.
因为雄辩如果不通过大量的写作获得力量,就绝不会坚固和强健;而若没有阅读的范例,那种缺乏指导者的劳苦就将随波漂流;而且,即使有人知道什么事应当以什么方式来说,但如果没有将雄辩作为临战态势、针对一切情况做好准备,他就会像守着锁住的金库一样。
§10.1.3non autem ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti.
然而,并不是说,任何特别必要的东西,就立刻对成就一位演说家具有最大的决定性作用。
nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est; proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam.
因为无疑,既然演说家的职责在于雄辩地表达,那么口头表达便重于一切,而这门艺术的开端显而易见也正在于此;其次是模仿,最后才是写作的细致。
§10.1.4sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere etiam minima incipiunt esse quae prima sunt.
但是,正如不从起点出发就无法达到顶峰一样,随着工作的进展,即使是最小的事情也开始变得最重要。
verum nos non, quomodo instituendus orator, hoc loco dicimus; nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est; sed athleta, qui omnes iam perdidicerit a praeceptore numeros, quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit.
但我们在此处并不是在讲演说家应当如何培养(因为这一点已经谈得足够,或者至少是在我们能力范围内谈过了),而是在讲一个已经从导师那里彻底学完了所有招式的运动员,应当通过何种训练来为比赛做准备。
igitur eum, qui res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et collocandi rationem perceperit, instruamus, qua ratione quod didicerit facere quam optime, quam facillime possit.
因此,对于一个懂得如何发掘和安排论据,并且也领会了选择和安置词语之方法的人,让我们指导他,通过何种方法能把他所学到的东西做得最好、最容易。
§10.1.5num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit? eae constant copia rerum ac verborum.
那么,难道有什么可怀疑的吗,即必须为他准备某种财富,以便在任何需要的地方使用? 这些财富由事物与词汇的丰裕所构成。
§10.1.6sed res propriae sunt cuiusque causae aut paucis communes, verba in universas paranda; quae si in rebus singulis essent singula, minorem curam postularent, nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent.
但是,事物是属于每个具体案件所特有的,或者仅为少数案件所共有,而词汇则必须面向所有案件进行准备;如果单个词汇只对应单个事物,它们所要求的顾虑就会较少,因为所有词汇都会立刻随着事物本身呈现出来。
sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque, ut ita dicam, in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio.
但是,由于某些词汇比其他词汇更贴切,或更华丽,或更有成效,或听起来更悦耳,所以它们不仅应该为我们所知,而且应该随手可得,或者可以说是就在眼前,以便在它们呈现在演说者的判断力面前时,能够轻松地在其中选出最佳者。
§10.1.7et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo facilius et occurreret unum ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset.
而且我知道,有些人过去常常背诵那些表示相同意思的词,以便更轻易地在众多的词中想出一个来,并且在他们使用过某一个词之后,如果极短时间内再次需要,为了避免重复,他们可以采用另一个能被理解为相同意思的词。
quod cum est puerile et cuiusdam infelicis operae tum etiam utile parum; turbam tantum modo congregat, ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.
但这既是幼稚的,也是某种无用功,而且几乎没有什么用处;它只是聚集起一堆词,让人从中不加区分地抓取最临近的一个。
§10.1.8nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus.
然而,我们必须伴随着判断力来准备这种丰裕,因为我们追求的是演说力量,而非街头艺人般滔滔不绝的花言巧语。
id autem consequemur optima legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum.
而我们将通过阅读和听取最优秀的作品来实现这一点;因为通过这种配虑,我们不仅能够认识事物本身的名称,而且能了解在每一个具体位置上什么才是最适宜的。
§10.1.9omnibus enim fere verbis praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est.
因为几乎所有的词,除少数不够文雅的词之外,在演说中都有其一席之地。
nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est.
因为那些讽刺诗和古喜剧的作者们即使在这些词上往往也受到赞赏,但对于我们来说,关注我们自己的工作就足够了。
omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur.
除了我所说过的词之外,所有的词在某些地方都是最好的;因为有时我们也需要卑微和通俗的词,而且那些在较华丽的段落中显得肮脏的词,在事物需要时,也能被得体地表达出来。

词汇与语法注释

  1. 10.1.1ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio — ad quam 是单数女性宾格关系代词,其先行词为 facilitas (ἕξις)。conferatur 是间接疑问从句中的虚拟语气被动动词,而 scribendo, legendo, dicendo 则是表示手段的夺格动名词。
  2. 10.1.3non autem ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti — 相关结构 non ut... sic... 表明并不是说由于某物特别必要,它就必然立刻具有最大的重要性。maximi momenti 是性质属格,ad efficiendum oratorem 则是表示目的的动形容词宾格短语。
  3. 10.1.4verum nos non, quomodo instituendus orator, hoc loco dicimus... sed athleta... quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit — 这是一个高度省略的结构。在 nos non... dicimus 之后,需补出 quomodo instituendus orator [sit],而与之对照的 sed athleta 之后则需补出 [dicimus] 以及 quo genere... praeparandus sit。instituendus 和 praeparandus 均为表示必要性的动形容词(被动周边式)。
  4. 10.1.6quae si in rebus singulis essent singula, minorem curam postularent — 使用未完成过去时虚拟语气(essent, postularent)表示与现在事实相反的条件从句。句首的关系代词 quae 作为关系连结,指代前句的 verba。
  5. 10.1.8nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus — paranda est 是表示义务的被动周边式,其中 nobis 为行为者与格。复数与格分词 spectantibus 在性、数、格上与 nobis 一致,修饰和限定这一行为者。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §10.1.1-10.1.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:10.1.1-10.1.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。