Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.pr.14-1.pr.27

批判哲学家、全书规划与天赋修练

第 3 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者批评了哲学家的狂妄,主张雄辩术本应包含道德与智慧,并概述了这部十二卷著作的结构安排。同时,他强调天赋才华与持之以恒的训练在雄辩教育中是必不可少的。

§1.pr.14ea vero destituta infirmioribus ingeniis velut praedae fuit.
然而,当它(对道德的关怀)被抛弃后,便成了较弱才华之人的猎物。
inde quidam, contempto bene dicendi labore, ad formandos animos statuendasque vitae leges regressi partem quidem potiorem, si dividi posset, retinuerunt; nomen tamen sibi insolentissimum arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur, quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicae clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi.
因此,有些人轻视了善于辞令的劳苦,转而致力于塑造心灵和确立生活的法则,他们确实保留了较好的部分(如果这可以被分割的话);然而,他们却为自己篡夺了一个极不谦逊的名称,使自己唯独被称为知慧的爱好者(哲学家),而无论是伟大的统帅,还是在最重大的事务决策和整个国家治理中有着最卓越表现的人,都不曾敢于为自己要求这一称号。
facere enim optima quam promittere maluerunt.
因为他们宁愿做最好的事,而不愿做出承诺。
§1.pr.15ac veterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam vixisse, facile concesserim; nostris vero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque vitia latuerunt.
我很容易承认,古代宣讲智慧的许多导师不仅传授了高尚的教诲,而且正如他们所教导的那样生活过;但在我们的时代,在这一名称下,极大的恶行潜伏在大多数人之中。
non enim virtute ac studiis, ut haberentur philosophi, laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus praetendebant.
因为他们并不是为了通过德行和学问而被视为哲学家而努力,而是用严肃的面容、忧郁的神态和与众不同的装束来掩盖最恶劣的品行。
§1.pr.16haec autem, quae velut propria philosophiae asseruntur, passim tractamus omnes.
然而,这些被主张为哲学所独有的东西,我们所有人都在各处探讨。
quis enim non de iusto, aequo ac bono, modo non et vir pessimus, loquitur? quis non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus quaerit? nam verborum proprietas ac differentia omnibus, qui sermonem curae habent, debet esse communis.
因为,只要不是最邪恶的人,谁不谈论正义、公平和善良呢? 谁,甚至是农夫,不对自然原因进行某种探询呢? 因为词语的准确性和差异,对于所有关切言语的人来说,都应当是共通的。
§1.pr.17sed ea et sciet optime et eloquetur orator; qui si fuisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis virtutis praecepta peterentur.
但这些事情雄辩家将知道得最清楚,也表达得最出色;如果雄辩家曾在某个时候是完美的,人们就无需从哲学家的学派中寻求美德的教诲。
nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem praesertim, occupaverunt, et velut nostrum reposcere; non ut nos illorum utamur inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus.
现在,有时必须求助于那些著者,正如我所说,他们占据了被遗弃的、尤其是较好的那部分雄辩艺术,并好似讨回我们自己的东西一样予以索回;这不是为了让我们使用他们的发现,而是为了向他们表明他们使用了别人的东西。
§1.pr.18sit igitur orator vir talis, qualis vere sapiens appellari possit; nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quanquam sunt qui dissentiant, satis non est) sed etiam scientia et omni facultate dicendi, qualis fortasse nemo adhuc fuerit; §1.pr.19sed non ideo minus nobis ad summa tendendum est; quod fecerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant, praecepta tamen sapientiae tradiderant.
因此,让雄辩家成为这样的人:他能真正被称为智者;不仅在品行上完美(因为在我的意见中,尽管有人持不同意见,这仍然是不够的),而且在知识和一切雄辩才能上也是完美的,这样的人也许迄今为止还不曾存在过;但我们不能因此就减少向最高境界的努力;大多数古人正是这样做的,他们虽然认为尚未发现任何真正的智者,却仍然传授了智慧的教诲。
§1.pr.20nam est certe aliquid consummata eloquentia, neque ad eam pervenire natura humani ingenii prohibet.
因为完美的雄辩术确实是某种客观存在,人类才华的天性并不阻止人们达到它。
quod si non contingat, altius tamen ibunt, qui ad summa nitentur, quam qui, praesumpta desperatione quo velint evadendi, protinus circa ima substiterint.
即使无法实现,那些向着最高处努力的人,也比那些预先抱着无法到达期望之处的绝望、从而直接停留在最底层的人,能走得更高。
§1.pr.21quo magis impetranda erit venia, si ne minora quidem illa, verum operi, quod instituimus, necessaria praeteribo.
因此,如果我连那些较为琐细、但对我们所着手的著作而言必不可少的内容也不予以忽略,那就更应当获得宽恕了。
nam liber primus ea, quae sunt ante officium rhetoris, continebit.
因为第一卷将包含那些在修辞学家职责之前的内容。
secundo prima apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus.
在第二卷中,我们将探讨在修辞学家的指导下的最初基础,以及探讨关于修辞学本身之实质的问题。
§1.pr.22quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur.
接下来的五卷将用于“构思”(因为“布局”也附属于此),四卷用于“表达”(记忆和发音也属于这一部分)。
unus accedet, in quo nobis orator ipse informandus est, ubi, qui mores eius, quae in suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse finis, quae post fine studia, quantum nostra valebit infirmitas, disseremus.
还将增加一卷,在其中我们要亲自塑造雄辩家,我们将论述——在我们的微薄之力所能达到的范围内——他的品行应当如何,他在承担、研究和代理诉讼时应当遵循何种原则,何种雄辩风格,代理诉讼的目的应当是什么,以及在退休后应当进行何种研究。
§1.pr.23his omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae non eorum modo scientia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.
在所有这些内容中,都将根据每个地方的要求融入教学方法,这种方法不仅使求学者掌握那些被某些人独称为“艺术”之物的知识,并且(如果可以这样说的话)阐明修辞学本身的法则,而且能够滋养口才,增强雄辩的力量。
§1.pr.24nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt: quae ut esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.
因为通常那些枯燥的规则由于对细节的过度追求,反而会折断并粉碎言论中一切较高贵的东西,吸干才华的所有汁液并暴露骨骼;正如骨骼应当存在并由其肌腱紧密联结一样,它们也必须由肉体来覆盖。
§1.pr.25ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter omnia demonstraturi.
因此,我们没有像大多数人那样只纳入那一小部分,而是把我们认为对培养雄辩家有用的所有东西,都汇集在这十二卷书中,旨在简要地论述一切。
nam si quantum de quaque re dici potest persequamur, finis operis non reperietur.
因为如果我们穷尽关于每件事所能说的一切,这部著作就将没有尽头。
§1.pr.26illud tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes valere nisi adiuvante natura.
然而,首先必须声明的是,如果没有天资的辅助,教诲和技术将毫无用处。
quapropter ei, cui deerit ingenium, non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris.
因此,对于缺乏才华的人来说,这些著作的用处不会大于关于土地耕作的书籍对于贫瘠土地的用处。
§1.pr.27sunt et alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus patiens laboris, valetudo, constantia, decor; quae si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant; sicut et haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.
每个人还有其他天生的辅助要素:声音、耐劳的体魄、健康、毅力、风度;这些如果适度得到,可以通过方法加以扩大,但有时若极其匮乏,以至于会败坏才华和学习的优点;同样,这些要素本身如果没有经验丰富的教师、持久的专注、以及在写作、阅读、说话方面的多方面且连续的练习,其自身也是毫无益处的。

词汇与语法注释

  1. §1.pr.14velut praedae fuit — `praedae` 是目的与格(dative of purpose),与 `fuit` 结合使用,构成一种类似于双重与格的表达,表示“好似成了猎物(掠夺物)”的结果或目的。
  2. §1.pr.15ut praeceperint — 由 `ut` 引导接虚拟式完成时(`praeceperint`)的结构。此处不作让步从句理解,而是作为方式或比较从句(“如他们所教导的那样”)来解释,用以说明古代哲学家曾过着言行一致的生活。
  3. §1.pr.15pessimis moribus — 夺格表现。与动词 `praetendebant`(在前面挂起以遮掩)相关联,表明他们以外在的严肃来作为遮掩“最恶劣品行”的幌子。
  4. §1.pr.17qui si fuisset — 句首的 `qui` 是接续性关系代名词,指代前句的 `orator`。随后的条件句 `si fuisset ... peterentur` 表示对过去事实的虚拟语气(或过去与现在的混合条件句)。
  5. §1.pr.21quo magis impetranda erit venia, si — `quo` 是修饰比较级 `magis` 的程度夺格,意为“因此更加”。`si` 从句构成条件,引导出“如果我不忽略……,那就更应当获得宽恕”的论点。
  6. §1.pr.26non magis haec scripta sint quam — `sint` 为虚拟式现在时,表示潜在可能性(或缓和的判断)。`non magis ... quam` 是“不比……更……”的比较结构,借用贫瘠土地对农书的无用,来形象地说明本书对缺乏天赋者同样无用。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.pr.14-1.pr.27. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.pr.14-1.pr.27

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。