Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.pr.1-1.pr.13

写作缘起与对理想雄辩家的定义

第 2 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者在结束长年的教职退休后,应朋友们的恳切要求,决定撰写一部旨在培养完美雄辩家的全面雄辩术教材,并宣布将其献给马塞路斯·维克托。他主张完美的雄辩家必须是具备道德美德和公共管理能力的“好人”,力图重新结合曾经融为一体但后来分裂的哲学与雄辩术。

§1.pr.1post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa, quae ad hoc opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse.
在我获得了从我为教育青年而奉献了二十年的学问研究中的退休之后,当一些人亲切地要求我写一些关于雄辩术原理的东西时,我确实犹豫了很久,因为我并非不知道,这两种语言中最著名的作家已经给后世留下了许多关于这项工作、且写得极为详尽的著作。
§1.pr.2sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio; ut mihi si non inveniendi nova at certe iudicandi de veteribus iniungere laborem non iniuste viderentur.
但是,正是我认为借此可以更容易获得对自己推辞的宽恕的那个原因,反而使他们更加受到激发,因为在先人多样甚至有时相互矛盾的意见中,选择是困难的;以至于在我看来,他们要求我承担起工作——即使不是发明新事物,至少也是对旧事物做出评判,似乎并非不公正。
§1.pr.3quamvis autem non tam me vinceret praestandi, quod exigebatur, fiducia quam negandi verecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem.
然而,尽管击败我的与其说是对提供所要求之物的信心,不如说是拒绝的羞怯,但随着素材更广泛地展开,我还是自愿承担了比所强加的更多的重担,这一方面是为了以更充分的顺从而不负那些最关爱我的人,另一方面也是为了避免步入寻常之路,最终只能踩着别人的脚印前进。
§1.pr.4nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam in eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quae prius discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando divisae professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab ostentatione positas; ut operum fastigia spectantur, latent fundamenta.
因为几乎所有其他通过著作传授雄辩术的人,都是这样开始的,仿佛他们是在向那些已经完善了所有其他学科知识的人在雄辩术上施加最后一笔,他们要么轻视我们先学的内容而视其为琐事,要么认为这不属于他们自己的职责,因为各专业的职责分工已经确定,或者(这最接近事实)对于那些虽然必要但远离虚荣炫耀的事物,他们不指望自己的才华能获得任何赞誉;正如建筑物的顶端显而易见,而地基却隐藏着。
§1.pr.5ego, cum existimem nihil arti oratoriae alienum, sine quo fieri non posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi praecedentibus initiis perveniri, ad minora illa, sed quae si negligas, non sit maioribus locus, demittere me non recusabo; nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia incipiam.
我呢,既然认为对于雄辩术而言,凡是公认不能缺少它来造就雄辩家的事情都非身外之物,并且认为任何事情的顶峰若无先行的起点都无法达到,那么我将不拒绝降下身段去处理那些较小的、但如果忽略了它们就将没有更大事物之立足之地的细微之事;并且,我将开始从婴儿期塑造他的学习,就好像一个待教育的雄辩家被托付给我一样。
Quod opus, Marcelle Victori, tibi dicamus; §1.pr.6quem, cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem, non propter haec modo (quamquam sint magna) dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis pignore iudicabamus; sed quod erudiendo Getae tuo, cuius prima aetas manifestum iam ingenii lumen ostendit, non inutiles fore libri videbantur, quos ab ipsis dicendi velut incunabulis, per omnes, quae modo aliquid oratori futuro conferant, artis ad summam eius operis perducere destinabamus; §1.pr.7atque eo magis, quod duo iam sub nomine meo libri ferebantur artis rhetoricae neque editi a me neque in hoc comparati.
马塞路斯·维克托啊,我们把这部著作献给你;我们不仅因为这些原因(尽管它们很大)而判定你——你既是我们最亲密的朋友,又对文学怀有非凡的热爱——最配得上我们之间相互爱戴的这一证明;而且还因为,这些书对于教育你的盖塔似乎并非无用,他幼小的年纪已经显露出明显的才华之光,我们打算将这些书从言语的所谓摇篮开始,通过所有只要对未来的雄辩家有所助益的艺术门类,一直引导到该著作的顶峰;而且更是因为,已经有两本冠以我名的修辞艺术之书在流传,既不是我出版的,也不是为此目的准备的。
namque alterum sermonem per biduum habitum pueri, quibus id praestabatur, exceperant; alterum pluribus sane diebus, quantum notando consequi potuerant, interceptum boni iuvenes, sed nimium amantes mei, temerario editionis honore vulgaverant.
因为其中一本是听讲的男孩子们记下的为期两天的谈话;另一本则历时更多天,是一些善良但过于爱戴我的年轻人,尽其速记所能拦截记录下来,并轻率地给予出版之荣誉而予以流传的。
§1.pr.8quare in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima adiecta, omnia vero compositiora et, quantum nos poterimus, elaborata.
因此,在这些书里也将会有些相同的东西,许多地方被改动,极多地方被增补,但一切都将更加条理化,并且尽我们所能予以精心推敲。
§1.pr.9oratorem autem instituimus illum perfectum, qui esse nisi vir bonus non potest; ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem sed omnes animi virtutes exigimus.
然而,我们所要培养的是那位完美的雄辩家,他除非是个好人,否则无法存在;因此,我们要求他不仅拥有非凡的口才,还要拥有心灵的一切美德。
§1.pr.10neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque vitae (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator.
因为我决不赞同把正直和高尚生活的准则(如某些人所认为的那样)推给哲学家,因为那个真正具有公民精神、适应于管理公共和私人事务、能以建言治理城邦、以法律奠定基石、以审判纠正弊端的人,确实非雄辩家莫属。
§1.pr.11quare, tametsi me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere.
因此,虽然我承认我将采用哲学家的书中所包含的某些内容,但我仍然可以合理且真实地主张,这些东西属于我们的著作,并且本本地属于雄辩术。
§1.pr.12an, si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas?
难道,如果必须最频繁地讨论正义、勇敢、节制及其他类似的美德,以至于几乎找不到任何一桩案子是不涉及其中某些问题的,且所有这些都要通过“构思”与“表达”来阐明,那么在任何需要才华力量和雄辩口才的地方,雄辩家的作用都是首要的,这一点还会被怀疑吗?
§1.pr.13fueruntque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura sic officio quoque copulata, ut iidem sapientes atque eloquentes haberentur.
正如西塞罗最清楚地总结的那样,这些事物不仅天性相连,在职责上也同样结合在一起,以至于同样的人既被视为智者,也被视为雄辩家。
scidit deinde se studium, atque inertia factum est, ut artes esse plures viderentur.
此后,学术发生分裂,并且由于怠惰,使得技艺似乎变多了。
nam ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis male uti, curam morum, qui diserti habebantur, reliquerunt.
因为一旦语言开始成为谋利的工具,并且出现了将雄辩术的优秀体制用于恶途的惯例,那些被认为善辩的人就放弃了对道德的关怀。

词汇与语法注释

  1. §1.pr.1quae per viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam — 关系代词 quae(中性复数宾格)的先行词是前面的 studiis(中性复数),而非紧邻的 quietem(阴性单数)。动词 impenderam 支配宾格(quae)和与格(erudiendis iuvenibus),这在语法结构上与 studiis 相吻合。
  2. §1.pr.2sed qua ego ex causa ... hac accendebantur illi magis — 这是一种相关结构,关系形容词 qua 在从句中修饰 causa,而主句则用指示代词 hac(修饰省略的 causa)予以呼应。这种结构表明了逻辑上的因果对比:“正是我认为……的那个原因,反而使他们更加……”
  3. §1.pr.3plus quam imponebatur oneris — oneris(中性名词 onus 的单数属格)是修饰中性比较级 plus(宾格)的部分属格(或分割属格)。比较级从句 quam imponebatur(比被强加的)被插入在它们中间。
  4. §1.pr.5sed quae si negligas, non sit maioribus locus — quae 是关系代词,作 negligas 的宾语。条件从句 si negligas 采用现在时虚拟语气第二人称单数,表示不确定的泛指主语(“如果有人忽略”),主句归结肢 non sit 同样采用现在时虚拟语气,共同构成将来非确定(或潜在)的条件句。
  5. §1.pr.10neque enim hoc concesserim ... cum vir ille vere civilis ... non alius sit profecto quam orator — concesserim 是完成时虚拟语气(第一人称单数),用作潜能虚拟语气,表示委婉或留有余地的断言(“我不会同意”)。cum 从句中的动词 sit 采用现在时虚拟语气,表明与主句主旨之间的因果或环境关系(“既然那个真正具有公民精神的人确实非雄辩家莫属”)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.pr.1-1.pr.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.pr.1-1.pr.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。