Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.1.1-1.1.12

早期儿童教育与看护者的作用

第 4 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者肯定了儿童天生具有无限的学习潜能,并强调了乳母、父母及学仆在早期语言习惯养成中的关键作用,同时提倡首先从希腊语开始教育。

§1.1.1igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat, ita diligentior a principiis fiet.
因此,一旦儿子出生,父亲首先应当对他抱有尽可能最好的期望,如此一来,他从一开始就会更加认真。
falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere.
因为那种认为只有极少数人才被赋予了理解所传授知识的能力,而大多数人则由于智力迟钝而浪费了劳苦和时间的抱怨是错误的。
nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos.
相反,你会发现更多的人既善于思考,又乐于学习。
quippe id est homini naturale; ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur; ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi caelestis creditur.
因为这对于人类来说是天然的;正如鸟类天生为了飞行,马匹为了疾走,野兽为了凶猛一样;同样,精神的活动与敏锐对我们来说也是特有的,由此人们相信灵魂的起源是来自天上的。
§1.1.2hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt.
而那些迟钝且不可教的人,其出生的比例并不比畸形的肉体和带有怪物特征的生命顺应自然的比例更高,但这些人确实极其罕见。
argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam.
证据在于,在孩子们身上,绝大多数人都闪耀着希望,而当这种希望随着年龄增长而熄灭时,显而易见,失去的不是天资,而是关怀。
praestat tamen ingenio alius alium.
不过,在才华上,人确实有高下之分。
§1.1.3concedo; sed plus efficiet aut minus; nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus.
我承认这一点;但他的成就或多或少,却找不到一个通过学习而一无所获的人。
hoc qui perviderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat.
彻悟到这一点的人,一旦成为父母,就应当立即对未来雄辩家的希望投入尽可能最专注的关怀。
§1.1.4ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit.
最重要的是,不要让乳母的言语带有缺陷。 克律西波斯如果可能的话,希望她们是智者,但至少他要求在情况允许的范围内选择最好的人。
et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur.
在她们身上,道德的考量无疑应当放在首位,但她们同样应当正确地说话。
§1.1.5has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur.
孩子首先会听到她们的声音,并会通过模仿努力学说她们的话。
et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt.
我们天生对自己用稚嫩的心灵所感知的事物保持得最牢固;就像新器皿最初染上的味道会持久,而羊毛被改变了那质朴白色的颜色无法被洗掉一样。
et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quo deteriora sunt.
并且,这些事物本身越是糟糕,就越是顽固地附着。
nam bona facile mutantur in peius; num quando in bonum verteris vitia? non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.
因为美好的事物很容易变坏,但你何时能把恶习变成美德呢? 因此,即使在婴儿时期,也不要让他习惯那种以后必须改掉的言语。
§1.1.6in parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de patribus tantum loquor.
在父母方面,我确实希望他们有尽可能多的学识,而且我不仅是在谈论父亲。
nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus: et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.
因为我们得知,格拉古兄弟的母亲科尔内利亚对他们的口才做出了巨大贡献,她那极有学养的言谈也通过书信流传给了后世;而且据说,ガイウス的女儿拉埃利亚在谈吐中重现了父亲的文雅;而クィントゥス的女儿霍尔腾西娅在三头政治官面前发表的演说,至今被人们阅读,不仅是因为对女性的致敬。
§1.1.7nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant; sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.
然而,那些自己没能有机会学习的人,也不应对教育子女报以较少的关注;相反,正因为如此,他们应当在其他事情上更加认真。
§1.1.8de pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit.
关于那些将与注定要承担这一希望的孩子一起成长的小孩,应当说与关于乳母相同的话。
de paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant.
关于教育学仆(伴读和看护),还要多加这一条:他们要么完全具有学识(我希望这是第一位的关怀),要么知道自己没有学识。
nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt.
没有什么比那些在初识文字之后仅稍有进境,便对自己产生了虚假知识信念的人更糟糕的了。
nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes stultitiam suam perdocent.
因为他们既愤恨将传授知识的职责让给他人,又仿佛凭借某种权力的权利(这类人几乎总是因此而膨胀),颐指气使,有时甚至大发雷霆,彻底灌输他们自己的愚蠢。
§1.1.9nec minus error eorum nocet moribus; siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
而且他们的错误对道德的危害同样不小;因为正如巴比伦的迪奥根尼所传下来的那样,亚历山大的学仆雷奥尼达斯让他染上了某些恶习,这些恶习甚至在他成年并已成为最伟大的国王时,仍然从那童年时代的教育中纠缠着他。
§1.1.10si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit; praeterea plura ac difficiliora superesse.
如果有人觉得我要求的太多,他应当想到,正在培养的是一位雄辩家,这是一件极其艰巨的事情,即使在塑造他的过程中什么也不缺时也是如此;此外,还有更多且更困难的事情在后面。
nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est.
因为需要持久的学习、最优秀的教师和极多的学科。
§1.1.11quapropter praecipienda sunt optima; quae si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini.
因此,必须传授最优秀的东西;如果有人对此感到厌烦,那么缺失的不是方法,而是人本身。
si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat; dum tamen intelligatur, id, quod prius dixi, bonum esse, hoc remedium.
然而,如果无法拥有我最希望的那种乳母、伙伴和学仆,那么至少应当有一位不无口才的常伴左右之人,如果在学生在场时他们说错了什么话,他能立即予以纠正,不让它在孩子心中根深蒂固;只要人们理解,我之前所说的是上策,而这只是补救办法。
§1.1.12A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.
我更希望孩子从希腊语开始学习,因为拉丁语被更多人使用,即使我们不愿意,他也会吸收它,同时因为他也必须先接受希腊学科的教育,我们的学科也是从那里流传出来的。

词汇与语法注释

  1. 1.1.1nato filio — 夺格绝对(ablative absolute)句法,表示条件或时间:“当儿子出生时”或“一旦儿子出生”。
  2. 1.1.1reperias — 第二人称单数现在时虚拟式,用作潜在虚拟式(potential subjunctive),表示一般可能性:“人们会发现”或“你可能会发现”。
  3. 1.1.5quo deteriora sunt — 利用关系副词 quo 表达比例的句法(即 quo... eo... 的相关句法,后半部分的 eo 被省略):“越是糟糕,就越是……”
  4. 1.1.11dum tamen intelligatur — 由 dum 带虚拟式引导的限制性条件从句,意为“只要人们理解……”。tamen 的加入强调了这种补救方法与原本最佳方案之间的区别。
  5. 1.1.12vel nobis nolentibus — 由代词 nobis 和现在分词 nolentibus 构成的夺格绝对(ablative absolute)。带有强调小词 vel(“即使”、“甚至”),表示让步:“即使在我们不愿意的情况下”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.1.1-1.1.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.1.1-1.1.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。