Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.9.1-1.9.6

通过寓言与格言进行的初级写作训练

第 28 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

在文法教育的两大支柱之后,作者建议在文法教师的职责中增加写作的初步训练(如改写伊索寓言、撰写格言和克里亚等),以为学生过渡到修辞学阶段做准备。

§1.9.1et finitae quidem sunt partes duae, quas haec professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen hanc historicen vocant.
这一专业所承诺的两个部分,即说话的规则和著作家作品的讲解,确实已经完成了;他们将前者称为“方法学的”,后者称为“历史学的”。
adiiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant.
然而,让我们在他们的关照范围内,再加上一些演说的初级入门,以便他们能够指导那些尚不能接受修辞学家指导的年龄段的学生。
§1.9.2igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur.
因此,他们应当共同学会:用纯洁且不流于过度夸张的语言来讲述紧接在保姆故事之后的伊索寓言,接着在笔头上要求同样的朴素风格;首先将诗句拆解为散文,随后用不同的词语加以阐释,然后用释义的方式进行更大胆的翻译,在这种方式中,在不损害诗人原意的前提下,允许对某些部分进行缩减和润色。
§1.9.3quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet.
这项工作对于造诣极高的教师来说也是困难的;谁能妥善地处理它,谁就能胜任任何学习。
sententiae quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt; quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox, ethologia personis continetur.
格言、克里亚和伦理性格描写,也应当在文法教师指导下,在附带说明所说之话的理由的前提下被写作出来,因为它们起源于阅读;这一切的方法都是相似的,但形式各异,因为格言是普遍性的陈述,而伦理性格描写则限于特定人物。
§1.9.4chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in voce simplici, dixit ille, aut, dicere solebat; alterum, quod est in respondendo, interrogatus ille, vel, cum hoc ei dictum esset, respondit; tertium huic non dissimile, cum quis dixisset aliquid, vel fecisset.
克里亚有几种类型流传下来:一种类似于格言,它建立在简单的言论上,如“某人说”或“某人常说”;另一种存在于回答中,如“某人被问及(回答道)”,或者“当这话对他说了之后,他回答道”;第三种与此不无相似,是在某人说了什么或做了什么的时候。
§1.9.5etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut crates, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit; et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδες, ut Milo, quem vitulum adsueuerat ferre, taurum ferebat.
他们认为,在实际行动中也有克里亚存在,例如克拉特斯在看到一个没有受过教育的孩子时,打了他的启蒙教师;还有一种几乎与之相当,但他们不敢用同样的名字称呼它,而是称之为“类克里亚”,例如米隆,他习惯了抱牛犊,结果抱起了一头公牛。
in his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus, et tam factorum quam dictorum ratio est.
在所有这些中,变格是通过同样的格来进行的,而且对行动和对言论的理由阐述也是一样的。
§1.9.6narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa non eloquentiae tractandas puto.
我认为,诗人们所传颂的短篇故事,应当为了获取知识而不是为了提高雄辩力来处理。
cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt; Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.
至于其他需要更大劳动和精神的事务,拉丁语修辞学家们通过放弃它们,使其成为了文法教师的必须之责;而希腊人则更清楚自己工作的负担和界限。

词汇与语法注释

  1. §1.9.1quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant — 关系代词 `quibus` 是工具夺格,先行词为 `primordia`。从句中虚拟式动词 `instituant` 的主语是上下文省去的文法教师(grammatici),宾语是 `aetates`(年龄,指该年龄段的儿童)。现在分词 `capientes` 修饰 `aetates`,意为“有能力接受的”或“能够容纳的”。
  2. §1.9.2gracilitatem stilo exigere — `gracilitatem` 指的是“平易、朴素的风格”。`stilo exigere` 意为“用笔来表达、写出”,其中 `exigere`(完成、要求)在写作语境中表示“用笔尖雕琢/呈现出来”。
  3. §1.9.3quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit — 关系从句 `qui commode tractaverit` 作主句动词 `sufficiet` 的主语。而句首的 `quod opus etiam consummatis professoribus difficile`(这项工作对于造诣极高的教师也是困难的)是一个提前的宾语结构或同位语结构,用以强调该任务的难度。
  4. §1.9.5declinatio per eosdem ducitur casus — 这里的 `declinatio`(变格、语法性变形)指古代文法教育中的一种练习方法。学生需要将给定的“克里亚”(短小的逸话或名言)中的关键名词变换为不同的语法格(如主格、属格、与格等),并相应地改写整个句子。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.9.1-1.9.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.9.1-1.9.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。