§1.10.1haec de Grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria; nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν vocant.
关于文法,我已尽我所能简明地作了阐述,并不追求面面俱到(因为那是无穷无尽的),而只求提供最必要的知识;现在,关于其他那些我认为在少年们被交给修辞学教师之前应当用以接受指导的学科,我将简要地附在后面,以便形成希腊人称为“通识教育”(enkuklios paideia)的那个学术圆环。
§1.10.2nam iisdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt, quae, quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis valent solae, an sint huic operi necessariae quaeritur.
因为几乎在相同的年龄段,也必须开始学习其他学科。 这些学科因为它们本身也是技艺,并且在没有雄辩知识的情况下也可以达到完美,但另一方面,单靠它们又不足以培养出雄辩家,因此人们质疑它们对于这项工作是否是必需的。
§1.10.3nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam pertinet, scire, quemadmodum data linea constitui triangula aequis lateribus possint? aut quo melius vel defendet reum vel reget consilia, qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit?
因为他们说:“知道如何在一给定的直线上构造出等边的三角形,这对于辩护案件或发表见解有什么关系? 或者,一个通过名称和音程来区分竖琴声音的人,又如何能更好地为被告辩护或引导决策呢?
§1.10.4enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro, qui nec geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate aurium intelligant. quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis.
” 他们或许还会列举出许多对法庭非常有用的人,这些人既没有听过几何学家的课,也不懂得音乐,除非是通过这种共同的耳朵愉悦。 对此,我首先这样回答,正如M.西塞罗在写给布鲁图斯的书中所频繁证明的那样:我们所培养的并不是现在存在或过去存在过的那个雄辩家,而是在我们心中构想出了那个完美且在任何部分都毫无缺失的雄辩家的某种形象。
§1.10.5nam et sapientem formantes eum, qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva sane, si ipsa demum aestimes, ducunt sicut exquisitas interim ambiguitates; non quia ceratinae aut crocodilinae possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat falli.
因为那些塑造贤人(那将是各方面都臻于完美、正如人们所说,是某种凡尘之神的人)的人,不仅认为应该用天上或人间的知识来武装他,而且还引导他通过一些如果单从其自身来评估确实微不足道的事情,例如有时那些精雕细琢的双关诡辩;这并不是因为“角问答”或 “鳄鱼问答”能造就贤人,而是因为他即使在最微小的事情上也不应该被欺骗。
§1.10.6similiter oratorem, qui delet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes, ut sit consummatus, iuvabunt.
同样,几何学者或音乐家,以及我将附在这些后面的其他学科,并不能直接造就应当成为贤人的雄辩家,但这些技艺也有助于他达到完美。
nisi forte antidotus quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit; §1.10.7et nuta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem vario florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur, si oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur?
"fuit aliquis sine iis disertus"
:
除非我们碰巧认为,治疗眼睛或伤口的解毒剂及其他药物,是由许多、甚至有时彼此相反的成分组合而成的,从这些不同的成分中形成了那单一的混合物,它不类似于构成它的任何一种成分,而是从所有成分中汲取了自己独特的功效;而且无言的动物从各种花卉和汁液中,调制出了对人类理性来说无法模仿的蜂蜜风味:如果雄辩(神意赋予人类的没有比这更卓越的东西了)需要更多的技艺,我们还会感到惊讶吗? 这些技艺,即使在演讲中不显露自己、不呈献出来,却依然提供了一种隐秘的力量,即使在保持沉默时也能被感知到。
§1.10.8sed ego oratorem volo.
“没有这些,也有人很雄辩。 ”: 但我想要的是一个完美的雄辩家。
"non multum adiiciunt"
: sed aeque non erit totum, cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc esse conveniet; cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant.
“它们并没有增加多少。 ”: 但同样地,如果缺少了哪怕是微小的东西,它就不是一个整体;而且大家会赞同这确实是最好的;虽然对此的希望处于艰难的攀登中,但我们还是要传授一切,以便至少能成就更多。
sed cur deficiat animus? natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest.
但为什么我们的心力要衰竭呢? 因为自然并不阻止一个完美的雄辩家存在,而对任何可以实现的事情感到绝望是可耻的。
atque ego vel iudicio veterum poteram esse contentus.
而且,我本可以仅对古人的判断感到满足。
§1.10.9nam quis ignorat musicen (ut de hae primum loquar) tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis habuisse, ut iidem musici et vates et sapientes iudicarentur (mittam alios) Orpheus et Linus; quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est.
因为谁不知道,音乐(让我首先谈谈这个)在那些古老的时代不仅拥有如此多的研究,甚至拥有如此多的尊崇,以至于同样的人既被判定为音乐家,也被判定为预言家和贤人,例如(且不说其他人)奥菲斯和林纳斯;据后世的记忆传诵,他们两人都是神灵的后裔,而后者确实因为用赞叹抚慰了粗鲁和野蛮的心灵,不仅率领了野兽,甚至还率领了岩石和森林。
§1.10.10itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur.
因此,提马格尼斯也认为,在学问的所有研究中,音乐是最古老的存在,最著名的诗人们也是见证,在他们的作品中,在王室的宴会上,英雄和神明的赞歌是伴随着竖琴歌唱的。
lopas vero ille Vergilii nonne canit errantem lunam solisque labores et cetera? quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.
难道维吉尔笔下的那个伊奥帕斯不曾歌唱漂泊的月亮、太阳的苦难等等吗? 通过这些,最杰出的作者无疑公开证实了,音乐甚至与神圣事物的知识相联结。