§1.8.11nam praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Caecili et aliorum inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent.
因为,特别是在西塞罗的著作中,但也经常在阿西尼乌斯以及其他最接近他们的人的著作中,我们看到插入了恩尼乌斯、阿克西乌斯、帕库维乌斯、卢基里乌斯、泰伦提乌斯、凯基里乌斯及其他人的诗句,这不仅是为了展示极高的博学,也是为了带来愉悦,好让耳朵在诗歌带来的欢欣中,从法庭的严酷粗鄙中得到休息。
§1.8.12quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum velut quibusdam testimoniis quae proposuere confirment.
此外,这还带来了不小的益处,因为他们用这些诗人的警句作为某种证据,来证实自己所提出的主张。
verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus, sed vitae spatio terminentur.
然而,前者的那些事情更适用于少年,这接下来的部分将与那些更成熟的人相关,因为对文学的喜爱和阅读的习惯不应被学校的时间所限制,而应以生命的长度为界限。
§1.8.13in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
在预先讲读时,文法教师还应当履行那些较小的职责:即要求学生在解开诗行后向他指明词类,以及诗脚的特性,这些特性在诗歌中应当如此为人所知,以至于在散文演说中也会被要求。
deprehendat, quae barbara, quae impropria, quae contra leges loquendi sint posita; §1.8.14non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur; metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.
让他指出哪些词被用得野蛮,哪些不妥,哪些违反了语言的规则;这并不是为了让诗人们因这些词而受到谴责(诗人们因为大多被迫屈从于韵律,因而得到了极大的宽容,以至于诗歌中的缺点本身都被冠以其他的名称;因为正如我所说,我们称之为语音变形、句法变形和修辞格,并且我们将美德的赞赏给予了迫不得已),而是为了让学生想起技术性的规则,并激发他们的记忆。
§1.8.15id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intelligenda sint.
在最初的基础教学中,向学生演示每个词应该以多少种方式来理解也是非常有益的。
circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.
关于难词解说,即那些较少使用的词,文法教师这一职业的勤勉也绝不应排在最后。
§1.8.16enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur; schemata utraque, id est figuras, quaeque λέξεως quaeque διανοίας vocantur, quorum ego sicut troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit.
然而,现在他应当用更大的精力来教授所有的比喻,不仅诗歌,尤其是散文演说也主要由它们来装饰;以及两类修辞格,即被称为词语修辞格和思想修辞格的那些。 对于它们,就像对比喻的讨论一样,我将其推迟到我必须讨论演说修饰的那个部分。
§1.8.17praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.
但他尤其应当将以下这些内容印在学生的心里:结构安排上的美德是什么,事物得体上的美德是什么,什么适合于每个角色,思想中有什么值得称赞,词语中有什么值得称赞,何处丰富是可取的,何处应当有节制。
§1.8.18his accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa non tamen usque ad supervacuum laborem occupata.
在这些之外,还将加上对历史故事的讲解,这确实需要细致,但又不必陷入不必要的劳作之中。
nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est.
因为解释那些被公认的、或者至少是被著名作者所记载的故事就已经足够了。
persequi quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est et detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura.
去深究哪怕是最微不足道的人曾经说过什么,要么是极度可悲,要么是空虚的自夸,而且这会阻碍并压制那些本可以在其他更有益的事情上发挥作用的才华。
§1.8.19nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest.
因为,那些连不值一读的纸片都要去翻检的人,也可能会把精力浪费在老婆婆的荒诞故事上。
atqui pleni sunt huiusmodi impedimentis grammaticorum commentarii, vix ipsis qui composuerunt satis noti.
然而,文法教师的注释书里塞满了这类障碍物,连写下它们的人自己都几乎搞不清楚。
§1.8.20nam Didymo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est, ut, cum historiae cuidam tanquam vanae repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam continebat.
因为我们得知,在著述无人能及的迪迪莫斯身上曾发生过这样一件事:当他极力反对某个历史故事,认为其荒诞无稽时,别人却拿出了他自己写的一本书,里面正包含着那个故事。
§1.8.21quod evenit praecipue in fabulosis usque ad deridicula quaedam, quaedam etiam pudenda; unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui nunquam fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime deprehenduntur a curiosis.
这种情况尤其发生在荒诞的故事中,甚至到了某些荒谬、有些甚至是可耻的地步;因此,最无耻的人拥有了胡编乱造绝大多数事情的自由,以至于他们可以针对整本书或作者,在想到什么时便安然地撒谎,因为那些从未存在过的人是无法被找到的:而在那些较为著名的作品中,撒谎者常常被细心的人当场识破。
ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire.
因此,在我看来,知道自己有些事情不知道,也应当算作是文法教师的美德之一。